Text List

Liber IV, d. 6, q. 5

Librum IV, Distinctio 6, Quaestio 5

Quinto queritur vtrum ad veritatem baptismi requiratur quod simul fiant ablucio et verborum prolacio.

Arguitur quod non, quia Ewcaristia est vnum sacramentum, et tamen inter verba consecracionis super vnum est magna interposicio, quia ab illo loco simili modo vsque ibi hic est.

In oppositum est Augustini Super Iohannem omne, et ponitur prima questione primo capitulo : Detrahi. Dicit enim : "Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum." Igitur requiritur eorum simultas.

Respondet Scotus quod requiritur verbi et ablucionis aliqua simultas, ut clare docent praedicta verba Augustini.

Et racio principalis 2m Scotum est institutio Christi instituentis hec duo tamquam vnum signum completum ad significandum effectum et causandum ministerialiter. Et neutrum est signum sine alio, sed est dubium qualis illorum simultas requiratur ad baptismum. Notandum quod Opatus super illud capitulum Detrahi recitat opinionem quorundam dicencium quod aqua per se non est sacramentum, sed quando coniuncta est verbo vltima prolacione forme et - ut dicit Glozator - habet 2m eos verbum, est in tantum quod si in aliquo instanti in quo forma terminatur et aqua fit sacramentum puer non esset in aqua, sed parum antequam dixisset et Spiritus sancti eum eleuasset de aqua non esset baptizatus. Sed contra illud arguitur : apostoli baptizabant vno die tria milia, ut habetur Luce 2°: baptizabant verisimiliter non immergendo , sed aspergendo, sicut et mos ille adhuc seruari posset vbi est conswetudo sic baptizare. Et seruari debet vbi est necessitas aut propter infirmitatem baptizantis quia manus eius sunt debiles, uel quia rudis et timetur ne puerum ledat, uel propter debilitatem et potenciam nati, utpute si non esset totus natus, uel propter penuriam elementi, ut si sit modicum de aqua. Et cum apostoli sic baptizabant, non semper cum vltima sillaba forme aspergebant ita quod tunc tetigerit aqua baptizatum. Item, quare pocius in prolacione vltime sillabe requireretur contactus aque et corporis quam in prolacione cuiuscumque praecedentis, non videtur causa nisi dicatur quod oporteat puerum per totum tempus prolacionis verborum esse in aqua. Quod non est verum, ut patet manifeste in baptismo per aspersionem, quemadmodum apostoli multitudinem baptizauerunt . Vel, si dicatur quod ideo, quia in vltimo instanti prolacionis verborum est in aqua quedam virtus illius sacramenti que non remanet post actum baptizandi , nec est ibi ante completam verborum prolacionem.

Contra hoc est praecedens argumentum de baptismo per aspersionem et eciam : uel illa virtus durat per tempus, uel per instans solum. Si per tempus, tunc non simul incipit esse et desinit esse, ut tamen ipsi dicunt, si vero per instans solum durat, tunc 2m eos non sit illa virtus ante completam prolacionem verborum, et non sit dare vltimum instans prolacionis quia est res successiua. Oportet quod illa virtus sit praecise in primo instanti non esse prolacionis verborum, tunc si puer esset in contactu aque adequate per tempus prolacionis verborum non esset baptizatus , et tamen fuisset ibi debita materia et forma igitur, etcetera.

Dicitur ergo 2m Scotum quod talis ibi requiritur simultas qualis in actibus humanis : noluit enim Christus nos obligare ad tam subtilem simultatem quam vix homo posset percipere uel seruare. Iudicatur autem simultas inter factum hominis et verbum quando incipit vnum ante quam finiuerit aliud, et hoc indifferenter siue praeuius hoc fuerit quam aliud inceperit, uel econuerso verbi gratia. Si quis dixerit hanc oracionem, faciet hoc et fricet barbam ante incepcionem prolationis, siue econuerso incipiet prolacionem ante inceptionem actus, dummodo vnum non finiatur complete et totaliter ante alterius inceptionem, dicetur : - Ille simul dixit hoc, et fecit illud - . Ita in proposito dicit Scotus siue sacerdos praeuius immergat vna immersione - vbi mos terre est ter immergere et postea incipiat verba cum secunda immersione - siue prauius incipiat verba et dicto : Ego te baptizo immergat cum verbis sequentibus sufficiens est simultas, dum tamen prolacio non finiatur ante inceptionem ablucionis, nec ablucio finiatur ante inceptionem prolationis.

Ad argumentum ante oppositum dicitur quod in Ewcaristia non est talis vnitas inter species panis et vini qualis est in sacramento baptismi. Ille enim non sunt tales partes quod neutra significet sine altera : vere enim species panis continet corpus Christi ante consecracionem sangwinis , sed in baptismo verba nichil sunt sine ipsius baptismi ablucione, nec econuerso.

PrevBack to TopNext