Capitulum 5
Capitulum 5
Omne peccatum esse voluntarium
VOluntarium etsi non sit de ratione peccati prorsus generaliter accepti (Sicut enim quaedam peccata naturae, ut monstra & monstrorum generationes, & concupiscentia renatorum cum suis motibus aliquo sensu peccatum dicitur, quemadmodum suo loco declaravimus) est tamen de ratione peccati humani, id est, peccati proprie dicti, quale supra definitionibus aliquot explicatum est dist. 35. Hujus ratio reddi potest, quia peccatum est opus malum intellectualis naturae, ut talis est. Censetur autem ea operari ut talis, quando rationis judicio utens operatur. Tale igitur opus si malum vitiosumque sit, peccati humani seu proprie dicti appellationem suscipit. Sed & supra ad dist. 39. causam exposuimus; quare a sola voluntate dicatur homo malus vel bonus, quod videlicet imperio voluntatis caeterae vires animae regantur & subjectae sint.
Huc quoque referendae sunt quatuor rationes illae scripturis & Patrum sententiis roboratae, quas circa dist. 32. produximus ad docendum, concupiscentiam renatorum & motus inde surgentes, quos justi patiuntur inviti, non esse proprii nominis peccata, quas hoc loco repetere non est necesse. Quatenus vero & ad ipsum originale peccatum haec doctrina extendatut, ex iis quae commentati sumus. ad dist. 30. intelligi potest, ubi ostendimus qua ra¬ tione peccatum originale sit voluntarium.
Quod autem ex August. lib. de duabus animabus capite 10. citat Magister, nusquam nisi in voluntate peccatum esse, & non nisi voluntate peccati, quod & reperit ac probat idem Augustinus lib. 1. retract. c. 15. & 16. non id sentit quod cuipiam prima facie videri posset, solam voluntatem esse peccati subjectum. Constat enim ex ipsius etiam Augustini sententia, per caeteras itidem animae potentias, ut intellectum, memoriam, sensum & appetirum sensitivum, nec non motivas facultates, actus peccatorum exerceri. Sed significare voluit voluntatem ita esse causam & originem peccati, ut sine ea peccatum in quacunque alia animae facultate consistere non possit. Itaque omnis peccati actus in voluntate est, vel ipsum eliciente, ut loquuntur qualis est ipsa motio voluntatis rectae rationi difformis; vel imperante, quales sunt vitiosae & culpabiles actiones aliarum potentiarum animae.
Porro doctrina ista qua dicitur omne peccatum esse voluntarium, non de folis mortalibus universaliter accipienda est, ut sentire videtur Magister §. D.E. F. quemadmodum & supra dist. 36. §. I. dum utroque loco ad sola mortalia generalem Augustini doctrinam restringere conatur, quasi venialia non omnia sint voluntaria; sed & universalem de venialibus veritatem obtinet. Hoc etiam & Augustinum sensisse satis arguunt generales illae ejus sententiae; usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium; lib. de vera religione c. 14. &. Non nisi voluntate peccatur, &, Nusquam nisi in voluntate peccatum est. Et I. de duabus animabus c. 10. Et non est cui recte imputetur peccatum, nisi voluntati: l. 3. de libero arbitrio c. 17. Constat autem Augustinum generali nomine peccati etiamveniale comprehendere. Quod & supra, circa peccati definitionem ostendimus.
On this page