Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De thesauris

Praeambulum

Sectio 1

Sectio 2

Sectio 3

Sectio 4

Sectio 5

Sectio 6

Sectio 7

Sectio 8

Sectio 9

Sectio 10

Sectio 11

Sectio 12

Sectio 13

Sectio 14

Sectio 15

Sectio 16

Sectio 17

Sectio 18

Sectio 19

Sectio 20

Sectio 21

Sectio 22

Sectio 23

Sectio 24

Sectio 25

Sectio 26

Sectio 27

Sectio 28

Sectio 29

Sectio 30

Sectio 31

Sectio 32

Sectio 33

Sectio 34

Sectio 35

Sectio 36

Sectio 37

Sectio 38

Sectio 39

Sectio 40

Sectio 41

Sectio 42

Sectio 43

Sectio 44

Prev

How to Cite

Next

Sectio 1

1

S. 1

2

Ad huius quaestionis responsionem in primis est supponendum quodmos fuit antiquis non solum apud gentes quae veri Dei cognitionis ex partes erant verum etiam apud fideles ipsius veri Dei cultores: Reges atque optimates quaeque preciosa in ulta habebant: secum post mortem in sepulchris reponere. Et tanto maiora et ditiora in sepulchris eorum ponebantur quo potentia ceteros excellebant et diuitiis erant locupletiores. Ex hoc enim gloria et manificientia eorum seculis futuris in hominum memoria illustiora reddebantur.

3

Hoc patet per illud Iob 3o Quari effodientes thesaurum gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum Et Baruch 6 capite. "Aut sicut ad sepulchrum ad ductum mortuum: ita tutant sacerdotes ostia clausuris et seris ne a latronibus spolientur" (scilicet thesauris) ibi cum mortuis reconditis Ita inquit glosa "antiquitus (ait) in sepulchris potentium ponebantur pretiosa propter quod claudebantur fortiter et cum diligentia ne a latronibus ex traherentur" haec illa. Eadem dicit s. Tho super Iob loco citato /.

4

Item apparet exemplo Regis manifici salomonis qui sepelivit Dauid patrem in hierosolimis decenter nimis cum aliis rebus et ceremoniis quae solent circa exequias ministrari. Et multas diuitias cum eo recondidit. Nam fecerat ei sepulchrum honorabile circa quod constituit septem loculos thesarorum quos auro et lapidibus preciosis replevit. Tuarum diuitiarum magnitudo per ea quae post modum ex suplchro Dauid extracta sunt manifeste ostenditur. Nam post tempus annorum mille et trecentorum. Hyrcanus pontifex dum ciuitas hierusalem obsideretur ab Anthioco rege. Volens ei dare pecunias ut ab obsessione recederet et exercitum suum auferret non habens unde hoc adimpleret aperuit unum loculum sepulchri Dauid et sublatis ex inde tribus millibus talentorum partem dedit Antiocho et ita an ietatem obsessionis ammouit.

5

Talentorum autem ut dicit magister in historiis erant species minimum (scilicet) maius et maximum. Minimum enim erat pondo quinquaginta. Maius pondo septuaginta: maximum vero centum viginti librarum. Valebat autem librarum quaelibet quinquaginta aureos. Unde patet quod etiam si quodlibet talentorum esset de minimis adhuc ascendebat in magnum aureorum tria millia tallentorum. Quin potius si erant de maximis ut videtur rationabile.

6

Post haec autem multo annorum tempore iam transacto Rursus herodex Rex: audiens Hyrcanum antese regem aperuisse tumulum Dauid, et tria millia tallentorum inuenisse: tunculum Dauid multo plura credens depositaque ad omnes sumptus suos sufficerent: tumulum aperiens ingreditur noctum dum nequaquam vellet hoc ciuitatem sentire. Unde fidelissimos amicos tantum ducens pecunias depositas sicut Hyrcanus non inuenit ornatum vero et vasa aurea plura tulit. Dum vero omne studium poneret et diligentiorem inquisitionem faceret ac vellet interius ingredi ad sepulcra in quibus Dauid et salomonis corpora posita erant duo eius satelites flamis exusti sunt ab interiori parte occurrentibus. Tunc ille timore perterritus egreditur. Nullus unquam deinceps fuit qui ceteros loculos inuenire posset quamuis magni thesauri in sepulchro Dauid et Salomonis usque hodie esse credantur. Magice enim actum est: ita ut non liceret cuiquam vel inuenire velsi inuenisset posse inde quinque eripere. haec omnia refert Iosephus libro 7 capitulo 16 et libro 13 capitulo 18 et libro 16 capitulo 7 Antiquitatum Iudaicarum

7

fama vero horum motus Turchra solimanus nomine nostris temporibus circa annum videlicet domini 1520 cum cepit hieroslimam: mira diligentia quaesivit thesauros in sepulchro Dauid: nunquam tamen inuenire potui ut legitur in historia Turcharum causa autem huius frustrationis est quia cuiusmodi loculi erant sub terra mechanico modo id est magico reconditi ut in gredientibus in monumentum nulla tenus possent esse manifesti ut inquit iosephus.

