Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Solutio eorum quae in contrarium objiciebantur

§. 4. Solutio eorum quae in contrarium objiciebantur.

SUperest ut contrariae partis argumenta diluamus. DAc primum illud Rom. 14. Omne quod non est ex fide, peccatum est, duobus modis intelligi recte potest citra praejudicium sententiae jam probatae. Uno modo, juxta expositionem Chrysostomi & Theophil. atque etiam Commentarii Ambrosiani, ut fidei nomine fiduciam intelligamus, quae tranquillam faciat conscientiam, vel quod eodem ferme recidit, persuasionem, qua quis existimet licitum esse quod facit, ut sit sensus: Omne opus quod non proficiscitur ex ea fiducia, qua persuasum sit homini licitum esse quod facit, sed conjunctum est cum opinione qua putet illicitum esse, vel certe dubitet an licitum sit, peccatum est. Fit enim contra dictamen conscientiae. Et hunc sensum probabilem faciunt praecedentia apostoli verba: Beatus qui non judicat seipsum in eo quod probat, id est, quem sua conscientia non condemnat in eo quod facit. Altero modo, ut fides quidem proprie sumatur, sed sub negatione intelligatur opposita affirmatio. Et illud non ex fide dicatur fieri, quod non ea fit intentione, quam fides dirigat aut etiam dirigere possit, sed ea quam dirigit infidelitas aut cupiditas. Hoc modo intellexisse videtur Augustin. lib. 4. contra Julian. cap. 3. ubi quaerenti Juliano: Si gentilis nudum operuerit, nunquid quia non est ex fide, peccatum est? respondet, prorsus, inquantum non est ex fide, peccatum est. Cujus postea sensum explicans, ait: Ipsorum igitur sunt peccata, quibus & bona, mala fiunt; quia ea non fideli, sed infideli, id est, stulta & noxia faciunt voluntate. Intelligit ergo Augustinus ea demum fieri non ex fide, quae fiunt infideli & noxia voluntate, id est, mala intentione, quam videlicet recta fides dirigere non potest.

Ad secundum ex scriptura sumptum argumentum respondetur, posse aliquod opus hominis Deo placere, ut tamen ipse homo Deo nondum placeat; id quod manifeste veritatem habet in malis Christianis, sicut & contra in bonis Deo placentibus multa sunt & quotidiana opera, quae Deo displiceant. Nec tamen ullum opus hominis infidelis ita Deo placet. ut conducens homini ad vitam aeternam; eo quod careat directione fidei Quo sensu Thom. 2. 2. q. 10. art. 4. in fine dicit, si Cornelius Centurio infidelis fuisset, non potuisse ejus actionem acceptam esse Deo, cui sine fide nullus potest placere.

Tertii & quarti argumenti partim ex supra dictis, partim aliunde patet solutio. Et commune est utrumque ad Christianos male viventes. Quare sicut istorum, ita infidelium nec omnis intentio nec omnis voluntas actualis mala est, sed in his esse potest saltem moraliter bona, quemadmodum & opus externum ab ea procedens.

Quinta objectio tantum de eo opere concludit, quod pertineat ad salutem vitae aeternae, ut declarat Conc. Araus. can. 7.

Ad sextum & septimum responderi potest, si in illis apostoli verbis intelligatur praeceptum, ut August. intelligere videtur, tum praeceptum non tam ad singula opera, quam ad conatum hominis referendum esse, sicut & praeceptum de perfectione justitiae. Eo enim conari debet homo, ut tandem perfectam justitiam assequatur, in qua etiam singula opera in particulari referat ad gloriam Dei. Quem sensum aliis verbis expressit Chrys. in 1. Cor. 10. dum sententiam apostoli non praeceptum, sed universalem admonitionem interpretatur, qua unum hunc optimum finem nobis proposuerit, ut Deum in omnibus glorificemus.

