Text List

Liber IV, d. 6, q. 3

Librum IV, Distinctio 6, Quaestio 3

Tercio queritur vtrum ad vnitatem baptismi requiratur vnitas ministri ;

arguitur quod non, quia vnus potest simul plures baptizare , igitur pari racione plures vnum. Antecedens probatur quia vnus potest simul perfundere plures et dicere : - "Ego baptizo uos," etcetera. Nec videtur ibi aliquod deesse quando vterque sit baptizatus.

In oppositum est quod ibi minister repraesentat Christum quia est vnum caput Ecclesiae et vnus mediator Dei et homini. Pro responsione ad questionem sunt mouenda et soluenda 4or media.

Primum est posito quod duo vnum baptizent ita quod neuter totum faciet, sed vnus vnum et alter aliud et vnus immergat et alter profert verba an talis sit baptizatus.

2m Scotum et Bonauenturam respondetur quod talis non est baptizatus , sed est rebaptizandus et ratio illius - ut dicit Scotus - est in- -stitucio Dei, quia sicut voluit esse vnum principale agens interius mundans, ita voluit habere vnum ministrum in collatione integra. Item ille qui verba profert, scilicet se abluere, cum dicit : "Ego te baptizo" et tamen non abluit, cum - ut positum est - in causa solum dicat : - Verba non debet autem omnino esse falsa forma sacramentorum. Ex quo patet quod, si duo vnus mutus et alter mancus, quorum vnus fit mutus immergat , et alter , scilicet mancus, proferat verba non est baptismus, quia sacramenta Ecclesiae sunt sacramenta vnitatis et in eis non debent diuidi que sunt de substancia sacramenti, licet possent diuidi ea que sunt de sacramenti solempnitate. Et ergo, si quis in consecratione Ewcaristiae infirmitate praeventus dixisset : - Hoc est, alius non deberet prosequi dicendo : corpus meum, sed debet dicere totam formam. Sic in praesenti non diuidi potest hoc sacramentum, quod ea que de eius substancia fiant ad m???s ministris respectu vnius baptizandi .

Secundum dubium : posito quod duo simul baptizent , vnum sic quod vterque totum faciat, quia vterque immergit et vterque profert debita verba cum debita intencione, an talis sit baptizatus ?

Respondent Scotus et Bonauentura quod sic, quia vnus faciens non adnullat factum alterius, sed si tantum vnus eorum faceret quod facit, factum esset et esset vere baptismus. Igitur nichilominus factum est alio similiter facienti. Accio etiam et effectus agentis non impeditur nisi a resistente contrario , sed non a simili, isti autem similiter agunt et non contrarie ad baptismum. Talis ergo esset baptizatus - et solum semel baptizatus - et licet si alter baptizancium non concurretur alterius baptismus, sufficeret tamen, quia Deus instituit quod vnusquisque recipiens totalem baptismum vere sit baptizatus . Ille autem ab vtroque talem recipit, quia simul in aquam mergunt et verba dicunt, et sic Deus amborum baptisma acceptat pro vno.

Tercium dubium : posito quod aliquis plures simul aspergat, uel perfundat aut immergat et simul proferat formam impleri dicendo : Ego baptizo vobis, etcetera, an tales sint baptizati ?

Respondent Bonauentura et Scotus: et sic ymmo quilibet esset vere baptizatus . Addit tamen Scotus quod, sic faciens, peccat mortaliter eo, quod non seruat formam, scilicet impositam ab Ecclesia, nisi forte esset tanta necessitas quod immineret mors omnium statim. Aut, si singulos baptizaret sigillatim, aliquis eorum moreretur antequam alios baptizasset . Quod autem talis casus necessitatis de pluribus morituris excusaret ministrum vtentem illa forma impleri , scilicet : Ego baptizo vos, videtur rationabile quia ex quo in potestate Ecclesiae fuit determinare istam formam quo ad ista verba : Ego bap- -tizo te, sicut supra dictum fuit distinctione 3a. Non videtur quod voluerit aliquem ita praecise ad istam formam artare quod per hoc alicui praeclauderetur via salutis, nunc autem in causa necessitatis alicui ipsorum praecluderetur salus si non posset aliquis sine peccato mortali vti illa forma : - Baptizo vos. Nam si in quocumque causa esset peccatum vti ea tunc nullus cum illa forma deberet baptizare illos sic necessitatos : nullus enim debet salutem alterius curare peccando in se mortaliter.

Quartum dubium : posito quod sit monstrum aliquod tale quod appareret esse duo homines, queritur quomodo illud debeat baptizari .

Respondet Scotus quod, si tempus haberi potest ad distinguendum an mostrum sit simpliciter vna persona an sit due, tunc de hoc debet haberi diligens inquisicio antequam baptizetur .

Potest autem - ut dicit Scotus - inquisicio haberi uel ex parte corporis, uel si sint duo capita, uel due spine dorsi, uel principalius iudicium esset de cordibus. Sed illud non potest esse faciliter evidens dum viuit, sed nec signum de duobus capitibus esset omnino certum, ut declarat Scotus ex possibili disposicione matricis. Subdit dicens quod euidentissimum signum discernendi est pactum intellectus et voluntatis : si enim ibi sunt due animae, non est necesse vnam scire quoquod scit alia nec velle quodquod vult alia. Et si aliquo modo posset depraehendi diuersitas intellectuum intelligendo, puta per aliquod signum depraehenderetur idem sciri et nesciri, uel posset depraehendi diuersitas voluntatum, puta quod esset ibi velle et nolle de eodem. Absque dubitacione tenendum esset ibi duas esse animas, sed illa non potest iudicari nisi de monstro adulto quale ponitur fuisse in Francia - ut dicit Scotus - habens duo capita quorum vnum expraessit velle de eo, de quo aliud expraessit nolle : vnum enim voluit contineri et sobrie viuere et aliud voluit lasciue viuere et epulari, et cum vnum per os suum excederet, reliquum clamabat se grauari. Consequenter dicit Scotus quod, habita diligente inquisicione, si certitudo haberi potest quod monstruum est due persone et quod habet duas animas et sint partes de quibus patet quod pertinent ad distinctas personas, et debet separatim perfundi illa pars et illa cum iteracione forme in singulari super vtrumque. Sed si certitudo haberi non potest an sint due persone an solum vna, baptizandum est saltem in illis partibus qui principaliter pertinent ad vnum cum formali in singulari. Secundo abluende sunt alie partes que non videntur principaliter pertinere ad illum primum et cum forma illa condicionali quae in illis seruanda est. De quibus est dubium quae ponitur extra de baptismo et eius effectu capitulo, de quibus

PrevBack to TopNext