Caput 6
Capitulum 6
I bis. Positis obiectionibus contra determinationem superius factam, accedit Sanctus Thomas ad earum solutionem, suo ordine.
Primum est, quod ratio mali in aliqua substantia est in privatione stricte et proprie accepta, quae scilicet est eius quod nata est habere et debet habere, non autem in privatione eius quod non est nata habere, aut non debet habere: sicut homini malum est si non habeat manus, non autem si non habeat alas, aut non habeat capillos flavos.
Secundum est, quod privatio formae comparata ad materiam, non est eius malum, sed bene est malum naturae cuius est forma: sicut privatio formae ignis est malum ignis, non autem materiae, Quia, licet materia nata sit habere omnes formas, nulla tamen est ei debita, cum sine una quavis earum possit esse in actu perfecta: quaelibet tamen earum est debita alicui eorum quae sunt ex materia composita.
Tertium est quod, cum tam privationes quam habitus et formae non dicantur esse nisi secundum quod sunt in subiecto, si privatio sit malum per comparationem ad subiectum in quo est, erit malum simpliciter. Sin autem, erit malum non simpliciter, sed alicuius.
Quartum est, quod malum actionis est privatio ordinis aut commensurationis debitae in actione, quando et secundum quod debet inesse. Et talis privatio est simpliciter malum: quia cuilibet actioni est debitus aliquis ordo et aliqua commensuratio.
II. Ad evidentiam primi et secundi dicti, advertendum quod hoc dicitur aliquid debitum alicui quod ad eius integritatem et perfectionem requiritur, ita quod absque eo non dicitur secundum suam speciem perfectum in natura. Hoc autem esse potest tam ad essentiam substantiae, quam etiam ad complementum et perfectionem aliquam accidentalem, pertinens: homini enim debitum est quod animam rationalem habeat; et quod habeat manus, si debeat dici perfectus homo in natura. Et ideo privatio huius dicitur malum hominis: homo enim carens manibus est imperfectus, et sic malum aliquod in ipso esse dicitur.
2. Ad evidentiam tertii dicti, considerandum est quod, cum forma habeat rationem boni inquantum dat esse, ut dicitur Prima, qu. v, privatio illi opposita habet rationem mali inquantum aufert aliquod esse. Idcirco, ad videndum quomodo aliquod subiectum esse sub privatione sit malum simpliciter aut non simpliciter, respiciendum est ad modum quo forma et privatio ad ipsum esse se habet. Propter hoc Sanctus Thomas, ut ostendat quomodo dicatur malum aliquid simpliciter, accipit modum essendi privationis et habitus illi oppositi.
Quia enim forma cui opponitur privatio, ut sic, et privatio non habent esse nisi in subiecto, ad sanum sensum loquendo de privatione, — dicitur enim habere esse in subiecto quia negat a subiecto formam et esse, non autem quia ipsa proprie habeat esse: est enim privatio, communiter etiam accepta, carentia formae in aliquo subiecto — ideo secundum quod ad subiectum diversimode se habet, ita diversimode subiectum esse sub tali privatione est malum. Quando enim privat a subiecto in quo est formam illi subiecto debitam, tunc est malum subiecti ; et ideo absolute malum est subiectum esse sub tali privatione, sicut absolute loquendo, absque alia additione, malum est hominem non habere manum, quia carere manu est malum in comparatione ad hominem. Quando autem non privat a subiecto formam illi debitam, tunc non est malum simpliciter subiectum esse sub tali privatione, cum non sit illa privatio malum ut ad illud subiectum comparatur: dicitur enim malum alicuius simpliciter quod ad ipsum comparatum est malum, non autem quod est malum ad alterum comparatum; sicut et bonum alicuius simpliciter dicitur quod est bonum in comparatione ad illud, non autem. quod est bonum in comparatione ad aliud tantum. Potest tamen esse malum alicuius: sicut, quia carere forma substantiali aeris non est malum materiae, cum non tollat formam materiae debitam, iuxta praedicta, materiam carere forma aeris non est absolute malum, sed est malum aeris, quia ex eo quod materia non habet formam aeris, tollitur aeris natura.
