Capitulum 3
Capitulum 3
Supradictae quaestionis explicatio et determinatio
PRo quaestionis supradictae declaratione sciendum imprimis est, eam de solis actionibus humanis intelligendam esse. Eam autem dicimus humanam actionem, quae ex rationis judicio & deliberata voluntate procedit. Quae igitur tales non sunt, sed ex sola fiunt imaginatione, ut scalpere caput, fricare barbam, spuere in terram, dum fiunt ab homine aliis intento, in praesentem disputationem non sunt adducendae.
Porro actionem omnem humanam aut bonam aut malam moraliter esse oportet, quemadmodum recte S. Thom. docet 1. 2. q. 18. art. 9. non quidem ex gene re suo, sive objecti ratione, quandoquidem constat multas esse actiones ex genere indifferentes, cujusmodi sunt ambulare, stare, sedere, loqui; sed in particulari consideratam secundum circunstantias, in quibus etiam finis continetur. Aut enim adsunt omnes ad bonitatem operis requisitae circunstantiae, & bonum est opus; aut deest aliqua, & malum est opus, aut simpliciter, aut secundum quid Neque obstat condemnatio articuli supra citati de operibus indifferentibus; tum quia saltem secundum speciem indifferentia opera cognoscimus; tum quia ad justam illius articuli condemnationem sufficit falsitas ejus quod in eodem articulo sequitur, & ex prioribus male colligebatur; nempe hominem si vitiosus sit, necessario vitios e agere, & si virtuosus sit, necessario virtuose agere. Cujus rationem haereticus subjungebat: Quia sicut peccatum inficit universaliter omnes actus hominis vitiosi, ita virtus vivificat omnes actus hominis virtuosi. Quae ratio parte utraque falsa est: Nam neque justi hominis opera omnia bona sunt, quem constat saepenumero venialiter peccare; neque hominis in peccatum mortale prolapsi, omnia mala sunt opera; cum ei ad multas bonas operationes fides, quam non amisit, possit praelucere, ut eas etiam in tali statu persistens faciat.
Notandum praeterea, in praesenti quaestione infidelem non dici Judaeum aut haereticum, tametsi revera talis fidem non habeat, propterea quod fides integrae virtutis sit nomen; sed paganum seu ethnicum, qui ne unius quidem Dei, in quem suas actiones referre possit, cognitionem habeat. At neque dubitandum, quin qui hoc pacto infidelis est, multa possit ex genere bona, quae vocantur virtutum officia, facere. Quod vel ipsa experientia teste est manifestissimum. Sed quaeritur, an quicquid agit infidelis, a fine non debito vitium accipiat, ut vere peccatum dicatur; vel quia finem eum sibi in qualibet actione proponit, quem spectare non debet; vel quia non eum spectat, quem debet. Nam reliquas circunstantias infidelium actionibus adesse posse non ambigitur. Quocirca de fine propria est hujus quaestionis difficultas.
Et quidem August. serm. 13. de verbis apostoli graviter Stoicos reprehendit, eosque secundum carnem vixisse dicit, quod ad seipsos virtutum officia referrent. Quo sane loco id praecipue docet Augustinus, & manifesta ratio convincit, omne opus quod non refertur in finem ad quem referendum est, sed in alium finem ad quem referri non debet, pravum & vitiosum esse, ideoque peccatum. Quare diligenter considerandum, utrum omnia infidelium opera sint hujusmodi. Dicimus itaque, quemadmodum non ita tenebris ignorantiae extinctum est lumen mentis humanae, quin de multis rebus sane recteque judicet, ita non sic vitiorum labe foedatam esse mentem humanam, ut omnis scintilla boni & naturalis affectus extincta sit; ac non interdum inter innumera licet vitae vitia, emicet appareatque, & per actiones quasdam sese exerat.
Porro naturalis ille affectus ex se ad bonum tendit finem ultimum, saltem ingenere, licet quis sit ille finis in particulari & distincte ignoretur. Sicut enim beati, ita & boni esse naturaliter omnes desiderant, quamvis ignorent quibus in rebus vera bonitas & beatitudo sita sit. Igitur naturalis ille appetitus boni in genere cogniti & cogitati, saepenumero, determinatur fine aliquo in particulari proposito, vel bono, vel malo, prout diversarum voluntatum diversi sunt fines. Veruntamen necesse non est, ut quisquis sibi finem aliquem ultimum, in quo ut summo bono conquiescat, constituit, ad eum omnes suas actiones referat. Non enim ambitiosus omnia ad inanem gloriam, neque libidinosus omnia ad voluptatem carnis refert, quaecunque deliberata voluntate agit. Idem enim si concesserimus; jam non infidelium tantum, sed & fidelium male viventium omnia opera ex circunstantia finis ultimi peccata erunt. Quod nemo Catholicus dixerit.
Potest hoc e ex contrario intelligi. Nam justi in hac vita non omnes suas actiones in Deum, quem pro fine ultimo habent referunt; eas nimirum in quibus quotidie offendunt. Quare nec injustos, tametsi infideles, necesse est omnes actiones referre in illud, quod prava voluntate sibi statuerunt summe diligendum. Sicut enim ibi concupiscentia interdum surripit aliquos motus voluntatis, qui non referantur in Deum ut finem ultimum, ac ne referri quidem possint; ita hic interdum naturalis ille ad bonum instinctus elicit actiones quasdam, quas non eo dirigat homo, quod in particulari pro summo bono diligit. Et hac comparatione usus est August. lib. de spiritu & litera cap. 28. verbis supra citatis.
Hujusmodi ergo motus licet adhuc informes & imperfecti sint, propterea quod ex amore boni tantum in genere cogniti procedentes, ad idem ipsum sub eadem ratione tendunt, unde nec ad vitam aeternam, quae Dei cultoribus & amatoribus promissa est, consequendam prodesse possunt, teste ibidem Augustino, & Leone sermone 7. de quadragesima: sunt tamen natura sua formabiles per fidem, qua A ipsum in particulari summum bonum, id est, Deus cognoscatur, & per charitatem, qua idem ut tale diligatur. Neque ulla omnino impedit circunstantia, quominus hoc pacto formari & perfici queant, id quod de iis actionibus quae revera peccata sunt, dici non potest; utpote quae vel ex objecto malae sint, vel tali aliqua circunstantia affectae, quae fidei ac charitatis formationem excludat.
Ex his igitur apparet eas infidelium actiones, quae dicto modo fiunt, non tantum non esse peccata: sed & moraliter licet imperfecte bonas. Caeterum hujusmodi motus vel actiones infidelium, propter latissime grassantem infidelitatis & concupiscentiae tyrannidem, rarissimas esse indicavit eodem libro Augustinus cap. 27. quando ait, si discutiatur quo fine illa ex officio bona opera ab infidelibus, fiant, vix inveniri, quae justitiae debitam laudem defensionemve mereantur.
On this page