Liber IV, d. 4, q. 3
Librum IV, Distinctio 4, Quaestio 3
Vtrum adultus vtens ratione non tamen consenciens in baptismo adhuc recipiat baptismum et eius effectum :
arguitur quod non, quia nullus dissenciens contrahit matrimonium carnale, igitur nec spirituale, quia in illo non est minus sed magis requiritur consensus, in baptismo autem contrahitur quoddam matrimonium spirituale, quia tunc anima coniungitur et dispensatur Deo.
In oppositum arguitur per hoc quod dicitur extra de baptismo et eius effectu, capitulo ‘Maiores’ : qui cum terroribus atque supplicys violenter attrahitur - et ne detrimentum incurrat - baptismi suscipit sacramentum talis sicut qui ficte ad baptismum accedit, caracterem suscipit Christianitatis impressum .
Notandum quod dupliciter dicitur quis non consenciens vno modo negatiue, ut ille qui non consentit actualiter nec etiam dissentit actualiter. Alio modo contrarie, et sic ponit actualem dissensum : illo modo enim dicitur quis non consenciens qui positiue dissentit, et est inter illa distinccio sicut inter non velle et nolle. Illo modo praemisso dicitur primo quod - si quis non consenciat actualiter primo modo, scilicet negatiue tantum - consenciat tamen virtualiter si baptizatur : ipse recipit sacramentum et effectum sacramenti. Patet quia noluit Deus obligare hominem ad impossibile uel 2m statum huius vite nimis difficilem, sed non distrahi videtur nimis difficile pro statu huius vite, quia 2m Augustinum - 3° De libero arbitrio - non est in nostra potestate quibus visis tangimur. Et ergo noluit Deus salutem hominis ponere in illa condicione, quod si non distrahatur nec voluit eum obligare, quod in suscipiendo baptismum non distraheretur. Et subdit Scotus quod sic est in omnibus alys sacramentis : sacerdos enim in conficiendo Ewcaristiam non obligatur necessario ad hoc, ut non sit distractus cum dicit verba consecrationis. Vere enim conficit distractus, dum tamen praeuius induendo se ad missam intenderit consacrare aut celebrare missam 2m morem Ecclesiae. Sic intelligendum est etiam de isto qui baptizatur et est tunc cum baptizatur sit distractus, quod nec dissentit. Actualiter cogitat de baptismo de aliquo impertinenti . Et dixi in conclusione nominanter : si consentit virtualiter, hoc est si antea cogitauit de baptismo et consenciebat actualiter et voluit ut baptizaretur , et si non tunc interuenit post hoc dissensus, tunc talis cum baptizatur vere suscipit sacramentum licet actu non cogitet de hoc, cum baptizatur propter distraccionem ad alia quia talis videtur non numerus capax baptismi. Si nunc in baptismo vtitur racione, quam si praeuius vsus fuisset et nunc non vteretur, sed si in tali, nunc non vtente, sed tamen praeuius vsu sufficeret habitualis uel virtualis consensus, ut fuit dictum in priori quaestione, igitur et iste debet sufficere a forciori ; indicatur autem habitualiter, ymo virtualiter consentire 2m vltimum motum voluntatis. Si autem quis est virtualiter dissentiens , ut scilicet quod praeuius cogitat de baptismo et dissentit tunc actualiter, et non intervenit post hoc consensus, si talis tunc baptizatur et propter distraccionem est actualiter non consenciens negatiue, ipse non recepit baptismum sic amens habitualiter dissenciens, de quo dictum est in priori questione. Si vero tertio quis numquam cogitauit de baptismo, uel si cogitauit, tamen non tunc consensit baptizari nec dissensit, quia neque placuit baptizari , nec displicuit sibi et eciam nunc nec consentit nec dissentit. Cum baptizatur talis, non recipit sacramentum baptismi nec eius effectum cum nec actualiter, nec habitualiter, nec virtualiter indicere consentiens. Quod tamen requiritur ad baptismum eciam videtur tale sacramentum contempnere eo, quod vtitur ratione et nullum tamen bonum motum habet actualiter, nec praeuius habuit in sacramentum.