8

Patet igitur quod recondere thesauros et alias res preciosas Reges et potentes viros secum in sepulchris suis res sint licita et solita apud antiquos fideles vel infideles communis et generalis. Et huius ratio potest talis assignari inclinatio videlicet naturalisque inest omnibus hominibus inquantum sunt rationales ut honor debitus servetur nature humane prae ceteris animalibus scilicet quod corpus humanum sepeliafur (idest) quod hunc honorem habeat hora: quoniam sicut inter omnia animalia solus homo est animal sacrum atque diuinum: ita soli deferatur hic honor quod eius cadauer sepeliafur ne laceretur ab auribus et aliis animalibus ceterorum autem cadavera in sepulta maneant Unde Philosophus in 1o Rhetori inter alias partes honoris sepulchrum ponit

9

est in super quoddam bonum honorificum mortuis inquantum vivunt in memoriis hominum quod sepeliantur corpora eorum omnes enim putant nihil esse in quo maiorem in iuriam mortuo faciamus: quam si corpus eius per terram trahamus et demus canibus et bestiis deuorandum. Sic colligitur ex aristotele 5 ethic cum loquitur de illo qui se ipsum occidit an sibi in iustum faciat. Et res pondet quod non sed ciuitati Et ideo ciuitas vel comunitas infert ei poenam scilicet quod feciat cadauer trahi per terra in honorationem circa corpus scilicet quod faciat cadauer trahi per terram vel quod maneat in sepultum. Est ergo dicendum quod malum quoddam prouenit de functis ex hoc quod non sepeliuntur. Reputantur enim in felices qui carent sepultura. Econtrario autem prouenit bonum de functis ex eo quod honorabiliter sepeliuntur. Ita patet Isaie 11o Ubi de Moysya ponuntur multa honorifica et postea addicitur de honore sepulchri eius ibi: erit sepulchrum eius gloriosum. Et tamen si ad christum non pertineret gloria et honor sepulchri: nihil de hoc prophetice diceretur. Ergo gloria sepulchri ad christum attinebat. Ergo bonum aliquod accidit mortuis si corpora eorum sepultore mandentur. Inquantum scilicet habent esse et modum viuendi in opinionibus hominum. Ex inde autem fruit apud omnes nationes naturalis ista conceptio: quod corpora de functurum sepelienda vescremancia essent. Qui autem cremanda decernebant: ei neres seruabant ethos in sepulchris vel in aliquo insigni et honorobili eminentique loco recondebant. Sicut cineres Iulii cesaris usque hodie Romae super quoddam in genti lapide pyramidalis figurae qui acus nominatur post ecclesiam sancti Petri dicuntur per manere iudicabunt enim antiqui et etiam moderni turpe ac iniuriosum esse quod in sepulta humana corpora remanerent. Et propter hoc videmus homines sollicitos in vita esse de sepulchris construendis et obsequiis et aliis ad ea pertinentibus. Et quanto potentiores et diuitiis magis sunt opulenti honorabiliora pulchriora et sumptusiora preparant se pulchra sibi. Unde unum idemque praecipuum quod magis cedit de functis ad honorem et ut nomina eorum immortalitate possibili apud posteros potiantur: eo videlicet modo quo esse habent et viuunt in memoriis hominum: sepulchrum esse videtur presertim si ex preciosa materia et multum sumptuose ac subtili optimoque artificio aedificatum fuerit: ornatum in super pulcherrimis ac preciosis aliis coherentibus: et longe potius sicum cadaueribus humanis magni opes atque thesauri preciosi reponantur in sepulchris.

10

Verum quia apud reges et potentes in seculo facile inuenitur eius modi magnitudo et opulentia diuitiarum: eo magis orescebat et augebatur nec non diffundebatur eorum gloria potentia et excellentia regia futuris seculis innotescebat: quo in sepulchris suis maiores thesauros et diuitias ex auro et argento et lapidibus preciosis: ceterisque diuersis magni precii suppellectilibus secum mandabant recondere aut sepelire secum /.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 1