Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quomodo irremissibile dicatur peccatum in Spiritum sanctum

§. 3. Quomodo irremissibile dicatur peccatum in Spiritum sanctum.

NUnc quo sensu peccato in Spiritum sanctum? remissio negetur, videamus. Et quidem si peccatum in Spiritum sanctum intelligitur impoenitentia, seu per versi cordis duritia usque ad finem vitae, manifestum est peccatum illud absolute nunquam dimitti; non ob magnitudinem peccati, sed ob permanentiam ejus, & complacentiam usque ad vitae terminum, post quem non est poenitentiae locus. Unde patet hoc non adversari doctrinae capitis superioris. Alio vero quocunque modo si intelligatur, major relinquitur quaestio.

Putant enim quidam Deum, etsi possibile ei sit talis peccati poenitentiam homini inspirare, id tamen nunquam facere; atque inde fieri, ut peccantibus in Spiritum sanctum, peccatum illud nunquam remittatur, Deo videlicet illud semper puniente per obdurationem finalem. Unde dicunt, nullo exemplo doceri posse, quemdam aliquando qui in Spiritum sanctum peccasset, resipuisse. Quam expositionem tradere videtur Beda scribens in 3. Marci. Sed nos eam ut improbabilem & scripturis contrariam, jam supra rejecimus, ostendentes Deum in nulla vel magnitudine, vel multitudine peccatorum terminum fixisse suae misericordiae, quandiu hic vivitur. Rejicit & Augustinus libro primo de serm. Domini. in monte, cap. 22.

Theophylactus interpretatur non remittendum hoc peccatum; quia non remittitur sine poenitentia, cum ea peccata quae in filium hominis committuntur, sine poenitentia remitti possint. Quod intelligendum de poenitentia severiore, qualem insinuat Apostolus Hebr. 10. cum ait: Terribilis autem quaedam expectatio judicii & ignis aemulatio. Verum cum sint & alia multa peccata quae severiorem poenitentiam exigant, non consistet cum hac expositione, quod universaliter a Domino dictum est, omne peccatum, excepto eo quod in Spiritum sanctum committitur, remitti hominibus¬

Dicendum igitur est quod sicut prior illa sententiae pars: Omne peccatum & blasphemia remittetur hominibus, non significat omne ejusmodi omnibus remitti, (multa enim sunt non in Spiritum sanctum commissa peccata, quae revera nunquam remittuntur) sed faciliorem esse talis peccati remissionem; ita pars posterior, quae negat peccatum in Spiritum sanctum unquam remitti, non significet id absolute nunquam fieri, sed difficillime ejus veniam obtineri; nam ut ait August. libro supra dicto de serm. Domini in monte, tanta est illius peccati labes, ut deprecandi humilitatem non subeat qui peccavit etiamsi peccatum suum mala conscientia & agnoscere & annunciare cogatur. Aut certe quemadmodum Euthymius exponit peccatum in filium hominis remittendum dicitur; quia venia dignum videri potest, eo quod habeat causam excusantem, nempe humilitatem hominis assumpti, qua quis offenditur. Et idem judicium de aliis peccatis ex ignorantia vel infirmitate commissis. Peccatum autem in Spiritum sanctum nunquam remittendum; quia cum sit peccatum malitiae, nullam ejusmodi causam excusantem in homine relinquit. Recte namque illud fururum in aliquo negatur, cujus nulla in eo causa vel dispositio relinquitur, etiamsi Deus id efficere possit, & interdum efficiat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3