Text List

Caput 3

Capitulum 3

Commentaria Ferrariensis

Ostenso quod omne agens agit propter finem, nunc ostendit Sanctus Thomas quod omne agens agit propter bonum. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, infert unum corollarium, capite sequenti.

Quantum ad primum, probat quod Omne agens agit propter bonum,

I. Et primo sic. Omne agens tendit ad aliquod determinatum. Ergo ad aliquid sibi conveniens: non enim in ipsum tenderet nisi propter aliquam convenientiam. Ergo tendit ad bonum: quia quod est alicui conveniens, est illi bonum.

Adverte quod omne agens agit ad aliquid determinatum ex inclinatione aut directione consequente formam per^ quam agit. Forma autem non dirigit nisi ad aliquid sibi simile et conforme. Ideo illud determinatum propter quod agens operatur, est simile, conforme et conveniens agenti inquantum tali forma agit. Et super hoc fundatur prima consequentia rationis huius.

II. Secundo. Finis est in quo quiescit appetitus agentis sive moventis, et eius quod movetur. Ergo omnis motus et actio est propter bonum. — Probatur consequentia. Quia hoc est de ratione boni ut terminet appetitum, ut ex eius ratione patet.

Sed videtur quod ista ratio non teneat: ex puris affirmativis in secunda figura, sic arguendo. Finis est in quo quiescit appetitus. Bonum est in quo quiescit appetitus. Ergo bonum et finis sunt idem. Si ergo omne agens agit propter finem, sequitur quod etiam agat propter bonum.

Respondetur, de mente Commentatoris, 1I Pys., comm. 23; et IV Phys., comm. 33 et 42; item II Caeli, comm. 23, quod non est inconveniens uti argumento in secunda figura ex ambabus propositionibus affirmativis, quando maior propositio convertitur universaliter. Et hoc est manifestum per se: quia tunc syllogismus est virtute in prima figura; conversa enim universaliter maiore, apparet syllogismum in prima figura esse. Ideo doctores, immo et Aristoteles ipse non curat aliquando argumenta in debita forma explicite constituere, quando apparet ex propositionum evidentia ipsa forma secundum quam habet constitui. In proposito ergo non curavit Sanctus Thomas de debita forma, quia maior propositio est universaliter convertibilis: sicut enim omnis finis agentis ut sic est in quo quietatur appetitus agentis, ita omne in quo appetitus agentis quietatur est finis. Huic si subsumatur minor, scilicet, Bonum est in quo appetitus quietatur, optime sequitur in prima figura: Ergo bonum est finis.

III. Tertio. Omnis actio et motus ad esse aliquo modo ordinatur. Ergo ad bonum. — Patet consequentia. Quia hoc ipsum quod est esse, est bonum: scilicet fundamentaliter. Cuius signum est quod omnia appetunt esse.

Quarto. Omnis actio et motus est propter aliquam perfectionem : aut scilicet propter ipsammet actionem, quae est perfectio secunda agentis; aut propter perfectionem inductam in re mota; in quam etiam tendit mobile, si sit motus naturalis. Ergo est propter bonum. — Patet consequentia. Quia esse bonum idem est quod esse perfectum.

Advertendum, cum dicitur quod in perfectionem ab agente introductam in re mota, fendit etiam mobile si motus sit naturalis: quod in motu naturali tam agens quam mobile tendit in perfectionem ab agente causatam, inquantum unumquodque illorum ad illam inclinatur; sed hoc est diversimode. Quia agens inclinatur ad introducendam illam in re mota actualitate formae per quam agit: mobile autem, ut sic, ad illam suscipiendam inclinatur ex sua naturali potentialitate. Quod non accidit in motu violento, ubi nulla est naturalis potentia in mobili ad illum motum.

IV. Quinto. Omne agens tendit in actum aliquem: quia agit inquantum est in actu. Ergo tendit in bonum: quia omnis actus habet rationem boni, cum malum non inveniatur nisi in potentia ab actu deficiente.

Sexto. Agens per intellectum non determinat sibi finem nisi sub ratione boni: quia intelligibile non movet nisi sub ratione boni, quod est obiectum voluntatis. Ergo et agens per naturam: quia, licet agens per intellectum determinet sibi finem, non tamen agens per naturam, cum non cognoscat rationem finis, sed movetur in finem sibi ab aliquo intellectu determinatum.

