Capitulum 1
Capitulum 1
An actus exterior cum interiore sit unum peccatum, an plura
IN DISTINCTIONEM QUADRACESIMAM SECUNDAM. §. 1. An actus exterior cum interiore sit unum peccatum, an plura.
PRo intellectu & explicatione quaestionis. quam primo loco movet hac distinctione Magister, an mala voluntas, id est malus interior voluntatis actus, & ab ea procedens actus exterior, sint unum peccatum an plura, memoria repetenda sunt, quae diximus ad distinctionem quadragesimam, nempe actus exteriores, si secundum se tantum considerentur, & non ut ab interiori voluntatis actu procedunt, neque bonos esse, neque malos moraliter, sed tantum naturaliter bonos; consideratos autem quatenus ab interiori actu voluntatis procedunt, recte dici moraliter bonos & malos. Ejus enim doctrinae non alia ratio est, quam quia actus externi omnem bonitatis & malitiae suae peccati rationem accipiunt ab interno & proprio voluntatis actu.
Est igitur ad quaestionem respondendum, quemadmodum & loco jam dicto indicavimus, actum exteriorem cum interiore secundum propriam peccati rationem, seu formaliter, ut loquuntur, unum peccatum constituere, licet materialiter plura peccata dici possunt. Ratio patet ex dictis, quia actus exterior non dicitur malus neque peccati appellationem accipit a malitia sibi inhaerente, sed externa denominatione, ab ea malitia, quae est in voluntate.
Cum igitur una sit malitia seu deordinatio voluntatis, a qua & voluntas ipsa & opus ejus externum peccatum vocatur, perspicuum est, unscum formaliter esse peccatum voluntatis & operis. Plura tamen materialiter peccata esse, actum internum & externum, non est negandum; quia plures sunt actus divinae legi repugnantes; sed ita ut unus ab alio rationem illius repugnantiae accipiat. Atque hoc sensu intelligendum volunt, quod habet Glossa ordinaria ad illud Roman. I. Repletos homicidiis, pluraliter dictum esse homicidiis; quia est homicidium actus, est & voluntatis. Quanquam ille locus rectius videatur intelligi de homicidio voluntatis, quod cum actu externo non est conjunctum; quale homicidium, ut & alia voluntatis peccata, certum est numero distincta esse etiam formaliter ab aliis ejusdem generis peccatis externo opere completis. Confirmat hanc nostram responsionem quod dicitur Jacobi 1. Concupiscentia cum concepit, parit peccatum, peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem. Quae verba significant actionem inchoatam cum seipsa consummata non constituere numerum, sed unum idemque esse peccatum, quod voluntategeneratur, & opere consummatur. Potest autem hoc ex contrario intelligi. Nam externum bonum opus ex bona voluntate profectum non constituit cum ea numerum in ratione meriti. Neque enim si quis voluntarie det eleemosynam, aut ignorantem doceat, aut innocentem defendat, duplex acquirit meritum, sed unum? Quare nec in ratione demeriti sive peccati voluntas cum opere numerum constituet.
Denique & ex poena respondente idem hoc probatur. Multis enim peccatis multiplex poena debetur, sive retributoria, sive satisfactoria: Atqui pro peccato quod quis opere consummavit, neque multiplex poena tanquam pro pluribus peccatis retribuitur, neque diversae satisfactiones imponuntur, sed una; est igitur peccatum ipsum unum, non plura.
Notandum autem est, quod dicimus de actu externo, similiter intelligendum esse de actu intellectus & quocunque alio actu a voluntate imperato. Omnes enim hujusmodi actus, sive foris appareant, sive non, peccati rationem non aliunde quam a voluntate accipiunt.
Sed quaeret aliquis, si unum est peccatum voluntas cum opere, cur diversis prohibentur mandatis decalogi? Aliud enim est mandatum quod prohibet concupiscere vel uxorem vel rem alienam, ab eo quod prohibet furari vel moechari. Respondemus diversas de voluntate & opere prohibitiones in lege factas esse, quatenus contingit alterum ab altero separari, voluntatem videlicet ab opere. Ne enim putaretur concupiscentia operis illiciti non esse peccatum nisi ad opus usque procederet, dictum est, Non concupisces. Quoties vero voluntas conjuncta reperitur cum opere, non jam haec duobus praeceptis prohibentur, sed uno; eo nimirum, quo vetatur opus externum. Sicut enim in opere externo quatenus est morale, semper includi intelligitur actas interior; ita in praecepto quo opus externum prohibetur, simul intelligitur includi prohibitio voluntatis interioris, sine qua, id quod foris agitur, peccati rationem non haberet, ideóque sub prohibitionem legis cadere non posset.
On this page