Capitulum 2
Capitulum 2
Quod sit peccatum in Spiritum sanctum
QUoniam superiori doctrinae contraria videri potest Domini sententia in evangelio, qua ait Matth. 12. Omne peccatum & blasphemia remittetur. hominibus, spiritus autem blasphemia (sic enim legendum, non, blasphemiae) non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro; idcirco breviter dicendum hoc loco, quodnam ad sensum evangelii sit peccatum in Spiritum sanctum; & quo sensu dicatur nunquam remittendum.
Imprimis autem manifestum est, non omnia mortalia peccata comprehendi nomine peccati in Spiritum sanctum. Est enim omnis blasphemia peccatum mortale; cum tamen juxta dictam sententiam non omnis blasphemia in spiritum committatur, sed quaedam etiam in Filium, quae dicitur remissibilis. Deinde distinguendum inter peccatum in Spiritum sanctum, & blasphemiam in Spiritum sanctum, tanquam inter genus & speciem. Multis enim modis peccari potest in Spiritum sanctum, citra blasphemiam.
Ut igitur quaestioni respondeamus. sciendum hunc scripturae locum August. judicio difficillimum serm. 11. de verbis Domini, ubi & prolixe eum tractat, a variis varie exponi. Quidam illud peccatum intelligunt, quo quis post perceptam Dei gratiam, veritatem & charitatem Christianam oppugnat. Sic August. tametsi dubitanter loquens libro 1. de serm. Domini in monte, cap. 22. Hoc fortasse est, inquit, peccare in Spiritum sanctum, per malitiam & invidiam fraternam oppugnante charitatem post acceptam gratiam Sviritus sancti; quod peccatum Dominus neque hic neque in futuro saeculo dimitti dicit. Secundum hanc expositionem sententia dominica similis est illi Apostolicae 6. Impossibile est eos qui semel sunt illuminati, rursus renovari ad poenitentiam. Et cap. 10. Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia. Quales etiam ibidem dicit spiritui gratiae contumeliam facere. Hoc genus peccati & Petrus notavit 2. epist. 2. cum ait de quibusdam, quod melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti, &c.
Caeterum Augustinus libro 1. retract. cap. 19. ut supra monuimus, ita dictam expositionem restringit, ut addi velit; si tamen in ea perversitate quis finierit hanc vitam. Et proinde aliis aliquot locis, ut serm. 11. de verbis Domini, epist. 50. Enchir 83. & de correptione & gratia, cap. 12. peccatum in Spiritum sanctum vult esse impoenitentiam, quam Graeci vocant ἀμετάνοιαν, id est ut Augustinus loquitur. epist. 50. duritiam cordis usque ad finem hujus vitae, qua homo recusat in unitate corporis Christi, quod vivificat Spiritus sanctus, remissionem accipere peccatorum.
Hae duae Augustini expositiones occasionem dederunt posterioribus Theologis distinguendi sex species peccati in Spiritum sanctum; videlicet desperationem, praesumptionem, impoenitentiam, obstinationem, veritatis agnitae impugnationem, & gra tiae fraternae invidentiam. Quatuor enim primae ad posteriorem Augustini expositionem pertinent; duae postremae ad priorem. Omnes quoque recte & convenienter vocantur peccata in Spiritum sanctum, quod per ea directe peccetur in ipsam Dei bonitatem, quae appropriatur Spiritui sancto. Unde & nata est disputatio de peccatis infirmitatis, quae in Patrem, cui appropriatur potentia; & de peccatis ignorantiae quae in Filium committi dicuntur, cui appropriatur sapientia.
Haec porro, etsi recte vere dicantur, non tamen, ut apparet, ad sensum sententiae evangelicae. Nam in evangelio sermo est de iis qui Christi miracula malitios e calumniabantur, attribuentes ea daemonibus, quae facta erant virtute Spiritus sancti. Nec de quovis agitur peccato in Spiritum sanctum commisso, sed de blasphemia in Spiritum sanctum, id est, contumelia verbis ei illata. Quare textuiconformior esse videtur eorum expositio, qui blasphemiam in Spiritum sanctum eam contumeliaminterpretantur, qua quis malitios e & ex industria ea opera quae manifeste sunt Dei, malignis spiritibus tribuit, qualis erat ejectio daemonum. Generaliter autem peccatum in Spiritum sanctumjuxta eandem conformitatem erit, quicquid seu verbo, seu opere, seu cogitatione, contra Deum dicto modo committitur. Haec complurium veterum est interpretatio, ut Ambrosii, Hieronymi, Chrysostomi Euthymii & Theophylacti & aliorum quorundam in commentariis hujus loci apud Matth. & Lucam cap. 12. Et rursum Ambrosii lib. 1. de Spiritu sancto cap. 3.
Juxta hanc vero expositionem putant nonnulli nomen Spiritus sancti non ita accipi hoc loco, ut peculiariter significet tertiam in Deitate personam, sed pro tota divinitate. Non enim distinguere voluisse Dominum inter peccata in Spiritum, & ea quae in Patrem vel Filium committuntur, sed tantum inter peccatum in Deum & peccatum in Filium hominis; idcirco tamen expressum nomen Spiritus sancti, quod id apposite opponatur spiritui immundo, cujus virtuti, calumniatores illi divina Christi opera tribuebant.
Potest nihilominus dici, idcirco prae reliquis personis nominatum Spiritum sanctum, quod ea divina opera quae pertinent ad hominis lapsi reparationem & sanctificationem, cujusmodi erant Christi miracula, in scripturis peculiariter Spiritui sancto tribui soleant. Unde illud: Si ego in spiritu Dei ejicio daemonia. Et: Spiritus sanctus superveniet in te. Et: Concepius de Spiritu sancto. Et: Per Spiritum sanctum obtulit semetipsum. Ex his jam consequenter intelligere licet quae sit blasphemia in filium hominis; ea nimirum qua quidem reprehendebant facta Christi humana, velut eorum qui dicebant eum voracem & vini potatorem, amicum peccatorum & publicanorum, offensi videlicet ejus familiari inter homines conversatione.
On this page