Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

An omne peccatum ab homine vitari possit

§. 7. An omne peccatum ab homine vitari possit.

QUaestio haec superiori connexa, an possit homo in hac naturae corruptione vitare omne peccatum, (nam de homine integro nulla quaestio est quin potuerit) duplicem habet intellectum. Aut enim de singulis peccatis an vitari possint, quaeritur; ad quod respondendum erit affirmative. Nullum enim peccatum ab homine committitur, quod non possit evitare atque avertere, si & ratio diligenter advigilet, & voluntas constanter peccato resistat; quorum utrumque etiam juxta statum hujus corruptionis est possibile, adcóque exemplis probatur vel in eodem homine alio atque alio tempore, vel in diversis hominibus.

Aut intelligitur quaestio de omnibus peccatis simul atque conjunctim, ita videlicet ut quis tota vita nullum committat peccatum. Quomodo si intel ligas, negative respondendum erit. Quae quidem responsio probatur omnibus iis scripturae locis, quae docent neminem in hac mortalitate vivere sine quotidianis ac venialibus offensis.

Quamvis enim scriptura non aperte dicat hominem non posse vitare omnia peccata, sed tantum testetur neminem vivere sine peccato; recte tamen inde Patres collegerunt possibilitatis negationem; propterea quod negatio actus in toto aliquo genere per universum tempus inferat negationem potentiae saltem ordinariae, & secundum communem cursum ac statum rei. Verumtamen etiam potentiae negationem aliquo modo expressit Sapiens, quando ait Proverb. 20. Quis potest dicere, mundum est cor meum, purus sum a peccato?

Veteres autem manifestius hoc tradiderunt, ut sanctus Augustinus Enchirid. 64. asserens vitam justorum esse posse sine crimine, & non sine peccato. Et sanctus Hieronymus in Jeremiae 17. tacito nomine Pelagium perstringit, qui confinxerit posse hominem sine peccato esse, si velit. Item late in Dialogis contra Pelagium. Nec minus diserte sanctus Gregorius aliquot locis idem affirmat. Nam libro decimooctavo moralium capite quarto; Sciendum est, inquit, quod sunt peccata quae a justis vitari non possunt. Et libro vicesimoprimo capite nono; In hac vita multi sine crimine, nullus vero esse sine peccatis valet. Et homilia decimaseptima in Evang. Humana vita sine culpa transigi nequaquam potest.

His accessit & Conciliorum authoritas. Etenim in Concilio Milevitano canon. sexto, septimo & octavo, hoc ostenditur, quod ut habet inscriptio capitis sexti, juxta sententiam Joannis Evangelistae, nemo sit qui esse possit sine peccato. Et in Oecumenico Tridentino Concilio sessione sexta can. 23. anathemate damnatur, quisquis dixerit hominem posse in tota vita peccata omnia etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de B. Virgine tenet Ecclesia.

Contra haec si quis objiciat symbolum sancti Hieronymi ad Damasum, in quo eorum detestatur errorem, qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum evitare non posse, respondebimus illam fidei formulam non esse sancti Hieronymi ad Damasum sed potius ipsius Pelagii ad Innocentium Damasi successorem, quemadmodum non dubiis conjuncturis coargui potest. Quod si tamen ut Catholicum testimonium recipimus, vel cum Magistro distinctione tricesima sexta, responderi poterit, id dictum de mortalibus peccatis, vel potius dictum intelligimus de vitatione singulorum. Ita enim recte opponetur ea sententia dogmati Manichaeorum, qui necessitate naturae docebant homines impelli in peccata.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7