Caput 4
Capitulum 4
DE praemissis deducit corollarie Sanctus Thomas quod Malum est praeter intentionem in rebus, et incidit praeter intentionem agentium . Rationeque huius corollarii,
de natura mali determinationem facit. Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de na- | tura mali; secundo, infert unum corollarium, cap. xv.
Circa primum tria facit: primo, ostendit malum esse praeter intentionem, quod immediate sequitur ex praecedentibus; secundo, agit de natura mali,.cap. vir; tertio, de eius causalitate, cap. x.
Circa primum tria facit: primo, ostendit propositum; secundo, movet dubitationes, capite sequenti; tertio, respondet, capite vr.
I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Malum est diversum a bono, quod intendit omne agens. Ergo praeter intentionem evenit: quia quod ex actione consequitur diversum ab eo quod erat intentum ab agente, praeter intentionem accidit.
Secundo. Agens intendit finem correspondentem virtuti. Ergo quod sequitur respondens defectui virtutis, est praeter intentionem. Ergo et malum. — Probatur antecedens. Quia agens, secundum quod agit, sic intendit finem. Agit autem secundum quod habet de virtute activa, non autem secundum quod defectum virtutis patitur. — Consequentia vero secunda probatur. Quia defectus in effectu et actione consequitur aliquem defectum in principiis actionis: ut patet in partubus monstruosis, et claudicatione.
Adverte, cum dicitur defectum in operatione et effectu consequi aliquem defectum in principiis actionis, quod defectus principii dupliciter potest accipi. Uno modo, pro remotione alicuius perfectionis debitae inesse principio: sicut defectus seminis agentis ad generationem aliquando est remotio caliditatis debitae inesse ipsi ad rectam generationem, a quocumque alterante proveniat. Alio modo, pro impedimento principii ab extrinseco proveniente: sicut quod ignis non perfecte lignum aliquod comburat, potest ex interpositione alicuius corporis impedientis ne actio ignis ad lignum complete perveniat, provenire; tunc enim aliquis defectus est agentis, inquantum sua tota virtute, ex aliquo impediente, uti non potest. Sed verum est quod iste defectus reducitur aliquo modo in defectum causae intrinsecum: inquantum videlicet habet virtutem quae impediri, propter suam imperfectionem, potest. — In proposito ergo accipitur defectus principii communiter, sive intrinsecus sit sive extrinsecus. Et intelligitur de principiis non solum actionis, sed etiam materialibus: cum enim accidit in effectu defectus, provenit hoc aut ex defectu agentis, aut ex defectu materiae.
II. Tertio . Mobile suo motu tendit ad formam, ad privationem autem pervenit per accidens et praeter intentionem. Ergo intendit suo motu pervenire ad bonum, pervenit autem ad malum praeter intentionem. Ergo, cum omne agens et movens tendat ad bonum, malum provenit praeter agentis intentionem.
Antecedens declaratur in generatione et corruptione, ubi constat materiam non intendere privationem, licet sit ad ipsam in potentia: cum impossibile sit ipsam esse sub privatione tantum. Declaratur etiam et in aliis motibus. — Prima vero consequentia probatur. Quia bonum est secundum quod materia est perfecta per formam, et potentia per actum proprium: malum autem secundum quod est privata actu debito. — Secunda quoque probatur. Quia ad idem tendit motus mobilis et motio moventis: cum videlicet idem sit actus moventis et mobilis, ut dicitur III PAysicorum .
Adverte, circa istam propositionem, Bonum est secundum quod materia est perfecta per formam, et potentia per actum proprium, quod caute addidit Sanctus Thomas ly proprium. Quia potentiae bonum non est esse sub quocumque actu, sed tantum sub proprio et sibi debito: sicut non est bonum aquae esse sub caliditate, sed sub frigiditate, quae est perfectio sibi debita. Licet enim omnis forma et actus secundum se sit perfectio quaedam, non tamen est bonum aut perfectio uniuscuiusque, accipiendo perfectionem pro eo quod naturae debetur, et secundum quam dicitur natura in suo esse completa.
III. Circa ea quae dicuntur in hac ratione, multa occurrunt dubia. Primum est, quia appetitus et intentio materiae nihil est aliud quam sua potentia receptiva: ut est de mente Sancti Thomae II Sent., d. xvur, q. 1, a. 2; et Verit.,, q. xxii, a. 1, ad 3. Si ergo materia est in potentia ad privationem, et ad ipsam per motum simul cum forma pervenit, sequitur quod materiae appetitus et intentio sit ad privationem. Ergo repugnantiam includit quod hic dicitur, scilicet materiam esse in potentia ad privationem, et tamen, dum movetur, non intendere privationem.