III. Istis suppositis, respondet Sanctus Thomas ad obiectionem factam . Quantum enim ad naturalia, dicitur primo, quod non omne quod est praeter intentionem est casuale et in paucioribus. Corruptio enim naturalis et privatio aliqua, quae sunt praeter intentionem generantis, semper sequuntur generationem : licet privatio quandoque non sit malum simpliciter, sed alicuius, ut dictum est.
Dicitur secundo, quod non est universaliter verum malum esse ut in pluribus. Privatio enim quae privat aliquod debitum generato, est simpliciter malum et casualis, ut cum nascuntur partus monstruosi: hoc enim non consequitur de necessitate ad id quod intenditur, sed ei repugnat;
Dicitur tertio, quod malum actionis consequitur defectum virtutis activae, et est praeter intentionem agentis habentis virtutem defectivam. Sed non est casuale quando agens vel semper vel frequenter talem defectum patitur: quia sequitur de necessitate ad agentem sic deficientem. Est autem casuale quando talis defectus raro concomitatur agentem. :
2. Quantum ad voluntaria, dicitur primo, quod aliquando malum non est casuale, aliquando vero est casuale. Quando enim bonum particulare quod intenditur in actione, habet coniunctam privationem boni secundum rationem vel semper vel frequenter, ut delectationi intentae ex usu feminae alterius coniuncta est inordinatio adulterii, malum non sequitur casualiter. Quando autem sequitur peccatum ut in paucioribus, malum est casuale: sicut cum quis, proiiciens ad avem, hominem interficit.
Dicitur secundo, quod idcirco huiusmodi bona ut in pluribus intenduntur quibus privationes boni rationis consequuntur, quia plures secundum sensum vivunt, eo quod sensibilia particularia, in quibus est operatio, sint nobis magis manifesta et efficacius moveant: ad plura autem sensibilium bonorum sequitur privatio boni secundum rationem. j
IV. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, ut sciatur quando malum in pluribus aut in paucioribus accidat, primo videndum est quomodo hoc in naturalibus se habeat; secundo, quomodo in voluntariis .
Quantum ad primum, sciendum, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. rxur, a. 9, ad 1; Pot., q. ur, a. 6, ad 5; II Sent., d. 1, q. 1, a. 1, ad 3, et d. xxxiv, [a. 3] ad 2, quod in naturalibus malum considerari potest aut respectu totius naturae; aut respectu alicuius determinatae speciei in natura. Utro modo consideretur malum, est in paucioribus. Respectu quidem totius naturae, patet: quia est tantum in rebus corruptibilibus, quae, si considerentur in ratione quantitatis continuae, sunt multo minora corporibus caelestibus; omnia enim corpora corruptibilia simul sumpta sunt multo minoris quantitatis quam sint corpora caelestia. Respectu etiam determinatae speciei patet: quia actio semper secundum naturam evenit nisi impediatur; raro autem accidit impedimentum. Unde videmus monstra pro minori parte evenire in natura.
Attendendum tamen quod, licet defectus naturae et operationum eius in tota una specie pro minori parte accidat, in uno tamen aliquo singulari potest contingere defectus actionis pro maiori parte, propter defectum virtutis aut instrumenti: sicut apparet in claudicante, et in generante monstruosos filios pro maiori parte. Et ad hunc sensum iritelligitur quod inquit hoc loco Sanctus Thomas, quod malum consequitur semper aut frequenter in naturalibus cum agens, scilicet singulare, vel semper vel frequenter patitur virtutis: defectum. |
V. Quantum ad secundum, dicitur primo, quod in angelis malum ut in paucioribus fuit. Quia pro maiori parte secuta est operatio secundum convenientiam naturae, quae est in ipsis tantum una et intellectualis: sicut et actio naturalis pro maiori parte sequitur secundum naturam.
2. Dicitur secundo, quod in hominibus, considerata tota natura speciei quantum ad factibilia, malum est in pau- cioribus: quia ars operatur per modum naturae, et sic deficit in paucioribus, sicut et natura.
