Liber IV, d. 6, q. 4
Librum IV, Distinctio 6, Quaestio 4
Arguitur quod non, quia sacerdos potest scilicet ipsi dare sacramentum Ewucaristiae in missa ; igitur etiam potest scilicet ipsi dare baptismum pari ratione, igitur et quilibet alius, scilicet ipsi, potest dare baptismum et seipsum baptizare .
Dicit Scotus quod illa quaestio soluitur in praeallegato capitulo debitum, namque 2m idem capitulum nullus potest seipsum baptizare, sed oportet inter baptizantem et baptizatum uel baptizandum esse personalem distinctionem. Et ad probandum hoc introducitur ibidem figura, auctoritas et ratio congrua. Figura est quod ad hoc designandum Christus Dominus non a se, sed a Iohanne voluit baptizari . Auctoritas autem Domini ex verbis colligitur dicentis apostolis : "ITE, BAPTIZATE OMNES GENTES IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI," vbi discipulos baptizantes exprimit in vna persona et baptizandos exprimit in alia ratio est, quia ibi contrahitur cognacio spiritualis qua baptizans efficitur pater spiritualis ipsius baptizati. Nullus autem potest esse principaliter sui ipsius : sicut ergo in corporali generacione alius est qui gignit et alius est qui gignitur , sic in sacramentali generacione alius debet esse qui generat spiritualiter et alius qui generatur spiritualiter, id est alius debet esse qui baptizat et alius qui baptizatur .
Ad argumentum ante oppositum dicitur quod sumpcio Ewcaristiae non est sacramentum - ut dicetur in suo loco - sed est commestio sew perceptio sacramentalis. Ipse autem baptismus est sacramentum, et ideo non est simile. Diceret aliquis : sacerdos potest salubriter ministrare, scilicet ipsi Ewcaristiae sacramentum, igitur pari racione potest sibi ipsi amministrare sacramentum baptismi, uel detur causa diuersitatis.
Respondetur quod ministracio Ewcaristiae non est sacramentum. Nam sacramentum Ewcaristiae non consistit in vsu eius, ministracio autem baptismi est ipsum sacramentum baptismi, quia tinccio actualis. Et 2m hoc est racio diuersitatis, quia sacramentum baptismi consistit essentialiter in vsu Ewcaristiae , autem est quoddam permanens aliud ab vsu eius. Si ergo aliquis in vsu sacramenti permanentis et in Ewcaristiae sacramento potest esse minister et suscipiens, non potest tamen hoc esse in sacramento, quod essentialiter consistit in vsu, ut est baptismus igitur, etcetera. Ex hys patet ad argumentum : non enim est simile, ad hoc etiam faciunt raciones adducte in questione.
On this page