Liber IV, d. 4, q. 1
Librum IV, Distinctio 4, Quaestio 1
Hic dicendum est aliquos suscipere sacramentum, etcetera. Postquam Magister egit de baptismo quantum ad eius intrinseca , agit modo de suscipientibus baptismum, et illius distinctionis determinacio consistit in declarando quandam distinctionem trimembrem de suscipientibus baptismum, quae est quod aliqui recipiunt sacramentum et rem, aliqui sacramentum et non rem et aliquam rem et non sacramentum. Et illam trimembrem distinctionem in generali ponit Magister in prima parte litterae uel in secunda vero parte que incipit ibi. Sacramentum et rem Magister exponit dictam distinctionem trimembrem et diuidit in duo : in primo eam exponit et in 2° circa eam dubitaciones mouet et soluet. Ibi "solet queri de illis": prima diuiditur in tres 2m membra tria quae declarat ibi ; qui vero sine fide tertium ibi sunt vel alij.
Circa hanc distinctionem uel primam partem perditae trimembris distinctionis queritur primo utrum paruuli sint baptizandi uel suscipiant effectum baptismi.
Arguitur primo quod paruuli non sunt baptizandi quia baptismo est remedium contra peccatum; paruuli vero non habent peccatum quia nec vsum racionis aut voluntatis. Et 2m Augustinum in De vera religione peccatum est adeo voluntarium, quod si non esset voluntarium non esset peccatum.
2°, Mathei vltimo dicitur: "QUI NON CREDIDERIT CONDEMPNABITUR." Sed paruulus non potest credere, igitur per baptismum non potest saluari, igitur frustra baptizeretur .
3° probatur quod paruuli, ac si baptizarentur , non tamen reciperent effectum baptismi, quia effectum baptismi est gratia, paruuli autem non recipiunt gratiam. Igitur maior probatur, quia "SINE FIDE IMPOSSIBILE EST PLACERE DEO" ( Ad Hebreos 11° ). Paruuli autem non recipiunt fidem, quod probatur ex auctoritate apostoli ( Ad Romanos 10° ) : "FIDES EST EX AUDITU." Sic autem non possunt paruuli recipere fidem ex auditu per instructionem .
In oppositum arguitur primo auctoritate Dionisy capitulo ultimo Celestis Ierarchie, vbi dicit quod diuini nostri duces, scilicet apostoli probauerunt infantes decipi ad baptismum. Etiam circumcisioni successit baptismus et circumcisio praeuius conferebatur igitur, uel praeuius diceret dari baptismus uel consequenter dimissionem culpe uel collationem gratiae qui sunt effectus baptismi.
Pro questione nota, quod pro praesenti non volo loqui de caractere, sed solum de ceteris effectibus qui in baptismo conferuntur hominis praecisi ex ui sacramenti uel ratione operis operati qui, ut patebit, sunt dimissio culpe, collacio gratiae uel aliarum uirtutum, conclusio prima : paruulis in sua puericia et cito conferendus est baptismus. Probatur quia in pueris est peccatum originale per quod a consecucione Ecclesiae salutis impedirentur. Si in eodem cederent, igitur oportet quod eis adhiberi possit aliquod remedium per quod remoueatur praedictum impedimentum, et hoc est baptismus qui est eis conferendus.
Item Augustinus in De fide ad Petrum firmissime tenet paruulos qui sine sacramento baptismy de hoc saeculo transeunt eterno supplicio puniendos, quia originale peccatum carnali concepcione contraxerunt. Igitur sunt baptizandi ne sine baptismo decedentes perpetuo dampnentur. Diceret aliquis : omnis Christi actio ut ostia debet esse instructio, cum ergo Christus cum suo baptismo expectauerit usque ad annum suum concessim videtur quod uel nos suo exemplo deberemus ad eandem etatem expectare, uel adherimus. Nemo deberet ante annos discrectionis baptizari sicut nemo profitetur in religione ante annos discrecionis.
2°, medicina efficax debet sumi quando maxime potest iuuare et prodesse, sed baptismus maxime iuuaret in fine vite, quia hominem absolueret a pena uel a culpa. Igitur expedit vsque tunc differrre. Respondet S anctus T homas quod laudabile est ut quanto citius fieri potest baptizetur non expectata perfecta etate primo propter imbecillitatem naturae, quia de facili modo possit uel dampnari et ergo, ut dampnacionis periculum euitetur, debet baptismum praeuenire.
3° propter infestaciones demonum, quia non habent tantam potestatem in pueris baptizatis , etcetera ab originaly mundatis quantum in illis qui adhuc originale habent neque quantum ad nociuum uel ad corporalia.
