Capitulum 6
Capitulum 6
Ad argumenta diversae opinionis responsio
PRO diversa opinione haec fere proferri solent argumenta Primum ex scriptura. Ait enim Psalmista: Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit? Et Dominus in Evangelio, Matth. 5. Qu. solverit unum de mandatis istis minimis, minimus vocabitur, id est, contemptus & nullus erit, in regno caelorum. Et Joan. 13. Si non lavero te, non habebis partem mecum. Et Jacobi 2. Qui in uno offendit, factus est omnium reus. Et Deuter. 27. Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Quod ab Apostolo repetitum est Galat. 3. Ex quibus testimoniis apparet peccata venialia, de quibus illae scripturae videntur intelligendae, aut ad quae saltem illae extenduntur, sua natura esse talia, quae a regno Dei hominem excludant, & aeternae maledictioni obnoxium faciant.
His suffragari videntur aliquot loca apud Augustinum. Nam lib. 2. de peccatorum meritis cap. 3. locum Jacobi 2. de venialibus interpretatur. Quis enim, inquit, cum aliqua spe adipiscendae salutis aternae de hac vita emigraret, magente illa sententia, quod quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium teus, nisi post paululum sequeretur: Superexultat autem misericordiae judicium? Quamitem sententiam citans lib. de perfectione justitiae cap. 15. subjicit: Quod si non esset, quae spes esset? Item in expositione Psal. 129. loquens de peccatis minutis quae vitari a nobis non possunt: Quis sustinebit, inquit, si iniquitates observaveris? Si nobiscum severus judex agere volueris, non misericors pater; quis stabit ante oculos tuos? & ibidem vocat minutum peccatum linguae, dicere fratri fatue, quod tamen dicit nos facere reos gehennae, secundum evangelium. Alius est locus lib. 9. Confess. cap. 13. ubi sic ait: Vae etiam laudabili vitae hominum, si remota misericordia discutias eam. Praeterea lib. 21. de civit. cap. 24. testatur quibusdam post poenas purgatorias dandam adhuc misericordiam, ut in ignem aeternum non mittantur. Et cap. ult. quibusdam sua non sufficere merita ut in aeterna tabernacula recipiantur, sed ad hoc aliorum meritis adjuvari.
Hilarius quoque scribens in Pfal. 51. dicit justitiae opera non sufficere ad perfectae beatitudinis meritum, nisi misericordia Dei etiam in hac justitiae voluntate, humanarum demutationum & motuum vitia non reputet.
His accedunt orationes Ecclesiae pro defunctis: Orat enim Deum, ut liberet animas eorum de morte aeterna, & ne absorbeat eas tartarus, aliaque ejusmodi. Agnoscit ergo eis justo Dei judicio pro culpis venialibus, quibus solis defuncti tales obnoxii sunt, inferri posse supplicium mortis aeternae. Objiciuntur & rationes aliquot, quarum haec una est. Omnis remissio peccati ad misericordiam pertinet; ergo consistendo in sola justitia, venialia nunquam remittentur; sed punientur in aeternum. Altera: Omne bonum opus etiam minimum meretur vitam aeternam; ergo omne peccatum etiam minimum meretur mortem aeternam.
Tertia: Venialia eorum qui a Christi redemptione sunt alieni, nunquam remittuntur; puniuntur ergo in aeternum. Quare cum Deus non sit injustus, aeternam poenam merentur.
Quarta: Mortale peccatum ideo meretur poenam aeternam; quia contra Deum, qui est infinitum bonum committitur: Atqui id etiam vere dicitur de veniali, quemadmodum ad distinct 35. ostendebamus; igitur & veniale peccatum aeternam poenam meretur.
