Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Solvitur objectio de peccato ad mortem.

§. 4. Solvitur objectio de peccato ad mortem.

ALtera est objectio de peccato ad mortem, pro quo non esse oranduqum loan. admonet 1. epist. ult. idque non ob aliud, ut apparet, quam quia tale peccatum nunquam remittitur. De hoc peccato sic August. loco supra citato de serm. Domini in monte: Peccatum, inquit, fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Jesu Christi, quisquam oppugnat fraternitatem, & adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Est igitur August. peccatum ad mortem idem cum peccato in Spiritum sanctum, quod eodem cap. si milibus verbis definit. Quod & sentit Beda in hunc Joan. locum scribens, & Graecorum quidam. Cum vero August. locum dictum retractans, eum intelligi velit de solo peccato ad mortem usque perseverante, facile juxta ejus expositionem intelligitur, quare pro eo non sit orandum. Verum huic expositioni adversari videtur quod Joan. nominet praesens tempus, peccare, non praeteritum, peccavisse. Unde juxta August. expositionem, quamdiu quis vivit, incertum erit utrum quis peccat peccato ad mortem.

Sunt qui exponant de pertinacia vindictae, ad versus quod peccatum exstat gravis exaggeratio Ecclesiastici 28. Sunt qui de omni peccato mortali intelligant, in cujus affectu quis adhuc perseverat. Sane probabile est illud peccatum intelligi, de quo Hebr. 6. & 10. & 2. Petr. 2. Quamvis enim & priora illa ad mortem sunt; quia mortale vulnus infligunt animae; maxime tamen hoc postremum tale est. Sed quodcunque horum intelligatur, non prohibet apost. simpliciter pro eo orari, sed tantum dicit: Non pro illo dico ut roget quis, id est, non praecipio ut pro illo oretis. Cujus ratio est; vel quia tales difficillime convertuntur, unde 1. Reg. 2. Si in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? quasi dicat, oportet eum magni meriti apud Deum esse, qui pro tam gravi peccato audeat se intercessorem ponere; vel quia etiam magnum est, poenitentiam impetrari homini adhuc in affectu mortalis peccati permanenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4