Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

An omne peccatum natura sua mortale sit

§. 5. An omne peccatum natura sua mortale sit?

QUidam supradictam peccati divisionem ita recipiunt, ut tamen existiment, etiam ea quae venialia dicuntur, natura sua mortalia esse; id est, ejusmodi, ut a regno caelorum excludant, & in mortem aeternam praecipitent; ex sola autem Dei misericordia hoc habere, ut sint venialia. Cui sententiae favere putant Joannem Roffensem responsione ad articulum 32. Lutheri ubi fatetur se ita sentire, quod peccatum veniale solum ex Dei misericordia veniale sit, alioqui omne peccatum damnabile esse, si districte judicetur. Ex quo tamen consequens esse negat, peccatum veniale simpliciter mortale esse.

Verum illi opinioni multiplex ratio observatur: Prima haec: Veniale peccatum, ut eodem loco fatetur Rossensis, & declarat synodus Trident. sess. 14. cap. 5. a gratia Dei non excludit, non ergo juste puniri posset aeterna privatione regni, iis promissi qui per gratiam sunt amici Dei¬

Secunda: Deus in futuro saeculo, ubi reddit unicuique secundum opera sua, tribuit venialium peccatorum remissionem; ergo venialia natura sua talia non sunt, ut aeterna morte puniantur.

Tertia: Qui sola commiserunt venialia, retinent pignus haereditatis aeternae, videlicet charitatem & Spiritum sanctum, per quemjus habent regni consequendi; non ergo venialia jure faciunt eos obnoxios aeternae damnationi; cum sit impossibile eis utrumque reddi.

Quarta: Pater ob leve delictum jure non potest filium exhaeredare; ergo nec Deus ob levem culpam excludere justum ab haereditate regni caelestis, jure adoptionis ei debiti.

Quinta: Deus juste non posset omnes justos in aeternum damnare; dicente Abraham Genes. 18. Nunquid perdes justum cum impio? Non est hoc tuum qui judicas omnem terram. Cum igitur nemo justus venialibus careat, non posset Deus juste aeterna morte vindicare veniale peccatum.

Postremo: Confirmat hanc sententiam communis Doctorum opinio, suffragante etiam hacdefinitione peccati venialis ab Hugone Victorino tradita: Peccatum veniale est, cui secundum se debetur poena transtloria.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5