Caput 12
Capitulum 13
Ex praemissis deducit corollarie Sanctus Thomas quod, E Quantumcumque multiplicetur malum, nunquam potest totum bonum corrumpere . Quod probat, quia oportet quod semper maneat mali subiectum, quod est bonum.
I. Sed movet circa hoc corollarium dubium. Si enim ex finito aliquid infinities tollatur, oportet illud quandoque per ablationem consumi. Sed per intensionem mali in infinitum semper minuitur bonum, quod est finitum. Ergo tolletur quandoque totum bonum per malum.
Ad hoc respondent quidam negando maiorem, quando sequens ablatio fit secundum eandem proportionem. Patet enim in divisione continui secundum partes proportionales, quod in infinitum procedit, et nunquam tamen tota quantitas consumitur. Hoc autem modo dicunt fieri boni diminutionem.
Sed contra hanc responsionem arguit sic Sanctus Thomas. In processu huiusmodi divisionis semper quod posterius subtrahitur est minus: ut patet in divisione quantitatis. Sed hoc in diminutione boni per malum nequaquam potest accidere. Tum quia, quanto bonum per malum magis fuerit diminutum, erit infirmius: et sic per secundum malum magis diminui poterit; hoc est, ab ipso non minus, sed maius poterit tolli. Tum quia malum sequens contingit esse maius priore aut aequale: et per consequens tollet aut maius aut aequale bonum.
Adverte quod Sanctus "Thomas per haec verba, Hoc in diminutione boni nequaquam potesi accidere, non vult ponere impossibilitatem diminutionis boni secundum eandem proportionem, sed tantum non-necessitatem talis divisionis, ut patet Prima, q. xrvur, a. 4, ad 3. Unde sensus est quod nequaquam potest esse in diminutione boni ut semper necessario servetur eadem proportio: cum contingat, aut ex debilitatione boni remanentis post subtractionem, aut ex aequalitate vel maioritate mali posterioris in posteriori subtractione, aut maius aut aequale subtrahi.
II. Respondet igitur Sanctus Thomas: et dicit primo, quod malum tollit quidem totaliter bonum cui opponitur, sed tamen remanet subiectum. Quod cum habeat, inquantum est subiectum, rationem boni, secundum quod est potentia ad actum boni quod per malum privatur, quanto minus fuerit in potentia ad illud bonum, tanto minus erit bonum.
Dicit secundo, quod fit minus potentia ad formam, non per subtractionem alicuius partis ipsius subiecti aut eius potentiae, sed quia per contrarium actum impeditur ne in actum formae exire possit: sicut tanto est minus potentia frigidum, quanto in eo magis calor augetur. Et sic bonum diminuitur per malum magis apponendo contrarium, quam aliquid subtrahendo de bono. Quanto enim bonum ad quod praeter intentionem agentis sequitur malum, magis multiplicatur, tanto potentia ad bonum contrarium magis diminuitur. Et sic per malum magis dicitur diminui bonum: inquantum videlicet per bonum cui ma- lum coniungitur, tollitar magis potentia subiecti ad bonum quod per malum removetur, in qua potentialitate consistit bonitas subiecti.
Dicit tertio, quod haec diminutio boni in naturalibus quidem non potest in infinitum procedere. Quia neque forma contraria, neque virtus contrarii agentis, potest in infinitum augeri: cum formae naturales et virtutes sint terminatae. — Sed in moralibus potest diminutio in infinitum procedere. Quia et intellectus potest intelligendo in infinitum procedere: cuius signum est quod mathematicae species numerorum et figurarum dicuntur infinitae. Similiter voluntas in volendo in infinitum procedit: volens enim furtum committere, potest velle et aliud quid committere in infinitum. Et sic in infinitum bonum naturalis aptitudinis per malum moris diminui potest: cum quanto voluntas magis in fines indebitos tendit, tanto difficilius ad proprium et debitum finem redeat; ut patet in iis in quibus per peccandi consuetudinem iam est habitus vitiorum inductus, Nunquam tamen talis aptitudo totaliter tollitur, sed semper naturam concomitatur.
Ex iis patet quod obiectio nulla est. Quia procedit de diminutione quae fit per subtractionem, non autem de ea quae fit per appositionem contrarii. Et etiam quia in naturalibus falsum est quod malum possit in infinitum intendi per huiusmodi appositionem, bonumque diminui in infinitum.
2. Adverte quod quanto potentia magis elongatur ab actu, et subiectum est minus habile ad eius susceptionem, tanto difficilius ad actum reducitur: ut patet in naturalibus et in artificialibus. Et ideo signum elongationis potentiae ab actu est difficultas reductionis ad actum. Propter hoc, volens Sanctus Thomas ostendere diminutionem naturalis aptitudinis ad bonum per peccatum in infinitum, adducit pro signo quod quanto voluntas magis in indebitos fines tendit, tanto difficilius redit ad debitum finem. Quae cum in infinitum possit tendere in indebitos fines, sicut et intellectus in infinitum potest diversa intelligere, sequitur quod in infinitum talis difficultas augeri possit; et per consequens in infinitum elongari potentia ab actu, et in infinitum aptitudo diminui.