2. Secundum est , quia posset aliquis dicere quod materia, licet, quia non potest esse sub privatione tantum, non appetat privationem separatim et seorsum a forma, ipsam tamen simul cum forma appetit et intendit: sicut simul est in potentia ad utrumque, et simul ad utrumque tendit.
3. Tertium est circa istam propositionem, Materia non potest esse sub privatione tantum. Potest enim argui contra ipsam argumentis Scoti, tenentis, II Sent. d. xr, q. 1 , materiam posse esse sine omni forma.
Primo. Absolutum distinctum et prius alio absoluto, potest esse sine contradictione absque illo. Materia est absolutum distinctum et prius forma quacumque. Ergo etc.
Secundo. Deus dat esse materiae mediante forma, quae non est de essentia materiae. Ergo Deus sine forma potest dare esse materiae. — Probatur consequentia. Quia quicquid Deus absolutum facit in creaturis mediante causa secunda quae non est de essentia causati, potest facere sine illa.
Tertio. Deus immediate creat materiam. Ergo immediate potest eam conservare, sine aliqua alia entitate absoluta posteriore.
Quarto. Non est necessitas absoluta connexionis materiae ad formam. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia tunc materia determinaret sibi de necessitate aliquam forquod enim determinat sibi aliquod genus, determinat sibi aliquam speciem in genere illo; et quod determinat sibi aliquam speciem, de necessitate determinat sibi esse in aliquo individuo uno illius speciei.
Confirmatur. Quia materia se habet contingenter ad quamlibet formam. Ergo et contingenter se habet ad totum genus formae.
IV. Ad primum dubium dicitur quod potentia materiae ad privationem non habet proprie et per se rationem potentiae receptivae in comparatione ad ipsam privationem, cum privatio formaliter sumpta nullum esse ponat in materia: sed per accidens dicitur receptiva privationis, inquantum est receptiva formae quam potest amittere, et inquantum est receptiva alterius formae cui necessario coniungitur privatio formae quam habet. Et ideo, cum dicitur quod materia est in potentia ad privationem formae habitae, intelligendum est per accidens et secundario, ratione scilicet formae cui coniungitur. Appetitus autem et inclinatio materiae dicitur potentialitas et habilitas materiae ad id quod per se respicit, non autem habilitas et potentialitas ad id quod respicit secundario et per accidens: quia appetitus rei respicit eius perfectionem, non autem negationem perfectionis.
V. Ad secundum dubium dicitur quod, si privatio aequaliter cum forma respiceretur a potentia, oporteret utrumque simul intendi et appeti a materia: cum simul tendat ad ipsa. Sed quia non per se materia respicit privationem, sed tantum per accidens, inquantum coniungitur formae, ideo non appetitur per se a materia simul cum forma, sed tantum per accidens, inquantum appetitur forma cui coniungitur. Sanctus Thomas autem loquitur hic de appetitu et intentione per se, non autem de appetitu per accidens.
VI. Ad evidentiam tertii dubii , considerandum quod materiam posse esse absque omni forma, et per consequens solum sub privatione, dupliciter potest intelligi. Primo, loquendo de possibili absolute, secundum quod illud dicitur possibile quod contradictionem non implicat. Et sic materiam posse esse absque omni forma est non implicare contradictionem quod sit in actu et nullam habeat formam. Et quia a Deo fieri potest quicquid contradictionem non implicat, si illo modo possibile fuerit materiam esse absque forma, poterit Deus facere quod sit absque forma. — Secundo, loquendo de possibili per comparationem ad potentiam activam naturalem. Et sic materiam posse esse absque omni forma est posse per virtutem aliquam naturalem fieri ut habeat esse absque omni forma.