Quantum vero ad agibilia et moralia, malum est in pluribus. Quia, cum sensibilia particularia multiplicentur magis, et sint pluribus nota, atque magis moveant quam delectabilia secundum rationem, plures sequuntur delectabilia secundum sensum, quae pro maiori parte habent coniunctam privationem boni rationis. Propter quod in ipsis est malum hominis inquantum est homo: cum sit homo per rationem, et consequenter debitum sit homini, inquantum est homo, secundum rationem operari. Et ad hunc sensum intelligitur quod inquit Aristoteles II Z'opicorum , malum ut in pluribus evenire; et quod hoc loco ait Sanctus Thomas, quoniam ratio quare plures intendant bona quibus privationes boni rationis coniunguntur, est quia plures vivunt secundum sensum
3. Dicitur tertio quod, considerato uno individuo et singulari, si sit in eo voluntas per habitus virtutum perfecta, malum evenit in paucioribus: quia habitus inclinat per modum naturae, quae in paucioribus deficit. Si autem voluntas sit per habitus vitiorum deformata, malum ut in pluribus evenit: quia per huiusmodi habitus homo conormatur brutis, quae pro maiori parte sequuntur naturae impetum, ut inquit Boetius, in IV de Consol. prosa 3. Et sic, cum operationes ab habitu vitii procedentes sint malum hominis inquantum est homo, eo quod contrarientur rationi, sequitur quod talis pro maiori parte malum operetur. Si etiam voluntas nullo sit habitu perfecta, cum, ut sic, ad utrumlibet se habeat; et mala pluribus modis contingant quam bona; in pluribus flectitur in malum quam in id quod est perfecte et totaliter bonum; supposito praesertim quod natura sit per peccatum vitiata.
4. Dicitur quarto, de mente Sancti Thomae de Potentia, loco allegato, quod, licet malum tam naturae quam moris, comparando effectus ad communem causam, aliquando pro maiori parte eveniat, sive natura in universali, sive in aliquo singulari agente considerata; si tamen effectus ad proprias causas comparentur, nunquam invenitur malum nisi in paucioribus. Quamvis enim partus monstruosus, ad virtutem generativam comparatus, absolute malum quoddam naturae sit, inquantum non sequitur naturae ordinem; ad virtutem tamen generativam deficientem tali modo comparatus, non est malum, cum sit secundum inclinationem sui proprii principii; sed partus non monstruosus erit malum illius virtutis sic deficientis, quia evenit praeter eius inclinationem. Et cum illud raro eveniat, sequitur quod effectus proprius illius causae pro minori parte deficiat, et sic pro minori parte malum eveniat, ad propriam causam comparatum. Similiter operatio circa delectabile secundum sensum, comparata ad hominem absolute, est mala: comparata tamen ad appetitum sensibilem et naturam sensitivam, quae est illius propria causa, invenitur bona, cum sit secundum talis naturae inclinationem; sicut et in brutis appetitum sensibilem sequentibus est bona. Ideo in huiusmodi operationibus circa sensibilia, ut ad naturam sensitivam et appetitum sensibilem referuntur, in paucioribus est malum, quia pro maiori parte cum sensibili appetitu conveniunt: licet, ut ad rationem et appetitum rationalem, aut ad hominem absolute referuntur, pro maiori parte in ipsis sit malum ; secundum quem sensum superius? sumus locuti.
Ex iis patet intellectus eorum quae inquit hoc loco Sanctus Thomas, scilicet quod malum semper aut frequenter accidit in operationibus ab agente deficiente provenientibus, quando: tales defectus semper aut frequenter virtutem agentis sequuntur. Hoc enim intelligitur comparando ipsam actionem ad virtutem agentis absolute, puta motum ad virtutem motivam: quia tunc, si defectus pro maiori parte eam concomitetur, sequetur malum actionis pro maiori parte. Si autem comparatio actionis fieret ad virtutem ut est sub tali defectu, quo modo est causa propria actionis deficientis, tunc actio talis mala non erit tanquam carens debito ordine: cum sibi ut a causa sic deficiente provenit, non sit debitum habere perfectionem qua caret; sicut nec malum est homini carere alarum per- fectione, cum non sit debitum ad hominis integritatem habere alas.
5. Attendendum autem quod in tota hac digressione loquimur de malo simpliciter, ad sensum quem Sanctus Thomas hic explicevits non autem de malo alicuius alterius tantum . Quia si de huiusmodi malo loqueremur, omnem actionem, tam naturalem quam voluntariam, pro maiori parte sequitur malum. Operationem enim bonam moraliter et secundum rationem concomitatur privatio boni delectabilis secundum sensum, quae privatio est malum appetitus sensitivi: et generationem formae introductae concomitatur privatio formae abiectae, quae est malum naturae corruptae. Propter hoc dixit Sanctus Thomas quod malum, sic scilicet acceptum, aut semper aut pro maiori parte evenit in actionibus, et non evenit in paucioribus et a casu.