Ad hec & alia que in hanc partem proferri possunt argumenta probabiliter respondentes dicimus imprimis scripturae testimonia & authoritates patrum commemoratas, non hoc significare, quod veniale peccatum, si solum sit & a mortali sejunctum, ut est in homine justo, natura sua tale sit, ut dignum quemquam faciat morte aeterna, & indignum regno Deised quia nemo quantumcunque justus, nisi sanguine Christi redemptoris etiam a veniali emundatus fuerit, in regnum admitti potest. Quae remissio quamquam misericordiae Dei ascribi debeat, quemadmodum ipsum remissionis nomen, & ratio satis ostendit, eam tamen misericordiam, justi in hac vita pietatis & misericordiae operibus atque omnino justitiae merito, sibi debitam faciunt. Justo enim, etiam si levioribus peccatis non careat, ob pietatem tamen & dominantem in eo justitiam debetur aeternae vitae proemium, quo & dignus est. Cum sit igitur injustum quemquam ab eo excludi in aeternum, quod ei jure debetur, consequens est justo deberi etiam illam misericordiam, sine qua ad aeternae vitae possessionem admitti non potest. Quare etsi peccatum veniale justos ad tempus ab aeterna vita remoratur, solum tamen mortale peccatum est, quod sua natura prorsus hominem ab ea excludat, eaque indignum efficiat.
Hinc ergo potest accipi solutio ad ea quae ex scripturis & patribus objiciebantur, nisi quod locus Jacob. 2. melius de solis mortalibus peccatis intelligitur, ut sequentia aperte declarant. Quod & de aliis duobus locis Matth. 5. & Deuter 27. dicendum videtur, & Jacobi sententia est explicatio loci Deuter. Nam eo loco enumerantur mortalia sola, ut patet locum inspicienti.
Orationes quoque Ecclesiae, eidem gratiae ac misericordiae divinae testimonium perhibent. Quae tamen misericordia omnibus in Christi corpore usque ad finem vitae permanentibus, ratione illius societatis sen conjunctionis, qua perseveranter Christo capiti tanquam viva membra adhaeserunt, & tanquam fructiferi palmites in vita permanserunt, debita est. Neque absurdum est oratione petere aliquid ex misericordia vel promissione debitum. Ita enim David orat Dominum, ut promissionem impleat, 2. Reg. 7. dicens: Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es suscita in sempiternum, & fac sicut promisisti. Quae oratio non significat fieri posse, ut Dominus promissionem suam non impleat; sed gratiam & misericordiam agnoscit in promissione.
In hunc igitur quem diximus sensum recte etiam accipiuntur verba Joannis Roffensis contra Lutherum disputantis. Veniale enim in justis ex misericor dia Dei veniale est; sed quam misericordiam ex debito quodam secum trahit, propter justitiae perseverantiam ejus in quo reperitur.
Eadem responsio est ad primam rationem. Ad secundam respondetur; omne opus bonum ex charitate profectum mereri vitam aeternam. propter finem ultimum ad quem refertur; quem finem quia non omne peccatum tollit, ideo non omne meretur aeternam mortem.
Ad tertiam dicendum; id prorsus evenire per accidens, quod damnatis venialia nunquam remittantur, eo quod in illis inveniantur conjuncta mortalibus. Deinde nec mirum, eos venialium remissionem nunquam consequi, quando omnis peccati remissio poenitentiam praesupponit, quae in illis vera non est, nec esse potest. Unde Gregor. lib. 4. dialog. cap. 39. Hoc sciendum, inquit, quia in futuro saeculo saltem de minimis peccatis nihil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur. Quae verba Gregor. notanda sunt pro hac sententia, quae poenam venialium in damnatis ponit aeternam. Quod idem confirmant Dionys. & August. & quotquot dicunt, ideo prodesse defunctis ad poenarum relaxationem opera fidelium viventium quia ut haec illis prodessent, bonis operibus meruerunt. Hoc enim volunt isti authores, quod remoto tali merito propriorum operum in hac vita, defuncti nullam possint consequi suarum poenarum diminutionemUnde manifeste consequens est, eos etiam pro venialibus semper puniri.
Ad quartam; non ideo mortale peccatum mereri mortem aeternam, quia fit contra Deum; sed quia sic contra Deum fit, ut Deo, qui est bonum infinitum, privet, id est, ab ejus gratia & amicitia hominem excludat, quod venialia non faciunt. Ratio diversitatis hujus est; quia peccata mortalia tollunt ordinem ad finem, id est, Deum, non autem venialia.
On this page