Scotus ergo tenuit per potentiam divinam materiam posse habere esse sine forma: et quod ipsam esse sine forma contradictionem non implicat. — Sanctus Thomas autem, Prima, q rxvr, a. 1; Pot., q. 1v, a. 1; Quolibetis, quol. 3, a. 1, tenet, cum Averroe, II Physic., comm. 12; et Avicenna, secundo Metaphysicae suae libro, cap. n, quod implicat contradictionem materiam actualiter existere ab- - sque omni forma, et per consequens non est aliquid a Deo factibile. "Tunc enim esset aliquid actu sine actu; et aliquid esset ens quod non esset ad aliquem modum entis determinatum. — Sed quia ab aliis Thomistis est haec quaestio disputata, et praesertim a Capreolo, in II Sent., d. xii , satis pro nunc sit ad argumenta Scoti respondere.
2. Ad primum, negatur maior, quando duo absoluta necessariam habent inter se connexionem. Non est enim vera universaliter, ut patet in quantitate et qualitate: nam quantitas non potest esse in natura nisi habeat aliquam figuram ; et tamen quantitas est aliquid absolutum prius qualitate. Materia autem, quantum ad actualitatem existentiae, habet cum forma naturalem et necessariam connexionem. Unde est quidem verum quod omne quod potest existere sine alio, non autem aliud sine ipso, est eo prius: non autem, e converso, omne upra potest esse sine posteriori.
Dicitur secundo, quod illa maior propositio, si habeat veritatem, tenet tantum in priori et posteriori quorum utrumque dicit aliquem actum: non autem in priori quod nullum dicit actum, sed puram potentiam, cuiusmodi est materia prima.
Dicitur tertio quod, si habet veritatem, intelligitur de separatione a quocumque posteriori divisim, non autem coniunctim. Animal enim, licet possit absque unaquaque Specie sua divisim et per se accepta existere, non potest tamen esse absque omni specie animalis coniunctim, ita quod sit animal in rerum natura in nulla specie animalis existens. Eodem modo, licet materia possit esse absque quacumque forma particulatim sumpta, non tamen potest esse absque omni forma coniunctim, ita quod in rerum natura existat nulli formae subiecta.
3. Ad secundum, negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod assumptum est verum de causa secunda agente, non autem de formali. Quicquid enim facit Deus mediante causa secunda efficiente, potest se solo operari absque causa secunda. Non autem quicquid facit mediante causa formali, potest absque tali causa operari: non enim potest facere parietem album absque albedine, nam esse album est habere albedinem. Modo, Deus dat esse materiae mediante forma tanquam causa formali, non autem tanquam causa effuciente. Ideo ratio non sequitur,
4. Et per hoc patet responsio ad tertium. Licet enim Deus immediate creet materiam per remotionem causae mediae efficientis, non tamen per remotionem causae mediae formalis.
5. Ad quartum, negatur antecedens. Ad cuius probationem, negatur consequentia. Ad probationem vero consequentiae dupliciter responderi potest. Primo, quod assumptum habet veritatem duabus conditionibus observatis: prima est, quod tale determinans sibi genus, sit aliquid completum in actu; secundo, quod genus quod sibi determinat, sibi sit essentiale. Sic enim verum est omne quod determinat sibi genus, determinare sibi aliquam speciem illius generis: quia, ut dicitur in Praedicamentis , quod est in aliquo genere, est in aliqua specie illius generis. Non autem verum est ubi altera illarum conditionum desit; et multo minus verum est ubi deficit utraque. In proposito autem deficit utraque conditio: quia et materia non est ens completum in actu, cum sit pura potentia; neque forma est de essentia materiae absolute sumptae. Ideo assumptum illud non habet veritatem in proposito. — Ratio autem quare materia, quae est ens incompletum, una existens, non determinat sibi aliquam speciem specialissimam de genere substantiae neque aliquod individuum, est quia ratione suae potentialitatis est susceptiva diversarum formarum; et quia forma est id a quo unumquodque speciem habet, ideo, sicut est in potentia ad diversas formas, ita est in potentia et indifferens ad diversas species et ad diversa individua.