VI. Ad secundam obiectionem respondetur negando consequentiam: quia malum et est voluntarium, et est praeter intentionem. Intentio enim est tantum ultimi finis, quem quis propter se vult: voluntas autem est etiam eius quod quis vult propter aliud, etiam si simpliciter illud non vellet. Ostenditur hoc exemplo proiicientis merces in mare causa salutis, ubi proiectio mercium est volita per accidens. Et similiter dicitur malitia volita non per se, sed per accidens: sicut aliquis vult propter bonum sensibile inordinatam actionem.
2. Attendendum, circa istam responsionem, quod Sanctus Thomas differentiam facit inter intentionem alicuius et illius volitionem. Quia id intendit voluntas et appetitus in quod propter se inclinatur: quia intentio proprie. est actus appetitus circa finem; finis autem, ut sic, est propter se volitus, Sed volitio est non solum eius quod propter se volumus, sed etiam eius quod volumus propter aliud: sicut et sanitatem volumus et medicinam. Dicere ergo quod malum sive malitia non est intenta, sed est praeter intentionem, et tamen est volita per accidens, est dicere quod non est volita propter se, sed tamen est volita propter aliud.
3. Advertendum secundo, quod volitum per accidens dupliciter potest accipi. Uno modo, quod totaliter subterfugit cognitionem volentis, et tamen est coniunctum per se volito: sicut volens bibere dulce, ignorans. quod illud sit venenum, dicitur velle venenum per accidens. Et tale dicitur omnino per accidens esse: volitum. — Alio modo, quia cadit quidem sub cognitione volentis, sed tamen illud non vult nisi inquantum vult aliquod bonum cui coniungitur; immo, si posset unum ab alio separare, vellet unum sine alio: sicut ille qui vult proiicere merces in mare causa propriae salutis, non vult mercium proiectionem nisi quia vult salutem suam, quam consequi non potest absque mercium perditione; et si posset salutem consequi absque damno mercium, non vellet earum perditionem. i;
Malum ergo nunquam est volitum propter se. Sed aliquando est volitum omnino per accidens: sicut, cum quis vult proiicere sagittam ad locum per quem non solent homines transire, si accidat ut proiiciendo sagittam hominem interficiat, dicitur voluisse hominis interfectionem omnino per accidens et nullo modo per se, neque, inquam, primo, neque secundario propter aliud. — Aliquando vero non est volitum per accidens omnino, quasi scilicet non sit cognita deformitas et deordinatio actus voliti: sed est volitum per accidens ut per accidens distinguitur contra primo et per se, ut idem est quod per aliud; sicut, cum quis vult consequi delectationem quae est in adulterio, cognoscens illi coniunctam esse privationem ordinis iustitiae, vult illam: deordinationem propter delectationem, inquantum vult delectationem cui necessario illud malum coniungitur, et magis vult illud malum incurrere quam tali carere delectatione. Et ad hunc sensum inquit Philosophus malitiam et peccatum quandoque voluntaria esse. Nam mon solum est voluntarium quod propter seipsum volumus, sed etiam quod volumus propter aliud, licet secundum se sumptum non esset voluntarium, ut dicitur I II, q. vr, a. 6. Et propter hoc, ut dicitur in QQ. de Malo, qu. 1, a. 3, ad 15, non excusatur homo in huiusmodi a peccato, licet malum non sit propter se intentum: quia ad hoc ut sibi malum imputetur, sufficit quod sit propter aliud. volitum, licet non sit volitum propter se.
Quod autem dixi, hominis interfectionem ex iactu sagittae esse volitum omnino per accidens a non considerante illud evenire debere, non contrariatur ei quod ait Sanctus Thomas Malo, q. 1, a. 3, ad 15, quod scilicet, dum accidens aliquod coniungitur effectui ut in paucioribus et raro, non oportet quod agens intendens effectum per se, intendat aliquo modo effectum per accidens. Accipit enim Sanctus Thomas ibi effectum intendi per accidens quando ex cognitione intenditur: non autem ut intendi per accidens dicitur quod coniungitur intento per se etiam si non cognoscatur suo intento per se coniunctum esse.
