Capitulum 1
Capitulum 1
Argumenta quae probare videntur omnia infidelium opera esse peccata
IN DISTINCTIONEM QUADRACESIMAMPRIMAM. §. 1. Argumenta quae probare videntur omnia infidelium opera esse peccata.
CUM supra sit ostensum, tam voluntatem quam externum opus alioqui bonum, vitiari mala intentione, merito nunc subjicit hanc quaestionem Magister, an omnia opera eorum qui fide carent, sint mala, ideóque peccata. Quod videri ex eo poterat, quia cum fides intentionem dirigat, & intentio bonum opus faciat, teste Augustino in praefatione ad Psal. 31. consequens apparet, ubi fides non est, nullum opus bonum esse. Hanc igitur apud Doctores celebrem & multorum disputatione agitatam quaestionem, hoc ordine explicare conabimur, ut primum affirmativae, deinde negativae partis argumenta nude proponamus, ac postremo utra probabilius tenenda sit indicemus, cum solutione eorum quae in diversam partem objecta fuerint.
Affirmativae partis haec sunt argumenta ex Scripturis, Patribus & rationibus desumpta. Ex Scripturis quidem ista.
Primum: Rom. 14. manifesta est haec Apostoli sententia: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Fidem autem co loco proprie accipi pro assensu eorum quae divinitus revelantur, apparet ex antecedentibus. Nam paulo ante, ubi dicitur: Tu fidem habes? &c. Et in ipso capitis initio, ubi disputationem de cibis non discernendis ingreditur Apostolus, patet fidem juxta dictam significationem accipi.
Secundum: Heb. 11. Sine fide impossibile est placere Deo; quare nec opus ullum sine fide Deo placere poterit.
Tertium: Matth. 6. Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit; ergo si intentio prava sit, utpote carens lumine fidei, universa opera inde vitium contrahent, & proinde peccata erunt, quae tenebrarum nomine in Scripturis significari solent.
Quartum: Matth. 7. Non potest arbor mala bonos fructus facere. Constat autem voluntatem hominis infidelis, ut quae peccati dominio subjecta est, esse arborem malam.
Quintum: Joan. 15. Sine me nihil potestis facere, id est, nullum fructum producere. Hunc enim sensum ea quae procedunt, postulant. Cum ergo infideles prorsus alieni sint a gratia Christi, sequitur nullum eorum opus bonum seu fructuosum esse.
Sextum: Coloss. 3. Omnia quaecunque facitis in nomine Demini nostri Jesu Christi facite: At infideles in ejus nomine nihil facere manifestum est; igitur in omni opera contra hoc praeceptum peccant.
Septimum: 1. Corinth. 10. Omnia in gloriam Dei facite: Hoc autem in nullo opere praestant qui Deum non noverunt. Et hanc Scripturam sanct. Augustinus praecepti vim habere intellexit epistola 81.
Porro ex Patribus haec loca proferri solent Augustinus contra Julianum disputans libro 4. capite 3. manifestis, ut apparet, verbis hanc sententiam astruit & rationibus confirmat. Tractans enim hanc de qua agimus quaestionem. Noveris, inquit, non officiis, sed finibus a vitiis discernendas esse virtutes. Officium est autem quod faciendum est; finis vero propter quod faciendum est. Cum itaque facit homo aliquid, ubi peccare non videtur, si non propter hoc facit propter quod facere debet, peccare convincitur. Et post nonnulla quae de veris & falsis virtutibus interponit, sic ait: Quicquid autem boni fit ab homine, & non propter hoc fit propter quod fieri debere vera sapientia praecipit, etsi officio videatur bonum, ipso non recto fine, peccatum est. Ac deinde interpositis testimoniis Scripturae, Rom. 14. & Heb. 11. supra citatis, dicit gentes, licet naturaliter quae legis sunt utcunque fecissent, eos tamen peccasse, quod homines sine fide non ad eum finem sua opera retulissent, ad quem referre debuerunt. Denique post multa cum ex persona Juliani sibi objecisset haec verba: Si gentilis nudum operuerit, nunquid quia non est ex fide, peccatum est ! Respondet; prorsus inquantum non est ex fide, peccatum est; non quia per scipsum factum, quod est nudum operire, peccatam est, se! de tali opere non in Domino gloriari, solus impius negat esse peccatum. Ac deinceps pluribus docet, infidelem A bene quicquam facere non posse, adjungens etiam testimonia illa Matth. 6. & 7. supra a nobis posita. Similia leguntur apud eundem sub finem capitis 8. ejusdem libri. Item libro 10. de civit. capite 18. & libro 15. capite 20. & libro 19. capite 21. & 25. Rursum in Joannem scribens tract. 12. 25. 45. 72. & 86. docet sine fide Christi nulla esse bona, sed omnia mala opera.
Huic sententiae & Prosper consentire videtur non uno loco. Nam in lib. sententiarum Augustini sententia 106. Omnis, inquit, infidelium vita peccatum est, & nihil est bonum sine summo bono. Ubi enim deest agnitio aeternae & incommutabilis veritatis, falsa virtus est etiam in optimis moribus. Quae verba ab eo repetita sunt in titulo epigrammatis 81. Et contra Collatorem capite 28. manifestissime patere dicit omnia opera impiorum immunda & polluta esse. Rationem autem praemittit, quia in omnibus studiis etiam quae honesta videntur, non Deo, sed diabolo serviunt; scilicet appetitu honoris & gloriae. Et in carmine de ingratis sic canit: Omne etenim virtutis opus, si semine verae justitiae careat, peccatum est, &c. Nec dissimile est quod Fulgentius libr. 2. de peccatorum remissione capite 1. probat necessitatem fidei Catholicae ex eo, quia dictum est ab Apostolo, quicquid non est ex fide, peccatum esse.
Quibus accedit authoritas Concilii Arausicani. cujus hic est Canon. 22. Nemo habet de suo nisi mendacium & peccatum. Quae verba sumpta sunt ex tract. 5. Augustini in Joannem. Nec aliud sensisse videtur Magister hac dist. tametsi non prorsus definite loquatur. Denique inter Scholasticos eam sententiam tuetur Gregorius Ariminensis, & nonnulli alii.
Rationes autem sunt istae. Prima. Omne opus a deliberata voluntate profectum, aut in Deum refertur ut finem ultimum, & bonum est, aut in creaturam & malum est: At infidelis in Deum, quem non novit, sua opera referre non potest; igitur omnia refert in creaturam, atque ita in omnibus peccat.
On this page