Capitulum 4
Capitulum 4
Peccatorum alia mortalia esse alia venialia
POst generalem peccati divisionem in originale & actuale, multiplices existunt peccatorum actualium differentiae, & variae divisiones. Quarum ea apud orthodoxosscriptores est celeberrima, quamprimo loco Magister assignavit in textu; qua nimirum dividitur actuale peccatum in mortale & veniale. Mortale peccatum dicitur, quod hominem Deo inimicum constituit, & mortem meretur aeternam. Veniale, quod hominem a gratia Dei non excludit, nec aeternae, sed temporalis tantum poenae reum facit. Mortalia alio nomine crimina ac graviora peccata a veteribus appellantur: Venialia vero tum quotidiana, tum leviora peccata.
Utrumque hoc peccatorum genus ex scriptura comprobare non est difficile. Ea enim non omnibus, sed quibusdam tantum peccatis tribuit, quod charitatem excludant, quod privent regno caelorum, qod gehennam mereantur, quod impium vel injustum faciant hominem, aliis vero nihil horum; sed eos qui talibus sunt obnoxii, si gravioribus careant, etiam justos vocat, & legis divinae observationem iis ascribit, & indulgentiam, salutemque promittit. De mortalibus haec loca sunt, 1. Corinth. 6. Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, &c. regnum Dei possidebunt. Et Ephes. 5. Omnis fornicaton aut immundus, &c non habet haereditatem in regnoChristi & Dei. Et Gal. 5. ubi enumeratis aliquot operibus carnis concludit: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Item Apoc. 21. aliquot peccantium genera enumerantur, quorum pars futura dicitur in stagno ardente igni & sulfure, quod est mors secunda. Et Matth. 5. Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae ignis. Et cap. I1. Qui dixerit. verbum in Spiritum sanctum, non remittetur ei. Et cap. 25. mittuntur in ignem aeternum qui opera misericordiae egentibus non exhibuerunt, in quibus & charitatem manere posse negat. Joannes 1. epistol. 3. Et Marci ultimo generaliter dicitur: Qui non crediderit, condemnabitue.
De venialibus autem haec sunt loca, 1. Corinth. 3. Si quis superaedificaverit superfundamentum hoc ligna, foenum, stipulam, detrimentum patietur; ipse autem salus erit, sic tamen quasi per ignem. Et 1. Cor. 7. Hoc autem dico secundum indulgentiam. Et Ecclesiastae 7. Non est homo justus in terra qui faciat bonum, & non peccet. Etin universumomnia scripturae loca, quae testantur neminem sine peccato vivere, collata cum iis, quae justos aliquos & sine crimine viventes & Dei amicos & regni haeredes agnoscunt, manifeste convincunt esse quaedam peccata a gratia & regno Dei non excludentia, ut 1. Joannis 1. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus: Et Jacobi 3. In multis offendimus omnes. Et 2. Paralip. 6. Non est homo qui non peccet. Quibus cum non repugnent hae sententiae, Lucae 1. Erant justi ambo ante Deum. Tit. 1. Si quis sine crimine est, & similes, consequens est, esse peccata quaedam quae justitiam & amicitiam Dei non tollant, neque mortem aeternam inferant.
Hinc ulterius colligendum, omnia loca scripturae quae generatim peccato tribuunt hos & hujusmodi effectus, inimicitiam Dei, exhaeredationem a regno, perditionem & mortem aeternam; non de quovis peccato, sed de eo tantum quod perfectam peccati rationem habet, id est de peccato mortali intelligi debere, velut ista Rom. 6. Stipendium peccati mors. Jacob. 3. Quicumque offendit in uno factus est omnium reus. Joan. 3. Qui facii peccatum, ex diabolo est. Psal. 5. Odisti omnes qui operanturiniquitatem, Isa. 59. Peccata vestra diviserunt inter vos & Deum vestrum. Ezechiel. 18. Anima quae peccaverit, ipsamorietur. Et Sap. 16. Homo per malitiam occidit animam suam. Quod etiam ad certas peccati species referi potest, ut ad mendacium, contentionem, iram & similia, quemadmodum declarant hae scripturae, Psal 5. Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Sap. 1. Os quod montitur, occidit animam. Apoc. 21. Omnibus mendacibus pars erit in stagno, &c. Et Gal. 5. inter opera carnis excludentia a regno caelorum, numerantur contentiones, rixae, dissensiones. Quae omnia, non nisi secundum quandam peccati perfectionem accipi debent, cum alioqui constet etiam ex ipsa scriptura, in his peccatorum generibus, delinqui posse venialiter.
