Text List

Caput 5

Capitulum 5

Commentaria Ferrariensis

QUIA contra determinatam veritatem aliquae rationes sunt quae difficultatem afferunt, ideo illas Sanctus Thomas, ut completa et integra veritas habeatur, primo adducit; secundo solvit, capite sequenti .

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Malum in naturalibus est semper: cum generationi semper sit coniuncta corruptio. In voluntariis etiam peccatum in pluribus accidit: cum difficile sit operari secundum virtutem, II Ethicorum. Ergo malum non provenit praeter intentionem. — Probatur consequentia. Quia quod est praeter intentionem est fortuitum et casuale, et in paucioribus accidens.

Secundo, Tertio Ethicorum dicitur quod malitia est voluntaria. Ergo malum non est praeter voluntatem, vel intentionem.

Tertio. Corruptio est mutatio naturalis. Ergo finis eius, qui est privatio habens rationem» mali, est intentus a natura. — Probatur consequentia. Quia omnis motus naturalis habet finem intentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5