Respondetur quod non est simile de Christo et de alys hominibus : aly enim homines suscipiunt baptisma ut inde iuuetur et quia indigerent pro salute sua, Christus autem non indiguit nec suscepit ut inde iuuaretur. Sed ut per hoc ipsum baptismum quasi institueret, et uera uita uel mors non est sic in potestate aliorum hominum sicut erat continuacio in potestate Christi. Ideo, ne homines paruulos suos periculo dampnacionis eterne exponent, necesse est eos cito baptizari ne pueri morte dampnentur. Debemus ergo Christi actionem ymitari in hoc, quod vnusquisque semel baptizetur sacramento Christi ; baptizatus est, sed non expedit ut differamus in longum ex causis que dicte sunt.
Ad 2m argumentum dicitur quod in baptismo confertur gratia ad bene viuendum et per illud tolluntur peccata priora et impediuntur futura. Et ideo, quamuis baptismus in fine vite susceptus plura perfecta tollit , tamen pauciora impediret et ad pauciora bona permoueret et esset minus vtilis propterea multis casibus subiacet humana vita, et posset contingere ut qui baptismum in fine vite expectaret suscipere, subita morte praeuentus sua expectacione frauderetur.
2a conclusio : omnes paruuli qui rite baptizantur suscipiunt rem sew effectum baptismi sacramenti. Patet, quia omnes tales paruuli mundantur ab originali et suscipiunt gratiam et alias virtutes et nec est susceptam rem sew effectum baptismi igitur. Maior probatur per auctoritatem Augustini in Bucljon dicentis a paruulo recenter nato usque ad decrepitum : sicut nullus prohibetur a baptismo, ita nullus est qui moriatur peccato nisi recipiat gratiam quae est paruulis baptismi. Ita nullus est qui non moriatur peccato in baptismo, sed nullus moriatur peccato nisi accipiat gratiam quae est paruulis baptismi esse certa . Item paruuli, si baptismo rite suscepto moriuntur, antequam actualiter peccant perveniunt ad vitam eternam, hec autem non esset nisi per sacramentum: dimitteretur eis originale et istud Deus pro statu naturae lapse non dimitteret alicui nisi det eidem tunc gratiam. Igitur per baptismum tunc suscipiunt gratia.
3°, Dei perfecta sunt opera - De voto 33° - et quando hominem sanat totaliter sanat, cum igitur impossibile sit sine fide placere Deo. Sequitur quod in baptismo, cum paruulo datur gratia, dantur etiam sibi due alie virtutes theologicales , scilicet spes et fides. Haec certiter minuit Magister in fine distinctionis praecedentis vbi dicit : causa institucionis baptismi est innouatio mentis ut homo qui per peccatum vetus seruatur per gratiam baptismi dominetur , quod fit depositione viciorum et collacione virtutum. Patet ergo quod paruuli in baptismo mundantur ab originali et suscipiunt gratias et alias virtutes, et hoc est suscipere effectum baptismi. Ad primum argumentum neget Bor et ad auctoritatem Augustini dicitur quod loquitur de peccato actuali : quodlibet enim tale est voluntarium despectu eius cui inest, secus autem est de peccato originali quale est enim in paruulis, sicut hoc declarari habet in 2° libro.
Ad 2m dicit quod illa auctoritas intelligitur de illo qui non credit nec actu nec aptu : talis condempnabitur, quia 2m apostolum Ad Hebreos 11° oportet accedentem ad eum credere. Paruuli autem, licet non habent actum credendi, recipiunt tamen in baptismo habitum baptismi credendi, scilicet fidem infusam. Et illa habitualis fides cum habitibus spei uel gratiae eis sufficit ad salutem si moriuntur ante vsum racionis et sine actualibus peccatis.
Ad 3um necessitatur minor, et dicitur quod paruuli in baptismo recipiunt fidem habitualem, scilicet cum gratia, auctoritas autem apostoli loquitur de fide actuali. Et hic est notandum quod ad hoc, ut paruulos vite suscipiat, baptismum requiritur praeuia fides ; non quidem ipsius paruuli, quia non hanc habent fidem praeuiam, sed etiam saltem habitualem. Primo recipit cum sacramento, sed requiritur fides aliena et non requiritur fides parentum paruuli, nec patrinorum eius, nec baptizantis : staret enim omnes istos non credere et tamen paruulum vere baptizari , sed requiritur et sufficit fides Ecclesiae. Vnde Augustinus ad Bonifacium : cum offeruntur paruuli ad percipiendum gratiam, non tamen ab eis quorum gestantur manibus, quamuis etiam ab ipsis, si ipsi fideles sunt quam ab vniuersa societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri intelliguntur quibus placet ut offerentur et quorum sancta atque indiuidua caritate ad communionem spiritus adiuuentur. Sic ergo baptismus prodest paruulis merito et fide Ecclesiae militantis que, quamuis deficere possit, in aliquibus personis numquam tamen generaliter deficiet. Iuxta illud Mathei vltimo : "ECCE, EGO VOBISCUM SUM AD CONSUMACIONEM SECULI." Nauicula namque Petri potest concuti, sed mergi non potest.
On this page