Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Ad quadam in contrarium argumenta responsio

§. 6. Ad quadam in contrarium argumenta responsio.

HIs quae dicta sunt contrarium videri potest illud imprimis quod est apud S. August. lib. 2. retract. c. 13. ubi generalem sententiam supra citatam ex libro de vera religione tractans & interpretans: Illud inquit, peccatum cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, scilicet peccatum primi hominis. Cui similia scribit etiam libro primo retractationum cap. 15. & 16. asserens etiam quosdam peccare nolentes. alibi quoque, ut libro tertio de libero arbitrio cap18. & 19. Item libro de praedestinatione Sanctorum capite undecimo, & libro de natura & gratia capite 66. ac rursum libro primo retractationum capite nono, fatetur ac docet, quaedam peccata necessitate fieri, ad id probandum praeter alia proferens illud Psal. De necessitatibus meis erue me. Nec dissimile est quod scribit Beda in Proverb. vicesimo quarto ad illud: Septies in die, &c. ita inquiens. Ex ignorantia, oblivione, subreptione, necessitate quotidie vel inviti, vel volentes peccamus.

Ad haec respondemus, sanctum Augustinum prioribus locis, dum soli peccato primi hominis ascribere videtur vosuntarium, id intelligere, quod mere & perfecte voluntarium est. Caetera autem quae etiam poenae sunt peccatorum, velut quae per ignorantiam, infirmitatem, vel coactionem committuntur, negat illam perfectam voluntarii rationem habere, propterea quod tales circunstantiae semper aliqua parte voluntarium minuant, efficiantque ut actiones quibus conjunctae sunt, minus libere procedant a voluntate. Esse tamen absolute voluntaria etiam hujusmodi peccata, testatur iisdem locis Augustinus. Nam libro primo retractationum capite decimoquinto, eum qui nesciens peccavit, ideó¬ que non incongruenter nolens peccasse dicitur, docet ideo volentem peccasse, quia voluntate fecit quod peccatum esse nesc ebat. Et capite decimosexto dum dicit illud praecipue intelligendum esse peccatum voluntarium, quod justa damnatio consecuta est, id est, primum peccatum hominis, satis significat & caetera peccata esse voluntaria, licet minus perfecte. Et libro secundo capite decimotertio post verba in objectione posita, sic ait: Quamvis & illa quae non voluntaria peccata non immerito dicuntur, quia vel a nescientibus, vel a coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine voluntate committiEt quae sequuntur.

Ubi docet qua ratione non actualia tantum peccata, sed & originale voluntarium sit; hoc quidem aliena voluntate contractum, illa vero propria voluntate commissa.

Quoniam autem quantum minuitur libertas, tantum crescit necessitas; hinc recte eadem peccata necessitate quadam fieri dicuntur, id quod posteriora Augustini loca cum adjuncto Bedae testimonio significant; tametsi in Psalmis & aliis scripturae locis per necessitates, ad literam, non peccata, sed angustiae tribulationum, consueta scripturae phrasi intelliguntur.

Caeterum qui & quot sint gradus voluntarii secundum magis & minus, diligenter a Bonaventura in hanc distinctionem scribente explicatum est, ubi novem gradus enumerat, quorum primus idemque perfectissimus primo peccato angeli convenit, secundus & ipse perfectus primo peccato hominis, ultimus idemque imperfectissimus peccato originali; reliqui vero medii diversis actualibus peccatis hominis lapsi, juxta varios modos perfectionis & imperfectionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6