Hic duo sunt attendenda. Primum est, quod non ideo dicitur intelligibile non movere nisi sub ratione boni, quasi ipsum intellectum sub ratione boni moveat: hoc enim falsum esset, cum ratio boni non sit ratio formalis obiecti intellectus, sed magis ratio veri. Sed hoc dicitur in ordine ad appetitum determinantis sibi finem per intellectum. Non enim agens per intellectum sibi determinat finem propter quem agat nisi quia proponit sibi id propter quod vult operari, et ex cuius volitione movetur ad operandum. Et sic oportet ut intelligibile quod sibi tanquam finem determinat, moveat eius appetitum antequam ad operationem. procedat. Intelligibile autem non movet appetitum nisi sub ratione boni.

Secundum est, quod non determinare sibi finem commune est et agentibus absque cognitione, et brutis:a gentibus ex cognitione. Ideo Sanctus Thomas utrumque illorum nomine agentis per naturam comprehendit. Licet enim bruta aliquam cognitionem illius rei quae est finis habeant, ex qua ad operandum moventur, illam tamen rem sub ratione finis non cognoscunt, cum non cognoscant quid sit finis, ut in praecedentibus est ostensum.

V. Septimo. Omnia malum fugiunt, tam agentia per naturam quam agentia per intellectum : quod constat quia resistunt corruptioni, quae est malum, quantum possunt. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia eiusdem rationis est fugere malum et appetere bonum: sicut non moveri deorsum et moveri sursum. -

Circa istam propositionem, Eiusdem rationis est fugere malum et appetere bonum, advertendum quod non ideo dicuntur eiusdem rationis quasi sit unus et idem actus fugere et appetere, seu desiderare: sed quia sese concomitantur. Nullus enim fugit malum nisi propter appetitum alicuius boni quod per tale malum tollitur: sicut nullus fugit mortem nisi quia vitam appetit; et leve non recedit a loco deorsum naturaliter nisi quia naturaliter appetit moveri sursum.

VI. Octavo. In operibus naturae videmus vel semper vel frequentius quod melius est: ut in plantis et partib animalium apparet. Et hoc non est a casu. Ergo baton agens intendit quod est melius. Et multo manifestius agens per intellectum. Ergo etc. - Minor patet. Quia quae sunt semper vel frequenter, non sunt casualia vel fortuita, sed quae accidunt in paucioribus.

Attende hic, ex II Phys. , quod non solum quando agens producit quod frequentius evenit, agit propter finem, " sed etiam quando quod in minori parte evenit producit. Non enim est casus aut fortuna nisi in actionibus quae propter aliquem finem fiunt. Licet enim effectum qui in minori parte evenit non intendat natura, saltem primo et per se, non producit tamen illud nisi quando agit ad id quod pro maiori parte evenit, ad quod cum ex aliquo impedimento pervenire non potest, id quod raro evenit producit.

Adverte etiam quod agens per intellectum non semper aut pro maiori parte producit quod absolute melius est, sed quod melius est per comparationem ad finem extrinsecum quem intendit: sicut domificator non facit maiorem et meliorem domum quae esse possit, sed quae sit conveniens habitantibus propter quorum habitationem eam facit.

Nono. Quod movetur, tendit ad bonum: quia tendit ex potentia ad actum. Ergo et agens et movens. — Patet consequentia, Quia, cum omne quod movetur ducatur ad terminum motus ab agente et movente, oportet ad idem tendere movens et quod movetur, inquantum movetur.

VII. CowrmMATUR coNcLUsiO auctoritate dicentium bonum esse quod omnia appetunt; et Dionysii, rv cap. de Div. Nom., dicentis quod omnia bonum et optimum concupiscunt.

Attendendum circa hoc capitulum et praecedens, quod per hoc quod probat Sanctus Thomas omne agens agere propter bonum et propter finem, non intendit agens agere propter aliud bonum aut propter alium finem a se distinctum, sed absolute loquitur: sive, inquam, agens agat propter seipsum, sive propter aliud, tanquam propter finem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3