Ad verba Augustini contra Julianum disputantis respondemus, eum praesupponere id quod plerumque & in plurimis veritatem habet; nempe ea quae non ad legitimum finem particularem referuntur. referri ad finem illicitum, & quae Deo non serviunt, servire cupiditati; dum nimirum lumine fidei destitutus animus ita impellitur a dominante concupiscentia, ut vix aliquando ab ejus tyrannide respirans, generalem illum boni instinctum sequatur. Atque hoc voluisse Augustinum, ex subjecta passim declaratione colligi potest. Cum enim supra dixisset: Proinde virtutes quae carnalibus, vel quibuscunque commodis temporalibus serviunt, verae prorsus esse non possunt, idem per exempla declarans subjunxit: Possunt ergo aliqua bona fieri, non bene facientibus a quibus fiunt. Bonum est enim ut subveniatur homini periclitanti, praesertim innocenti: Sed ille qui hoc facit, si amando gloriam hominum magis quam Dei facit, non bene facit, quia non bonus f. cit, quod non bona voluntate facit. Absit enim ut sit, vel dicatur voluntas bona, quae in aliis vel in seipsa, & non in Domino gloriatur. Haec ille & alia quaedam in eundem sensum. Quod ergo dixerat, opus officio bonum, ipso non recto fine peccatum esse; vel sic intellige ipso pravo & perverso fine peccatum esse, ut videlicet sicut supra de sententia apostoli Rom. 14. diximus, ex negatione affirmatio opposita intelligatur, ea sermonis figura quam Graeciλειπ οτήν vocant, quomodo dicitur Saul non rectis oculis aspexisse Davidem 1. Regum 18. Vel non recto fine fieri ea intelligit August. quae neque in particulari, neque in genere referuntur ad rectum finem, sed vel cupiditate vel infidelitate detorquentur ad finem perversum; qui sensus revera concurrit cum priori. Denique post multa moderans suam disputationem Augustinus: Quoniam, inquit, saltem concedis opera infidelium quae tibi eorum videntur bona, non tamen eos ad salutem sempiternam regnumque perducere; scito nos dicere illud bonum sine Dei gralia per Christum nemini posse conferri, per quod solum homo potest ad aeternum Dei donum regnumque perduci. Quibus verbis innuere videtur, sibi satis esse ad causam Catholicam, quam susceperat defendendam, si obtineat, non ejus generis bona opera fieri posse ab infidelibus, quae eos ad aeternam salutem promoveant. Simili fere modo intelligi possunt alia quaedam ejusdem Augustini loca.

Jam quod ex sententiis Prosperi citat Magister, omnem infidelium vitam peccatum esse; partim ideo dictum, quia infidelitas tale peccatum est, quod ninil admittat quo possit homo a peccatis liberari. Fidem enim excludit, quae est janua justitiae & salutis, quam non ita excludunt alia crimina, partim quia vix inveniuntur hominis infidelis opera, quae si ex fine aestimanda sint, peccati repre¬ hensionem evadant, ut supra ostendimus. Qua A moderatione & aliae quaedam generales sententiae recte accipiuntur. Quale est & illud apostoli: Omnes quae sua sunt quae unt

Quod autem ex Arausicano concilio objicitur, neminem de suo habere nisi mendacium & peccatum, verissimum est. Nam homo sine Deo non potest nisi deficere. Sed nihil vetat multa esse Dei munera in fidelibus, tametsi non per gratiam Christi.

Ad rationes in contrarium allatas patet responsio ex supradictae quaestionis declaratione. Quamvis enim infidelis non ordinet actiones suas in bonum finem particularem, quem non novit, ordinat tamen eas in bonum finem generaliter cognitum. Quam generalem boni cognitionem, sicut & ejusdem appetitum seu desiderium, naturaliter insitum habet.

Alii respondent, esse quidem homini praeceptum lege naturae jam inde ab ipsa ejus institutione, ut opera sua in Deum velut finem ultimum in particulari cognitum & propositum referat actu vel habitu; ideóque eum peccare omissionis peccato, quoties id non facit, non tamen omnia opera a quibus abest illa particularis intentio, hoc ipso peccata fieri aliud. Aliud enim est hominem in aliquo opere peccare, aliud vero ipsum opus peccatum esse. Nam & justi in iis operibus, quae indubitato bona sunt, saepenumero peccant; dum iis se aliquousque vel concupiscentia, vel negligentia, vel alicujus levioris circunstantiae ad integritatem boni operis requisi ae defectus admiscet; uti contingit in oratione prolixiore ad Deum, in concione ad populum. in studio sacrarum litterarum; aliisque ejusmodi. Quo respexisse videtur Gregorius, quando in fine Moralium ait, bona quae nos habere credimus, pura bona esse nequaquam posse. Neque tamen juxta hanc sententiam novo peccato peccat in unoquoque opere infidelis, sed tantum generalis illa circunstantia finis debiti in particulari, cujus defectum necessario secum adfert infidelitas, velut perfectio quaedam divina lege perscripta & requisita, abest ab omni ejus opere. Sed haec rectene, an secus dicantur, expendant doctiores.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4