Text List

Liber IV, d. 7, q. 1

Librum IV, Distinctio 7, Quaestio 1

Nunc de sacramento confirmationis distinctio septima in qua Magister - postquam in praecedentibus egit de primo sacramento, scilicet baptismi - agit modo de 2° sacramento, scilicet de confirmatione.

Et circa istam distinctionem queritur primo utrum confirmatio sit sacramentum necessitatis et nobilius sacramento baptismi

Arguitur primo quod non sit sacramentum est a Christo institutum, sed confirmatio nullibi legitur ab eo instituta, igitur, etcetera.

2° illud cuius vsus est in pluribus sacramentis non videtur esse sacramentum per se sed, sicut dicit Dyonisius, vsus sacris vnguenti , scilicet crismatis, est in pluribus alys sacramentis, sicut patet in baptismo in quo infunditur crisma in aqua baptismi et baptizatur crismate, vngitur in vertice. Et similiter pontifices crismatis vnctione consecrantur, et altare in quo etiam Ewcaristia consecranda est crismate linitur et calix similiter ; igitur videtur quod confirmatio que dicitur crismatio non sit speciale sacramentum, sed pocius sit sacramentale. Ex hys communiter patet falsitas tocius questionis : si enim non est sacramentum, ut iam probatum videtur, tunc non est sacramentum necessitatis, nec etiam nobilius aut ignobilius baptismo.

In oppositum arguitur et primo quod sit sacramentum auctoritate Rabani que ponitur in littera : - Scitote quod vtrumque magnum est sacramentum, scilicet confirmacio et baptismus -. Item quod sit sacramentum necessitatis patet iterum auctoritate Rabani in littera dicentis : - Omnes fideles debent post baptismum per Episcopos accipere Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur, sed de necessitatis salutis est ut aliquis plenus sit Christianus, etcetera -. Et quod sit nobilius baptismo videtur ex hoc, quod datur a nobiliori ministro, scilicet ab Episcopo. Praemittenda est vna die confirmationis ex qua multa possunt intelligi pertinentia ad hoc sacramentum, et diffinitionem ponit Scotus sic : - Sacramentum confirmationis est vnctio hominis viatoris aliqualiter consencientis uel libero arbitrio numquam vsi facta in fronte in figura crucis cum crismate sanctificato. Et hoc a ministro ydoneo simul cum intencione debita invngente et verba cetera proferente, significans efficaciter ex institucione diuinam vnctionem animae per gratiam roborantem ad confitendum cum fiducia fidem Christi. Illa die posset declarari in particulis suis, sed ex dicendis patebit quare singule particule sint apposite.

Qua diffinicione sic praemissa respondetur ad questionem, et dicitur primo quod confirmatio est proprie et vere sacramentum Noue Legis : patet auctoritate Rabani in oppositum allegata. 2° patet quia alias non essent septem sacramenta noue Legis, quod est contra praeuius dicta : nullum enim aliud assignandum est quod poneretur loco confirmacionis. Patet 3° quia scilicet conuenit diffinitio sacramenti Noue Legis : est enim invisibilis gratiae visibile signum ut eius similitudinem gerat et causa existat. Hoc enim totum conuenit confirmationi ut patuit ex eius diffinitione praemissa.

2° dicitur quod hoc sacramentum confirmationis non est homini absolute necessarium ad salutem. Patet, quia paruuli saluantur sine confirmatione in sola gratia baptismali. Patet etiam per illud Marci vltimo: "QUI CREDIDERIT ET BAPTIZATUS FUERIT, SALVUS ERIT." Dicit tamen Scotus quod est necessarium adulto sic saltem, quod non contempnat recipere et quod pro tempore congruo recipiet in effectu. Iudicaretur enim contempnere qui oblata omnimodo opportunitate non susciperet, et hoc fuit Rabanus in sua auctoritate superius allegata.

3° dicitur 2m Scotum quod baptismus simpliciter loquendo est nobilius sacramentum quam confirmacio loquendo de nobilitate sacramenti penes finem eius principalem, qui est collatio gracie : maiorem enim baptismus confert gratiam quam confirmacio et ad plures effectus, quia ad dimissionem pene et culpe, etcetera. Potest tamen confirmatio dici nobilior ratione ministri, scilicet quia a nobiliori ministro datur, scilicet ab Episcopo, sed illud non est similiter propter eius nobilitatem, sed est propter baptismi maiorem necessitatem qui ideo pluribus ministris conceditur.

Ad argumentum primum dicit S anctus T homas quod de institucione huius sacramenti fuerunt tres modi dicendi. Vnus fuit quod hoc sacramentum non fuit institutum a Christo uel ab apostolis, sed postea processu temporis fuit institutum in quodam concilio. Et dicunt quod Dominus rem sacramenti huius conferebat sine sacramento, scilicet manus imponendo ; similiter et apostoli eo, quod ipsi confirmati fuerunt immediate a Spiritu sancto. Sed hoc videtur valde absonum, quia sic Ecclesia posset tota die sacramenta noua instituere, quod est falsum cum ipsi praelati non sint sartores aut institutores Legis, sed ministri et cuiuslibet Legis fundamentum in sacramentis constitit. Praeterea in littera dicitur quod tempore apostolorum non ab alys quam ab apostolis fuerit peractum hoc sacramentum; aly dixerunt quod non fuerit a Christo, sed ab apostolis institutum, sed nec hoc stat quia et ipsi apostoli, quamuis essent bases Ecclesiae, tamen non fuerunt legislatores, vnde ad eos non pertinebat sacramenta instituere. Etiam ambe ille opiniones fuerunt reprobate superius in secunda distinctione, questione prima. Et ideo dicunt doctores communiter quod hoc sacramentum, sicut et omnia alia, fuerunt a Christo instituta, sicut illud fuit superius probatum in questione prima distinctionis 2e.

Et ut dicit S anctus T homas huic non obstat, quod in Ewangelio et in Actibus apostolorum non sit mencio de materia huius sacramenti aut forma, quia forme sacramentales et alia que in sacramentis exiguuntur occultandi erant in primitiua Ecclesia propter irrisiones gentilium.

Et Dyonisius dicit, unde etiam in fine Ecclesiastice Ierarchie excusat se a determinatione formarum sacramentalium, secus autem est de baptismo qui est sacramentum necessitatis et statim cuilibet offerabatur in principio.

Ad 2m dicit quod, quamuis materia confirmationis, scilicet crismate, vtantur Ecclesie ministri in diuersis sacramentis, tamen hoc sacramentum non consistit tantum in materia, sed etiam in forma verborum et actu sicut et sacramentum baptismi. Et tali forma huius sacramenti non vtuntur in alys sacramentis, sed solum in illo, et ideo est per se sacramentum ab alys distinctum. Alia argumenta patent ex questione, etcetera.

PrevBack to TopNext