Sed nunc ex patribus eandem de peccatorum diversitate doctriham confirmemus. Augustinus Enchir. 64. Neque enim, inquit, quia peccatum est omne crimen, ideo crimen est etiam omne peccatum. Et cap. 78. simili sensu peccata in levia & gravia distinguit. Pro levibus, id est, venialibus praeter supra posita testimonia etiam illud proferemus, quod est 1. Corinth. 6. Jam quidem omnino delictum est in vebis, quod judicia habetis inter vos, & illud quotidie etiam a justis dicendum: Dimitte nobis debita nostra. Item tract. 41. in Joannem. Crimen definit peccatum grave accusatione & damnatione dignissimum: ac deinde docet multos vivere sine crimine, quos tamen line peccato vivere negat. Et lib. 1. de symbolo cap. 6. Sunt venialia, inquit, sine quibus haec vita non est. Similia sunt loca lib. de bono conjugali cap. 6. & lib. 21. de civit. cap. ult. & serm. 12. de diversis cap. 9. Consentit Hieronymus dialog. 2. contra Pelag. & Chrysost. homil. 16. in Matth. Clara quoque Gregorii sententia est lib. 21. Moral. cap. 9. cujus haec sunt verba: Hoc inter peccatum distat & crimen, quod omne crimen peccatum est, non tamen omne peccatum crimen est. Et in hac vita multi sine crimine, nullus vero esse sine peccatis valet. Et paulo post. In qua, videlicet peccatorum & criminum distinctione, pensandum est; quia nonnulla peccata animam polluunt, quam crimina extinguunt. Similis est locus cap. 5. ejusdem libri, & cap. 4. lib. 18. His subscribit Beda Jacob. 3. ad illud: In multis offendimus omnes.
Horum & aliorum Patrum sententiam tota posterior Ecclesia secuta est, cujus mentem diligenter exposuerunt Patres concilii Trident. pluribus locis, ut sess. 6. cap. 11. ubi docent peccata venialia non obstare quo minus quis vere justus dicatur, & 15. ubi definiunt, non sola infidelitate, sed quolibet peccato mortali amitti justificationis gratiam, idque probant ex scriptura 1. Corinth. 6. & can. 27. ejusdem sess. contrarium errorem damnant anathemate. Item. sess. 14. cap. 5. declarant universa mortalia peccata etiam cogitationis, homines irae filios & Dei inimicos reddere, ideóque sacerdoti per confessionem detegenda esse; venialia vero, quibus a gratia Dei non excludimur, & in quae frequentius labimur, quamquam recte & utiliter in confessione dicantur, taceri tamen citra culpam posse
Ex dictis facile est refellere quorumdam hujus temporis haereticorum nova commenta, non eorum tantum qui omnia peccata mortalia, vel contra eorum qui excepta infidelitate omnia venialia esse docuerunt; sed etiam aliorum, qui omne peccatum hominis reprobi mortale, praedestinati vero veniale esse volunt. In quorum proinde refutatione non est nobis hic immorandum.
Postremo notandum est circa discretionem peccatorum, utrum mortalia sint an venialia, quamvis de multis certum judicium habeamus ex scriptura & Patribus, & multa utiliter tradita sint a recentioribus ad ea vel certo vel probabiliter dignoscenda; exactum tamen & infallibile de omnibus aut plerisque judicium a nobis haberi non posse, quemadmodum non uno loco monuit Augustinus. Nam Enchir. 78. ait: Quae sint levia & quae gravia peccata, non humano, sed divino sunt pensanda judicio. Et cap. proximo: Sunt, inquit, quadam quae levissima putarentur, nisi inscripturis demonstrarentur opinione graviora. Quo loco & illud repetit quod scripserat in commentario epist. ad Galat. ad illud: Timeo vos neforte, &c. Vae peccatis hominum, quae sola inusitata exhorrescimus, usitata vero, &c. Apertissimus autem & notatu dignus locus est lib. 21. de civitate cap. ult. Quae sint, inquit, ipsa peccata, quae ita impediunt perventionem ad regnum Dei, ut tamen sanctorum amicorum meritis impetrent indulgentiam difficillimum est invenire, periculosissimum definireEgo certo usque ad hoc tempus, cum inde satagerem, ad eorum indaeginem pervenire non potui. Et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia peccata cavenda pigrescat. Haec ibi & alia nonnulla quae sequuntur in eandem sententiam.
On this page