Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Vtrum per opus externum accedat aliquid ad malitiam voluntatis

§. 2. Vtrum per opus externum accedat aliquid ad malitiam voluntatis.

PRoxima superiori quaestio est, an opus externum, T addat aliquid ad malitiam solius voluntatis; id est, an gravius peccet, graviusque puniri mereatur, is, qui peccatum opere perpetravit, quam qui sola voluntate peccavit. Cui quaestioni occasionem dederunt verba magistri §. A. ubi dicit, unum esse in voluntate & opere contemptum, sed minorem, cum in voluntate peccatum continetur; majorem vero, cum voluntati etiam operatio additur; ideóque majus fieri peccatum, etsi non plura, cum voluntas operi mancipatur.

Huic quaestioni per distinctionem respondendum est. Nam si quaestio est de voluntate, quae potest in opus procedere, non tamen procedit propterea quod nondum sit plena voluntas operis perpetrandi eo casu malitiae voluntatis aliquid accedit ipsa perpetratione operis. Plenior enim consensus est voluntatis in peccatum, quando ipso opere consummatur, quam dum adhuc intra voluntariae cogitationis fines cohibetur. At si intelligatur quaestio de voluntate quae propturea solum non procedit in opus, quia facultatem vel occasionem operis non habet, alias parata peccatum ipso opere perpetrare; distinguendum adhuc erit. Aut enim contingit voluntatem aequali amoris affectu converti ad rem illicitam, sive actu eam assequatur, sive non: Et hoc pacto per opus externum nihil accedit ad malitiam voluntatis, neque gravius peccat opere simul & voluntate perpetrans malum, quam voluntate sola: Aut eandem voluntatem contingit, ipsa perpetratione operis, magis affici ad eam rem quam illicite concupiscit, quam si intra solum voluntatis consensum ejus rei concupiscentia concluderetur. Quo quidem modo certum est per opus externum addi aliquid ad malitiam voluntatis; non quin tota malitia in voluntate sit, ut in proprio subjecto; sed quia malitia voluntatis augetur, & peccatum fit gravius accessione operis externi. Plerumque enim fit ut habitus exercitio actuum ctescat, magisque confirmetur, etiamsi non quovis actu id semper fieri soleat. Quod & de malitia voluntatis similiter intelligendum est.

Prior itaque modus ponit voluntatem aequalem operi conjunctam & ab opere impeditam; posterior ponit voluntatis quandam intensionem ex ipsa operis executione. Priorem modum respexit Augustinus lib. 1. de libero arbitrio cap. 3. ubi testatur, eum qui uxorem concupiscit alienam, neque tamen exequendi adulterii facultatem habet, non minus reum esse, quam si in ipso facto deprehenderetur. Similis est locus apud eundem serm. 250. de tempore. Quod & de virturum merito ac bonorum operum idem Augustinus similiter accipiendum docuit. Sic enim ait lib. de bono conjugali capite 21. Sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, & in Joanne qui passus non est; sic non est impar meritum continentiae in Joanne, qui nullas experius est nuptias, & in Abraham qui filios generavit. Simile quid apud Hieronymum legitur libko 2. contra Jovinianum paulo post principium. Unde & ge neraliter Augustinus pronunciat scribens in Ps. 57. Quicquid vis & non potes, factum Deus computat, Quae verba & in glossam ordinariam illius loci relata sunt. Eodemque sensu dictum est a Bernardo in lib. de praecepto & dispensatione: Voluntas quia sola meretur retributionem, etiam sola non immerito gradum altiorem usurpat.

Posteriorem vero modum in virtutibus consideravit Augustinus tract. 58. in Joannem, ubi de lotione pedum verba faciens, sic loquitur: Quod manu non faciunt, corde faciunt; multo autem est melius, & sim controversia verius, ut etiam manibus fiat. Et post pauca: Cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso vel excitatur, vel si jam inerat, confirmatur ipsius humilitatis affectus. Idem libro de cura pro mortuis capites. cum dixisset, exteriori corporis humilitate orandum gemendumque humilius atque ferventius, subjunxit; Et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius visibiliter factis, ille interior invisibilis qui eos fecit, augetur; ac per hoc cordis affectus qui ut fierent ista praecessit, quia facta sunt, crescit. Haec ibi. Quibus simile est quod Hieronymus super illud Ephes. 3. Flecto genua mea, dicit quod quando Deum genu posito suppliciter adoramus, & fixo in terram poplite, magis quod ab eo poscimus, impetramus. Quod autem de virtutis opere asserit August. haud dubie de peccatis similiter intelligendum est. Quomodo in textu loquitur Magister verbis initio a nobis citatis.

Caeterum; quoniam externum opus revera peccarum est, hinc fit ut sive per ipsum crescat malitia voluntatis, sive non, semper dicendum sit plus malieum fecisse, qui peccatum opere perpetravit, quam qui ipsum in sola voluntate continuit; non quia plura commisit peccata, sed quia peccatum, voluntate conceptum, opere complevit. Unde & gratiae Deo agendae, si quando homini peccandi voluntatem habenti, occasionem exequendi peccati subtraxit, ut admonet Canon Concilii Neocaesariensis. Quod etiam exemplo Davidis ostenditur, qui gratias Deoegit, cujus providentia ac dispositione prohibitus fuerat, ne malum propositum de interficiendo Nabal exequeretur, 1. Reg. 25. Benedictus, inquit, Dominus, qui servum suum custodivit a malo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2