Text List

Liber IV, d. 4, q. 2

Librum IV, Distinctio 4, Quaestio 2

Circa 2m membrum diuisionis sunt dubia quod conuenit adultis et pro illis declarandis queritur 2° vtrum adultus carens vsu racionis sit baptizandus .

Arguitur quod non, quia in adultis per baptismum non solum originale, sed etiam actualia peccata tolluntur. Sed ad tollendum peccatum actuale quod quis ex se ipso commisit requiritur proprius motus liberi arbitry quem talis carens vsu racionis non habet, igitur huiumodi non est dandus baptismus.

2°, nulli contradicenti debet dari baptismus, sed huiusmodi frequenter contradicunt et reluctantur.

In oppositum arguitur : pueri qui nullum habent nec habuerunt vsum racionis baptizentur et salubriter, ut dictum est in priori questione, igitur pari ratione adulti vsu racionis carentes.

Respondet Sanctus Thomas et Scotus, et dicitur primo quod adultus numquam vsus est racione et de quo non speratur, quod in futurum vsurus sit ut qui a natiuitate fuit amens et qui numquam licet lucida interualla est baptizandus et recipit sacramentum baptismi et eius effectum, scilicet dimissionem culpe originalis et infusionem gracie, sew caritas et similiter fidei et spei. Patet, quia idem est iudicium de paruulis et huiusmodi adultis, dictum autem est praeuius quod paruuli sint baptizandi et ex solo Christi merito et ex efficacia et virtute sacramenti baptismi consecuntur dictum effectum et sic etiam est de talibus adultis.

2° dicitur quod, si quis aliquando vsus fuit racione et posterius sit factus fatuus, amens aut furiosus, si talis ante amentiam, furiam aut fatuitatem immediate consensit in baptismum et voluit baptizari , debet baptizari si saltem non speretur quod vmquam posterius reddeat ad vsum racionis. Patet, quia nemini praeclusit Deus viam salutis, ita nec illi praeclusit ; debet ergo baptizari statim, alias exponeretur periculo dampnacionis. Et dicit Sanctus Thomas quod talis suscipit vere sacramentum et eius effectum. Et dixi nominanter immediate , etcetera, ita quod inter actum illum consensus et impedimentum vsus racionis uel furiam eciam non venerit motus voluntatis oppositus. Si enim aliquando voluisset, et postea ductus poenitentia noluisset et sic incidisset amenciam, non esset baptizandus , sed indicandus dissenciens habitualiter. Saltem si vero speratur quod talis aliquando curari posset ab amencia sua et aliquando vsurus sit racione ut fit de illis qui habent aliquando lucida interualla, tunc expectandum vsque ad tempus sanitatis sue, ut tunc cum maiori reuerencia et praeparacione suscipiat sacramentum, scilicet cum habiturus est lucidum interuallum.

3° dicitur quod si talis homo, scilicet extra vsum rationis positus, immediate ante amentiam suam cum ratione vtebatur dissensit, nolens baptizari , non est tempore amencie baptizandus , quia sacramentum non est dandum simpliciter invito, sed ille est talis quia 2m habitum reputandus. Enim est nunc talis 2m habitum qualis praeuius fuit secundum actum ; eciam praesumitur quod - si iam vtetur ratione - adhuc dissentieret sicut praeuius actu dissenciebat. Et ideo non est sibi sacramentum baptismi in tali disposicione conferendum, et dicit S anctus > T homas quod, si baptizatur , nichil fit, quia nec sacramentum suscipit nec eius effectum. Et quod dixi immediate hoc intelligitur sicut praeuius, scilicet inter vltimum eius dissensum voluntarium et inter eius amenciam nullus medianiter consensus in baptismum ; si enim medianiter consensus, est 2m vltimum actum iudicandum.

Ad primum argumentum dicitur 2m S anctum Thomam quod - sicut in adulto qui habet vsum racionis disponit ad gratiam baptismalem motus liberi arbitry quem tunc habet cum baptizandus est aut dum baptizatur - ita in amente qui tempore sanitatis consensit disponit ad gratiam motus liberi arbitry , scilicet quem consensum praeuius habet cum sane mentis erat.

Ad 2m dicitur quod effectus baptismi recipitur in mentem et ideo impediri non potest nisi ex contradictione mentis. Illi autem qui racionis vsum non habent non contradicunt mente, sed magis fantasia ducti. Et ideo talis contradictio effectum baptismi non impedit quando mentis sew racionis consensus praecessit, scilicet tempore vsus racionis 2m modum praexpositum.

PrevBack to TopNext