2° dicitur 2m Scotum et Bonauenturam: si quis vtitur racione et propter aliquod commodum vtile aut delectabile consequendum aut propter euadere aliquod malum pene vtputa tormenti , uel dampni temporalis sui uel suorum uel consimilem consentit corde in baptismo alias non facturus, scilicet si sine baptismo posset consequi suum intentum aut euadere penam uel dampnum. Et consentit in baptismum non solum ut est quoddam balneum, sed consentit in eum sic, quod baptizando circa eum fiat quod Ecclesia circa suos intendit facere. Si talis baptizatur, ipse verus recipit sacramentum baptismi nec est posterius rebaptizandus . De hoc enim loquitur concilium tholitanum quod allegatur extra de baptismo et eius effectu capitulo 'Maiores' : dicitur enim ibi quod illi qui pridem ad Christianitatem coacti sunt, quia iam diuinis sacramentis constat associatos, oportet vt fidem quam necessitate susceperunt tenere cogantur ne nomen Domini blasphemetur et fides quam susceperunt contemptibilis habeatur. Item ille qui involuntarie baptizatur rite non est rebaptizandus et talis voluntarie baptizatur, et si in alys , rite erit vere baptizatus et nullo modo rebaptizandus . Minor patet, quia Aristoteles 3° Ethicorum talem vocat similiter voluntarium et solum 2m quid involuntarium. Nam de eo qui proicit merces in mare propter hoc solum, ut salvet vitam, dicit Aristoteles eum simpliciter voluntarie proicere eo, quod mouet manus ad proieccionem et potenciam suam motiuam. Sua voluntas mouet imperando ei et hoc voluntas facit libere, quia cogi non potest simpliciter. Igitur simpliciter volens proicit merces, sed solum 2m quid nolens, id est solum sub condicione quia nollet facere si aliquo alio modo vitam posset saluare. Sic in proposito qui propter incommodum consequendum aut propter penam fugiendam consentit in baptismum, ille simpliciter vult baptizari , et solum secundum quid, id est sub condicione uult, scilicet si alias et sine baptismo posset consequi intentum, tunc nollet baptizari .
3° dicitur quod, si adultus vtens racione non consentit 2° modo, scilicet contrarie hoc est, quod actualiter dissentit si tunc baptizatur. Ipse nec sacramentum recipit nec eius effectum, et si postea consentit debet rebaptizari . Probat Scotus quia Deus, qui per sapientem dicit Prouerbiorum 3° : "FILII , PRAEBE COR TUUM MICHI," non vult aliquem omnino invitum adscribere familie sue ; suscipiens autem baptismum adscribitur familie Christi per hoc. Et nota quod ad Deum qui noscit corda nulla est differentia inter reclamantem, siue etiam signo exteriori contrarium protestantem et inter non reclamantem aut non protestantem quia in rei veritate, si est dissensus in corde, idem est apud Deum : nullus enim eorum in veritate baptizatus est, verum quod quo ad iudicium Ecclesiae que iudicat de manifestis est distingwendum inter eum qui reclamat baptizari aut ostendit hoc aliquo exteriori signo et inter eum qui non reclamat, nec aliquo sufficienti exteriori signo suum ostendit dissensum. Primus enim noscit dissentire, secundus vero praesumitur consentire. Et ideo primus non cogitur ad obseruantiam religionis christianae, tertius vero, scilicet non reclamans, cogitur ad talia obseruandum, nec in hoc potest argui Ecclesia quod isti nolenti et tamen non reclamanti faciet iniuriam. Nullius enim malum est quod in vitiis seruet christianam legem quam quod impune permittatur agere contra eam, quia nullius malum est inuitum aliqua bona facere et mala fugere quam libere et impune male agere et bona obmittere.
Ad argumentum ante oppositum dicit Scotus quod in baptismo magis proprie est adopcio in filium quam quod ibi sit spirituale matrimonium, quia paruulus non potest proprie dici contrahere matrimonium cum non vtatur ratione, cuius tamen vsus requiritur in omni contractu. In adopcione autem sufficit actus adoptantis, etiam si nullum habeat adoptatus.
On this page