Responderi secundo ad idem assumptum potest, loquendo de genere extrinseco ab essentia eius potentiae quae sibi illud genus determinat, quod dupliciter potest intelligi quod determinat sibi aliquod genus extrinsecum determinare sibi speciem illius generis: uno modo, quod determinet sibi in essendo aliquam determinatam speciem ilius generis; alio modo, quod determinet sibi alteram illarum sub disiunctione. Primo modo, assumptum est falsum: secundo modo, est verum. Nam potentia visiva, quae determinat sibi colorem pro obiecto operationis, non de- terminat sibi album determinate et signate, ita quod non possit videre nisi album, neque similiter nigrum, aut quemcumque alium colorem: non potest tamen videre nisi videat aliquem colorem particularem, aut scilicet hunc aut illum. Similiter hoc corpus, puta lignum, determinat sibi locum: non tamen hunc locum sibi determinat signate, sic quod non possit esse sine hoc loco; sed verum est quod non potest esse, secundum naturam, nisi sit in hoc aut in illo loco, enumerando omnia loca. Pari modo, non est necesse ut materia, quae determinat sibi formam in essendo, determinet sibi hanc signate, puta formam hominis, ut, sicut non potest esse sine forma, ita non possit esse sine forma hominis: sed bene oportet ut sibi determinet aliquam. formam particularem sub disiunctione; non enim potest esse in actu nisi sub aliqua particulari forma sit, aut hac scilicet aut illa, omnes formas enumerando.
Per hoc patet responsio ad confirmationem. Consequentia enim falsa est. Nam quod contingenter se habet ad quodlibet contentum sub genere signate et determinate acceptum, ut est verum materiam contingenter se habere ad omnem formam, non oportet ut contingenter se habeat ad totum genus. Unde secundum ipsummet Scotum, II Sent., d. xv, ista consequentia neganda est: Hoc corpus potest esse sine hoc loco et sine illo (et sic de aliis signate). Ergo potest esse sine omni loco. Sed bene verum est quod id quod contingenter se habet ad omne contentum sub genere vage et indeterminate ac sub disiunctione acceptum, contingenter se habet ad totum genus. Sed non dicimus ad hunc sensum materiam ad omnem formam contingenter se habere. Immo necessario se habet ad illam : quia non potest esse sine hac aut illa.
VII. Quarto . In agentibus per intellectum et aestimationem quamcumque, malum est praeter intentionem. Ergo et in agentibus per naturam. Ergo in omnibus agentibus.
Probatur antecedens. In huiusmodi agentibus intentio sequitur apprehensionem: cum tendat in id quod apprehenditur ut finis. Ergo, si perveniatur ad aliquid quod non habet speciem apprehensam, erit praeter intentionem: sicut accidit in eo qui, credens se comedere mel, comedit fel. Sed huiusmodi agens tendit in aliquid secundum quod accipit illud sub ratione boni. Ergo, si illud ad quod pervenitur, non sit bonum, sed malum, erit praeter intentionem. — Probatur quoque prima consequentia. Quia tendere ad bonum est commune agenti per intellectum et per naturam agenti.
2. Advertenda hic sunt duo. Primum est, quod aliquid apprehendi ut finem, dupliciter potest intelligi: uno modo, ut cognoscatur illi convenire finis rationem; alio modo, ut apprehendatur tanquam per se appetibile, apprehendendo scilicet illud tanquam conveniens absolute, non autem tanquam ad aliud utile. Primo modo, convenit tantum habentibus intellectum, quorum est cognoscere quid sit finis. Secundo autem modo etiam brutis convenit. Propter hoc dixit Sanctus 'Thomas non solum de agentibus per intellectum, sed etiam de agentibus per aestimationem quamcumque, sicut videlicet sunt bruta, quae naturali aestimatione ad suas moventur operationes, quod intentio sequitur apprehensionem, quia tendit in illud quod apprehenditur ut finis. Nam et intentio aliquo modo convenit brutis, ut declaratum est superius in secundo Libro .
Secundum est quod, licet agenti per naturam et agenti per intellectum diversimode conveniat tendere in bonum, hoc tamen commune est utrique, quod intentio sequitur formam per quam agens operatur. Et ideo, sicut in agente per intellectum intentio sequitur apprehensionem per quam ipsum agit, et omne quod sequitur non conforme apprehensioni eius, est praeter intentionem ipsius; ita intentio agentis per naturam sequitur formam per quam agens naturale agit, et omne quod evenit non conforme inclinationi formae agentis, est praeter eius intentionem. Et ideo, cum malum ita discordet ab inclinatione formae naturalis, quae ad bonum inclinat, sicut ab apprehensione agentis per intellectum; sicut est praeter intentionem agentis per intellectum, ita.est praeter agentis naturalis intentionem. Propter hoc optime Sanctus Thomas, ad ostendendum quod malum est praeter intentionem agentis naturalis, si est praeter intentionem agentis per intellectum, hac ra- tione utitur, quod tendere ad bonum est commune utrique agenti.
On this page