Capitulum 1
Capitulum 1
Nullum in hac vita peccatum esse prorsus irremissibile
IN DISTINCTIONEM QULADRACESIMAMTERTIAM. §. 1. Nullum in hac vita peccatum esse prorsus irremissibile.
SIcuT nullum est peccatum, quod stante aeterno Dei decreto aliter quam per Christi sanguiOnem expiari ac remitti possit, quantumcumque seve sit; ita nullum est adeo grave, quod per ejusdem redemptoris sanguinem expiari non possit. Et prius quidem illud ex scripturis ostenditur. Generaliter enim ab Apostolo dictum est Hebr. 9. Sine sanguinis effusione non fieri remissionem. Et ad Gal6. Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi; & a Joanne Baptista Joan. 1. Ecce Agnus Dei. ecce qui tollit peccata mundi. Hujus rationem indicans Apost. Rom. 8. ait; Quid impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suummittens, &c. Peculiariter autem de levioribus peccatis a Christo dicitur Joan. 13. Si non lavero te, non habebis partem mecum. Denique nullum peccatum remittit pater nisi respiciens in faciem filii sui; quippe qui solus idoneus est placare iram patris. Qua de re diserte ab Aug. scriptum est libr. 6. contra Julianum cap. 19. eam esse legem Dei scriptam in mentibus angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis mediatoris expiaverit.
Posterius autem istud ex scriptura sacra non minus clarum est. Passim enim scriptura peccatores omnes etiam gravissimos ad poenitentiam invitat, non ob aliud nisi ut per eam accepta venia Deo reconcilientur. Unde Christus in evangelio: Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. Et Ezechiel. cap. 18. Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, vita vivet & non morietur. Et cap. 33. Nolo mortem impii, sed ut convertatur, &c. Eodem pertinent scripturae, quae omnibus hominibus per fidem in Christum spem salutis proponunt, ut Joan2. Sic Deus dilexit mundum, ut omnis qui credit in illum non pereat. Rom 3. Justitia Dei per fidem Christi in omnes & super omnes qui credunt in eum: Et 9. Omnis qui invocaverit, &c. Denique Joann. 1. epistol. 2. Ipse est propitiatio pro peccatis totius mundi. Unde merito vox illa Candamnatur Genes. 4. Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Quare & generalem atque illimitatam solvendi peccata potestatem in Ecclesia sua Christus reliquit Matt. 16. & 18. & Joan. 20.
Quid porro de hac re Patres senserint, minime est obscurum. Ait enim August. Enchir. 65. Sed neque de ipsis criminibus quamlibet magnis remittendis in sancta Ecclesia Dei desperanda est misericordia agentibus poenitentiam secundum modum sui cujusque peccati. Et serm. 1I. de verbis Domini: De nullo inquit, desperandum est, quandiu patientia Dei ad poenitentiam adducit, nec de hac vita rapit impium. Et multa quae sequuntur. Idem cum dixisset lib. 1. de ferm. Domini in monte cap. 22. quod putaret esse peccatum ad mortem, nempe veritatis agnitae oppugnationem, eum locum retractans lib. 1. retract. cap. 19. Addendum fuit, inquit, si in hac tam scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam. Quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto, non est utique desperandum, nec pro illo imprudenter oratur, de quo non desperatur. Quibus verbis & aliud indicat argumentum Augustinus, quo doctrina haec non parum confirmatur; nempe orationes Ecclesiae & singulorum fidelium pro inimicis & quibuscunque etiam pessimis peccatoribus, ut convertantur.
Similia vero ante Augustinum scripta reliquit Ambrosius in libris de poenitentia contra Novatianos editis, & potissimum lib. 2. cap. 4. ubi inter alia profert exemplum Simonis Magi, quem etsi pessimum Apostoli a spe veniae non excluserunt, dicente ad eum Petro Actor. 8. Poenitentiam age ab hac nequitia tua, & roga Deum, si forte remittatur tibi. &c. Et in fine ejusdem cap. ad Ecclesiam haereticos & schismaticos invitans, generalem clausulam testimoniis & exemplis scripturae confirmatam subjecit, dicens: Omnibus enim conversis promittitur venia, &c.
Patet etiam ex iis quae dicta sunt, vanum ac frivolum esse, quod quidam objiciunt: Deum quidem omnibus poenitentibus veniam promisisse, citra exceptionem; sed quaedam esse tam gravia peccata, aut certe ad tantum numerum ea excrescere posse, ut eorum poenitentiam salutarem inspirare nunquam statuerit. Hoc enim non modo supradictis scripturae testimoniis; sed & patrum sententiis adversari manifestum est, ut quae omnes omnino peccatores ad poenitentiam invitant, omnibusque spem veniae faciunt, quod frustra esset, si aliqua est peccatorum vel magnitudo vel multitudo, quae certo aliquo Dei decreto a venia excludatur.
Quin etiam gravissimis peccatoribus poenitentiae donum collatum in scriptura legimus, ut Manassa regi Judae divini cultus hosti gravissimo, & Saulo Christianorum acerrimo persecutori, & Judaeis Christi crucifixoribus & illusoribus, in Actis. Quod postremum exemplum etiam ab Ambros. profertur loco supra citato. Unde August. super illud psalm. (7. Convertam in profundum maris, eos significari dicit convertendos, qui erant desperatissimi. Et rursus in psal. 147. scribens illud, Mittit crystallum suam sicut buccellas, de conversione eorum qui in perfidia obstinati sunt, mystice interpretatur.
On this page