Liber IV, d. 7, q. 2
Librum IV, Distinctio 7, Quaestio 2
Arguitur quod non, quia illud sacramentum non habet materiam igitur, etcetera. Antecedens probatur, quia sacramenta omnia habent efficaciam a diuina institucione, sed mirabili legitur materiam huius sacramenti adeo institutam.
Secundo confirmatio datur ad plenitudinem Spiritus sancti percipiendam, sed super apostolos in die Penthecostes descendit Spiritus sancti plenitudo absque omni huiusmodi materia : igitur hoc sacramentum non indiget materiam.
3° apostoli tradiderunt nobis formam ecclesiastici ritus, sed ipsi confirmabant solum manus imponendo sine quacumque alia materia, ut legitur in Actibus apostolorum.
4to arguitur quod crisma non sit eius materia quia materia sacramentorum debet esse omnibus communis, quia sacramenta omnibus proponuntur in salutem, sed oleum oliue et balsamus quae intrant confectionem crismatis non sunt communia omnibus. Igitur crisma non erit congrua materia huius sacramenti.
5to quod non requiratur materia consecrata, quia in baptismo non requiritur materia consecrata : igitur nec in confirmatione cum baptismus videatur maior et dignior.
In oppositum est communis vsus Ecclesiae et etiam determinatio Ecclesiae quae etiam ponit ritum consecrationis crismatis.
Respondetur quod duplex est materiam huius sacramenti, sicut et de baptismo dictum fuit. Prima est materia eius propinqua et est vnctio cum crismate sanctificato facta in fronte per modo crucis, sicut in baptismo materia propinqua est ablucio in aqua. Sed materia remota est crisma confectum ex oleo oliue et balsamo, sanctificatum specialiter ab Episcopo uel alio cuius talis sanctificatio poterit committi. Et illa materia confirmationis, scilicet crisma, habet similitudinem cum effectu huius sacramenti : conficitur enim ex oleo et ex balsamo, oleum autem habet nitorem et supereminet alys liquidis et est materia incendy . Per primum significat castitatem et immunditiam, per alia duo significat caritatem. Balsamus habet bonum odorem et significat bonam famam, iuxta illud Ad Corinthios 2° : "CHRISTI BONUS ODOR SUMUS DEO." Balsamus etiam corpora mortuorum condiuntur ne cito putrescant, ideo incorruptionem significat. Per illam ergo materiam confirmationis, scilicet oleum et balsamum, significatur quod confirmatus debet habere mundiciam et caritatem et bonam famam, quia sine istis non erit multum autentica confirmatio fidei christiane per ipsum.
Ad primum argumentum respondetur 2m Scotum quod Christus non alligauit potentiam suam sacramentis, et ideo ipse siue adhuc in terris, siue etiam in celis existens post ascensionem potuit confirmare apostolos sine tali materia, ymo etiam sine forma cum apostolis etiam in primitiua Ecclesia potuit dispensare. Et maxime propter hoc, quia in confirmatione ab eis collata per manuum impositionem fuerunt aliqua signa sensibilia, utputa communiter descensus Spiritus sancti in signo aliquo visibili super confirmatos et etiam donum li n gwarum , sed tamen, cessantibus talibus miraculis, ministri debebant hanc materiam crismatis et confirmationis seruare, et similiter formam debitam de qua dicetur. Supponitur enim illa data fuisse a Deo, licet tempus et modo huius institucionis non legantur, et hoc ideo quia hystorici Scripturam vsque ad tempus illud non perduxerunt. Non enim perduxerunt vltra tempus apostolorum, neque etiam vltra plures annos ante mortem eorum, toto autem tempore apostolorum forte mansit donum lingwarum in sacramento confirmationis. Multa eis tradita sunt a Christo quae non leguntur in Scripturis, sicut forma verborum quibus conficitur in nullo Ewangeliorum tota legitur. Etiam in nullo legitur quod Christus, antequam conficeret corpus suum, leuaret oculos suos in celum et ipsum hec fecisse credimus. Alias Ecclesia diceret falsum circa confectionem corporis Christi. Sic etiam dicit Damascenus libro 4° capitulo 4° : - Multos ritus seruat nunc Ecclesia qui, licet non inveniantur in Scriptura, expresse instituti tamen Spiritus sanctus per sanctos eos instituit et reuelauit. Ita etiam intelligatur de materia sacramentorum quae sunt potissima salutis remedia.
Ad 3m posset dici sicut ad primum, uel sicut dicit S anctus T homas quod apostoli non confirmabant sine materia nisi forte, quando praeter legem communem visibilius signis Spiritus sanctus descendebat in eos quibus per apostolos manus impositio facta fuerat : tunc enim visibilis apparicio supplebat locum elementi visibilis. Quod autem apostoli aliquando vterentur materia, dicit S anctus T homas, patet per Dyonisium in 4° capitulo Ecclesiastice Ierarchie vbi dicit quod est quedam perfecta operacio quam duces nostri, id est apostoli cymatis 'hostiani' nominantur, 'hostiam' dicens communiter omnem ritum sacramenti.
Ad 4m dicit S anctus T homas quod ratio procedit in sacramentis necessitatis cuiusmodi non est hoc sacramentum : quamuis etiam oleum oliue et balsamus non vbique terrarum crescant, tamen faciliter possunt vbique transportari ad tantam quantitatem quanta per hoc sufficit.
Ad 5m dicitur quod Christus tactu sue mundissime carnis omnem aquam fecit ydoneam materiam sacramenti baptismi, non autem sic fecit de materia confirmationis, et ideo hic requiritur specialis sanctificatio materiae baptismus : enim est sacramentum necessitatis, et ideo potest a quocumque ministro conferri. Et quod rationabile est quod in aqua non consecrata aliquando materia conueniens non esset communis et impedietur salus multorum.
On this page