Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Argumenta in partem contrariam

§. 2. Argumenta in partem contrariam.

NUnc ea proferenda sunt argumenta, quae pro negante parte faciunt. Sunt autem & haec perinde ut illa, in triplici genere.

Primum ex Scripturis, in quibus interdum laudatos legimus homines infideles propter quaedam opera bona, ut Cyrum & Darium reges, quod mandaverint instaurari templum Hierosolymitanum, & laxaverint captivitatem populi Judaici.

Item Assuerum regem, qui & Mardochaeum exaltavit, & Haman justo supplicio affecit, & Judaeos ab injusta internecione liberavit. Sed & Nabuchodonosor cum Sedechia perfido & perjuro locutus est judicium, 4. Reg. ust. Et Ninivitae temporalem vindictam quibusdam poenitentiae operibus averterunt, nondum, ut apparet, unius Dei fide imbuti.

Praeterea Luc 6. dicit Dominus: Si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem & peccatores hoc faciunt. Peccatores autem intelligere videtur quos Matthaeus ethnicos vocat capit. 5.

Idem Act. 13. Sergius Paulus proconsul nondum fidelis, ut circunstantiae probant, desiderabat audire verbum Dei, quod ejus desiderium nemo recte peccatum dixerit. Nec illud factum barbarorum, de quibus dicitur Act. ult. quod Apostolo & sociis ejus naufragis praestabant non modicam humanitatem, merito reprehendendum videtur.

Ex Patribus autem haec sunt in eandem sententiam praecipua loca.

Augustinus libro de spiritu & litera capite 27. Si, inquit, hi naturaliter ea quae legis sunt faciunt, nondum sunt hujusmodi in numero eorum quos Christo justificat gratia, sed in eorum potius, quorum etiam impiorum, nec Deum verum veraciter justeque colentium, quadam tamen facta, vel legimus, vel novimus, vel audivimus, quae secundum justitiae regulam non solum vituperare non possumus, verum etiam merito recteque laudamus. Quanquam si discutiatur quo fine fiant, vix inveniuntur, quae justitiae debitam laudem defensionemve mereantur. Et initio capitis proximi fatetur, non usque adeo in anima humana imaginem Dei terrenorum affectuum labe detritam esse, ut nulla in ea velut lineamenta extrema manserint, unde merito dici possit, etiam in ipsa impietate vitae suae facere aliqua legis vel sapere. Et post pauca: Sicut non impediunt a vita aeterna justum quadam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur: sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cujustibet pessimi hominis invenitur. Et alia nonnulla quae sequuntur. Idem lib. 1. de civit cap. 15. merito laudandam dicit virtutem Reguli, pactam hostibus fidem etiam cum certo suo periculo illibate servantis.

Sed & Prosper Augustinum secutus sententia 46. asserit, sine aliquibus bonis operibus difficillime vitam cujuslibet pessimi hominis inveniri. Huc pertinere videtur, quod author operis hypog. apud Augustinum lib. 3. quaedam bona, sed ad salutem non promoventia agnoscit in homine infideli, ut agros colere, domos aedificare. Quod & Prosper fatetur tum in carmine de ingratis, tum in disputatione contra Collatorem.

Item Greg. hom. 27. in evangelia dicit quosdam diligere proximos per affectum cognationis & carnis, quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non contradicunt.

His consentanea videre licet apud Hieronymum scribentem cap. 29. Ezechielis, & Leonem serm. 7. de Quadragesima, quorum ille ex eo quod Nabuchodonosor mercedem accepit boni operis, docet ethnichos si quid boni fecerint, non absque mercede Dei judicio praeteriri; & nos condemnari comparatione gentilium, si illi lege faciant naturali, quae nos etiam scripta negligimus. Hic vero opera misericordiae a Domino enumerata Matth. 25. laude sua fraudanda non esse dicit, si propter ipsam naturae communionem juvando homini ab homine praeberetur. Sed quia, inquit, quod non ex fidei procedit fonte, ad praemia aeterna non pervenit, alia conditio operum caelestium, alia terrenorum. Mundana benevolentia in iis quod adjuvat, habet finem: Christiana pietas in suum transit authorem, dum in ipsum dicamur benigni, quem in nobis fatemur operari, &c.

Denique Patres Concilii Constantiensis inter damnatos articulos Joannis Hus, & huc retulerunt numero 16. Quod nulla sint opera indifferentia, sed haec sit divisio immediata humanorum operum, quod sint vel virtuosa vel vitiosa, &c. Quod recte si damnatum est, nihil prohibet infidelium quaedam opera esse indifferentia, quae ut bona dici non mereantur, non tamen peccata dicenda erunt.

Huic denique sententiae pars maxima Scholasticorum, ut probabiliori subscribit.

Confirmatur & rationibus haec doctrina, quarum haec una est: Si quis gentilis naturali pietate ductus honoret parentes, aut naturali commiseratione motus inopi porrigat manus, is pro tali opere non meretur puniri; non ergo in tali opere peccat. Omni enim peccato poena respondet.

Alia: Omni peccato fit homo deterior. Atqui gentilis ex naturali compassione dans egenti eleemosynam, aut lapsum erigens, aut coeco monstrans viam, eo opere non fit deterior; ergo non peccat.

Tertia: Gentilis ignorans summum bonum, optare potest ut illud cognoscat, & ad illud perveniat, imo & ad eum finem studia sua dirigere potest: Id autem faciendo non peccat.

Quarta: Multae sunt actiones infidelium, quae nec fidei nec bonis moribus repugnant; igitur in illis nullum est peccatum.

Quinta: Fidelis potest aliquid facere quod non referat ad finem ultimum, quem fides monstrat; dum videlicet peccat venialiter vel mortaliter, fide nihilominus integra; ergo & infidelis potest aliquid facere quod non referat ad finem quem sibi per infidelitatem tanquam ultimum constituit; & proinde poterit non peccare. Haec postrema ratio est Sancti Thomae in 2. 2. quaest. 10. art. 4. Duae proximae. praecedentes sunt B. Bonaventurae scribentis in hanc distinctionem 32.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2