VII. Ad tertiam obiectionem respondetur quod privatio non est intenta per se ct seorsum a forma, sed per accidens, inquantum coniungitur formae, quae est finis generationis, sicut et corruptio semper. generationi coniungitur. Declaratur exemplo corruptionis aquae et generationis aeris.
2. Circa hanc responsionem duo sunt advertenda. Primum est, quod inientio quandoque proprie accipitur: et sic est tantum de eo quod est finis et est per se intentum. Quandoque vero. accipitur pro inclinatione appetitus ad quodcumque. Cum ergo hic dicitur quod natura utrumque, scilicet et finem generationis et finem corruptionis, simul intendit, accipitur intentio communiter, non autem proprie. Licet enim sit unus et idem actus quo aliquid inclinatur ad finem et ad id quod est ad finem, ut sic, ille tamen dicitur intentio respectu finis, non autem respectu ordinati ad finem. Unde non est contradictio in verbis Sancti "Thomae cum in praecedenti responsione dixit malum non esse intentum, sed tantum volitum, hic autem dicit privationem, quae est malum quoddam, esse simul intentum cum forma: ibi enim accepit intentionem proprie, hic autem communiter. — Vel possumus dicere quod malum non potest esse intentum proprio actu ad ipsum terminato; sed bene potest intendi 'actu qui ad bonum terminatur cui malum est coniunctum.
3. Advertendum secundo, quod tam natura particularis generans et corrumpens, quam universalis, intendunt primo et per se generationem et formam geniti: per accidens autem intendunt corruptionem, et privationem formae praecedentis in materia, quia non potest esse generatio nisi per abiectionem formae praecedentis. Aer enim agens in aquam, et similiter virtus caelestis, aeris generationem, ut hic dicitur, absolute et simpliciter intendunt, corruptionem vero aquae non intendunt nisi quia generationi aeris necessario coniungitur: si enim posset natura generare aerem absque corruptione alterius naturae, illud faceret. Propter hoc inquit Sanctus "Thomas quod natura non intendit finem corruptionis seorsum a fine generationis, sed simul intendit utrumque. — Quod vero aliquando inquit Sanctus Thomas corruptionem esse de intentione naturae universalis, sed esse contra naturam particularem , intelligendum est de natura particulari quae corrumpitur: quia nec per se nec per accidens natura, quantum est ex ratione suae formae, suam corruptionem intendit. Non autem intelligitur de natura corrumpente aliam naturam dum sibi simile generat: talis enim, ut dictum est, cum generatione per accidens intendit corruptionem, sicut et natura universalis.
VIII. Ex istis responsionibus deducit Sanctus Thomas manifestum esse quod malum simpliciter est omnino praeter intentionem in operibus naturae: malum vero non simpliciter, sed alicui, est a natura intentum secundum accidens.
Pro intellectu eorum quae dicta sunt, advertendum, ex doctrina Sancti "Thomae Quarto, d. xxxvi, q. r, a. 1,. ad 2, quod duplex est naturae intentio: una prima, alia secunda. Prima intentio est inclinatio naturae absolute ad sibi simile et conforme secundum" omnem sui perfectionem. Secunda autem est ad sibi simile quantum fieri potest, supposito quod prima frustretur intentio: sicut et in artificialibus prima intentio artificis est ex supposita materia facere opus omni ex parte conforme arti; secunda autem est, supposito quod non possit primum intentum assequi, facere ex ipsa materia simile arti quantum potest. Corruptio ergo et omnis defectus sunt contra primam intentionem naturae: quia natura prima intentione esse et perfectionem intendit. Est tamen aliquis defectus de secunda intentione naturae. Quando enim natura non potest effectum ad maiorem perfectionem perducere, inducit ad minorem : sicut quando non potest facere masculum, facit feminam, quae est mas occasionatus, ut dicitur XVI de Animalibus . Quod ergo inquit Sanctus Thomas, malum simpliciter esse omnino praeter intentionem in operibus naturae, sicut partus monstruosi, intelligendum est quod est praeter primam naturae intentionem: non autem quod sit praeter secundam intentionem.
On this page