Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

De septem vitiis capitalibus annotatio

§. 7. De septem vitiis capitalibus annotatio

LIcet a nonnullis, velut a Cassiano libro de 8. principalibus vitiis, & collatione 5. & ab Isidor. super Deut. scribente, octo peccata capitalia enumerentur; dum videlicet illi authores superbiam & inanem gloriam duo distincta vitia faciunt, communis tamen & consuetudine fidelium recepta sententia septem duntaxat agnoscit & enumerat, quae etiam a Gregor. enumerantur lib. 31. moral. cap. 17. Quamquam ille non superbiam inter ea recenset, sed eam omnibus superponit & omnium viriorum reginam facit. Radix etiam omnis mali superbia est, inquit Gregor. de qua scriptura attestante dicitur: Initium omnis peccati est superbia. Primae autem ejus soboles septem nimirum principalia vitia, de hac virulenta radice proferuntur; scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Neque tamen hoc communi sententiae contrarium est. Quando enim, ut vulgo fit, superbia reliquis connumeratur, non aliud quam inordinatum appetitum digitatis & honoris, hoc est ambitionem seu inanem gloriam, quam Graeci κινοδοξίαι vocant, significat. Dum autem reliquorum radix & regina a Gregor. appellatur, significat contemptum superioris, & adversus eum animi erectionem, ut ait Bonavent.

Quare autem 7. haec principalia seu capitalia dicantur vitia, exposuit Magister; quiae, inquit, ex eis quasi e septem fontibus cunctae animarum mortiferae corruptelae emanant, quae etiam vulgo filiae illorum vitiorum dicuntur. Quaenam porro sint hae corruptelae & morbi animi, qui in illa generalia vitia seu fontes & capita sint referendi, copiose a Gregorio ibidem explicatum est.

Dividuntur haec vitia, quemadmodum eodem loco Gregor. annotavit, in quinque spiritualiae & duo carnalia. Carnalia sunt, gula, & luxuria; reliqua spiritualia. Inter quae membra hoc discriminis est, quod spiritualia per se sint gravioris culpae, carnalia vero majoris infamiae.

Notandum praeterea quod quamvis haec 7. vitia a plerisque mortalia dici soleant, non semper tamen ejusmodi esse quae mortem inferant animae, sed saepenumero propter actus sui imperfectionem, vel ob alias circunstantias venialis culpae terminos non excedere; ut patet de opere conjugali propter incontinentiam, de modicis excessibus in cibo & potu, de ira subita, aliisque hujusmodi. Imo vix ullum est veniale peccatum, quod non ad aliquod horum septem capitum referatur.

Jam vero quod postremo loco a Magistro disputatur, quomodo vere dictum sit Ecclesiastici 10. Initium omnis peccati superbiam esse, cumdicatapostolus 1. Tim. ult. Radix omnium malorum est cupiditas, recte ita explicatur, si dicamus superbiam propterea omnis peccati initium vocari; quia superbia in primis parentibus sic fuit primum peccatum, ut ipsa omnium deinceps peccatorum origo & causa existepret. In ipsa enim, inquit Tobias cap. 4. initium. sumpsit omnis perditio. Cupiditatem vero seu avaritiam (nam Graece est ειλαργύρια, id est, amor pecuniae) omnium malorum radicem esse, non quod omnia mala ex ea orta sint; sed partim ideo quod inordinatum hujusmodi studium in omnis generis peccata, velut homicidia, mendacia, perjuria, &c. homines propellere soleat; partim quod per illud incurrant innumeras calamitates & miserias; Hunc namque sensum postulare videtur textus Apostolicus. Praecedit enim: Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, & laqueum diaboli, & desideria multa inutilia & nociva, quae mergunt homines in interitum & perditionem. Et de ipsa cupiditate sequitur: Quam quidam appetentes erraverunt a fide, & inseruerunt se doloribus multis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7