Capitulum 3
Capitulum 3
Quo sensu peccata actu transeant, maneant reatu
CUm de remissione peccari originalis ageretur distinct. 32. diximus secundum doctrinam Augustini & S. Thomae, hoc inter originale peccatum & actualia dicriminis esse, quod originale peccatum actu maneat, transeat reatu, dum remittitur; actualia vero transeant actu, maneant reatu, donec remittantur. Quod quidem quo sensu de originali peccato accipiendum sit, eo loco est explicatum. Nunc autem quod de actualibus peccatis dictum est, plenius erit explicandum.
Primum igitur, manifesta est Augustini doctrina libso 1. de nuptiis & concupiscentia, cap. 26. ubi dicit eorum peccatorum, quae manere non possunt, quoniam cum fiunt, praetereunt, reatum tamen manere, e nisi remittatur, in aeternum mansurum: Hoc est enim, inquit, non habere peccatum, reum non esse peccati, nam si quisquam, verbi gratia, fecerit adulterium, etiam si nunquam deinceps faciat, reus est adulterii, donec reatus ipsius indulgentia remittatur; habet ergo peccatum, quamvis illud quod admisit, jam non sit, quia cum tempore quo factum est, praeteriit. Probat deinde ex scriptura Ecclesiastici 21. Nam si, inquit, a peccando desistere, hoc esset non habere peccatum, sufficeret ut hoc nos moneret „scriptura: Fili, peccasti, non adjicias iterum: Non autem su fficit, sed addidit: Et de pristinis deprecare, ut tibi remittantur. Manent ergo, nisi remittantur. Sed quomodo manent, si praeterita sunt, nisi quia praeterierunt actu, manent reatu: Haec Angustinus. Quam suam doctrinam repetens lib. 6. contra Julianum cap. 19. alio eam exemplo declarat. Sacrificium, inquit, idolis factum, si deinceps non fiat, praeteriit actu, sed manet reatu, nisi per indulgentiam remittatur. Quiddam enim tale est sacrificare idolis, ut opus ipsum, cum fit, praetereat, eodemque praeterito reatus ejus manet, venia resolvendus.
Sciendum est autem in superioribus Augustini verbis, nomine actus non solum significari opus externum; sed eo comprehendi voluntatem peccandi etiam habitualem. In illo enim homine intelligit peccatum praeterire actu, qui voluntatem peccandi deposuit, eamque ad Dei amorem inflexit. Neque enim actum contra habitum distinguit hoc loco Augustinus, sed contra reatum. Quod imprimis ex eo liquet; quia docet concupiscentiam in renatis manere actu, transire reatu; quam tamen constat non actuale, sed habituale vitium esse. Deinde subjuncta Augustini declaratio hoc idem evineit. Voluntatem enim sacrificandi idolis, & voluntatem adulterandi, quae manere potest post actum sacrilegii & adulterii, non jam reatum vocat, sed illam quidem impietatem, hanc vero concupiscentiam. Sic enim ait: Impietas ipsa tamdiu manet, donec idolis renuncietur & credatur in Deum. Et rursum: Impietas qua sacrificatum est; quia & sacrificio peracto manet, videtur esse concupiscentiae similis, qua commissum est adulterium. Et paulo post manifestius idem declarans, dicit post immolationem idolis factam, quae jam nec in actione est, quia praeteriit; nec in voluntate, quia error quo fiebat absumptus; manere tamen reatum ejus donec in lavacro regenerationis peccatorum omnium solvatur. Et iterum post nonnulla, reatum hunc agnoscit etiam in correcto, & recte beneque vivente, cui tamen peccatum nondum sit remissum.
Ex his omnibus anparet, reatum peccati Augustino non aliud esse, quam obligationem ac poenam ex peccato commisso. Hanc enim certum est remanere in homine post peccatum vere converso, veramque agente poenitentiam, donec peccati sui veniam consequatur. Quod autem nomen reatus non amplius in sua significatione includat, etiam aliunde doceri potest. Nam & venialibus peccatis suus respondet reatus, & pro mortalibus, remissa culpa, debetur adhuc plerumque poena temporalis, cujus persolvendae obligatio reatus quidam est; & qui in rempublicam peccavit, etiam si Deo satisfecerit, manet adhuc reus supplicii temporalis. Qui reatus non aliud est. quam obligatio qua quis propter crimen commissum, tali supplicio est obnoxius. Quae significatio hujus vocabuli passim etiam in sacris litteris occurrit, ut Matth. 5. & 26. Jacobi 2. & alibi.
Quin & Augustinus, quem supra memoratis locis reatum nominat, alias vocat obligationem, ut cap. 16. lib? 6. contra Julianum.
Denique in supradicto capite 19. ejusdem libri, quaerens ex Juliano, quis sit iste reatus, & ubi maneat jam homine correcto, recteque vivente, nondum tamen peccatorum remissione liberato, cum dixisset Julianus manere in illius conscientia qui deliquit, donec dimittatur; objicit; Quid, si obliviscatur se deliquisse, nec ejus conscientia stimulptur, ubi tunc erit reatus ille? Et tandem concludit manere, neque in corpore, neque in animo, sed in occultis legibus Dei, quae conscriptae sunt quodammodo in mentibus angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis mediatoris expiaverit.
Quae tamen verba non ita videntur accipienda, quasi revera non in ipso homine, vel aliqua ejus parte maneat reatus post peccatum commissum & nondum remissione deletum. Sed negat manere in animo hominis per cognitionem seu conscientiam peccati; quia sive ejus conscientiam habeat, sive non, manet nihilominus peccati reus, donec ejus accipiat remissionem.
Unde non est hoc Augustini dictum contrarium eorum doctrinae; qui reatum quatenus est relatio quaedam, dicunt fundari vel in peccato praeterito, vel in macula, vel deformitate quadam ex peccato reliqua & permanente in anima hominis peccatoris usque ad peccati remissionem. Cui sententiaeadmodum favent verba Magistri in textu §. D. ubi dicit peccatum reatum esse in aliquo, cum pro eo, sive transierit, sive adsit, mens hominis polluta est & corrupta, totusque homo suppliciis obligatus perpetuis.
On this page