III. Ad evidentiam huius responsionis, considerandum primo, ex doctrina Sancti Thomae Prima Parte, loco allegato; et II Sent., d. 34, a. 4; item in QQ. de Malo, q. 11, a. 11 et 12; et l II^, q. rxxxv, a. 1 et 2, quod triplex est bonum: scilicet jllud cui malum opponitur; subiectum mali; et habilitas ipsius subiecti ad bonum, quam hic Sanctus Thomas aptitudinem ad bonum vocat. Malum ergo bonum cui opponitur totaliter tollit: sicut caecitas totaliter tollit visum. — Entitatem autem subiecti non modo non totaliter tollit, sed nec diminuit: sicut caecitas nihil removet a substantia oculi. — Sed ipsam habilitatem et aptitudinem subiecti ad bonum, quae est potentia ad susceptionem actus, diminuit quidem modo dicto, concomitando scilicet in subiecto formam contrariam bono cui opponitur et quod totaliter tollit, per quam formam impeditur subiectum a susceptione formae oppositae; non autem ipsam habilitatem totaliter tollit, quia, cum concomitetur substantiam et naturam subiecti, natura manente subiecti, remanet semper ipsa habilitas. Dat exemplum Sanctus Thomas de habilitate aeris ad lumen, quae, quamvis per interpositionem corporis opaci in infinitum inter ipsam et solem diminui possit in infinitum, nunquam tamen, manente aere, totaliter tollitur. Si tamen esset aliquid potens subiectum corrumpere, illud, corrumpendo subiectum, totaliter habilitatem subiecti removeret. Unde quamvis, ubi fit diminutio alicuius per subtractionem partium, oporteat finitum tandem totaliter consumi; ubi tamen fit diminutio et remissio per interpositionem impedimenti et obstaculi, non oportet ut finitum tandem consumatur: possunt enim impedimenta in infinitum apponi, quibus potentia et aptitudo magis elongatur ab actu, et tamen semper quantum ad aliquid potentia et aptitudo remanet.
2. Considerandum secundo quod, cum praedicta habilitas et aptitudo ad bonum intelligatur ut media inter subiecti maturam, in qua fundatur sicut in radice, et bonum in quod tendit; diminutio habilitatis per appositionem impedimenti non intelligitur ut se tenet ex parte radicis, cum per tale impedimentum non diminuatur natura subiecti; sed intelligitur ut ad bonum tendit; per huiusmodi enim appositionem impeditur ne ad bonum in quod ordinatur pertingat. Unde quanto plura apponuntur impedimenta, tanto magis impeditur et elongatur ab actu; quod est ipsam aptitudinem et habilitatem sive inclinationem ad bonum diminui ut ex parte ipsius termini consideratur. Unde obiectiones Durandi in Secundo, d. xxxiv , quae procedunt de diminutione habilitatis huiusmodi ut se tenet ex parte subiecti, non procedunt contra Sanctum ' Thomam. Diminutio enim habilitatis et intensio ut se tenet ex parte termini, non oportet ut fiat per aliquid inhaerens subiecto: licet forte hoc requiratur ad intensionem et remissionem eius ut se tenet ex parte subiecti.
Similiter obiectiones Scoti in xxxv distinctione Secundi, constat non procedere contra hanc determinationem : quia procedunt de diminutione quae est per subtractionem, non autem de ea quae est per appositionem impedimenti, et quae non est per se, sed per aliud.
IV. Sed occurrit dubium circa dicta. Videmus namque quod homo caecus non potest per naturam visum recuperare. Ergo non remanet in ipso habilitas et aptitudo naturalis ad visum: quia aptitudo naturalis potest per agens naturale in actum reduci. Ergo malum totaliter tollit aptitudinem subiecti ad bonum.
2. Ad hoc dicitur primo, quod hoc est universaliter verum, quod, manente potentia ad aliquem actum, remanet semper eius habilitas ad actum quae in ipsa immediate fundatur, et remota potentia, removetur: quia ipsam po- tentiam necessario concomitatur. Et quia nulla privatio, ut sic, tollit subiectum suum aut potentiam, cum. illud sibi determinet ut in quo sit suo modo; ideo nulla privatio, et nullum malum, removet a suo subiecto habilitatem ad formam in ipso immediate fundatam ; licet contingat aliquando per aliquod agens corrumpi potentiam simul et habilitatem.
3. Dicitur secundo, quod homo caecus, licet totaliter amiserit aptitudinem proximam ad actum videndi, quae in virtute visiva fundabatur; remanet tamen in ipso aptitudo ad potentiam visivam, ut dicitur de Malo, q. 2, a. 12, ad 3; et remanet etiam aptitudo ad actum videndi tanquam in radice et fundamento remoto.
Cum probatur quia non potest per naturam visum recuperare: — dicitur quod hoc non est propter defectum aptitudinis; sed quia, ut dicitur I^ I, q. rxxxv, a. 2, ad 3, deest causa quae possit reducere illam aptiitudinem ad actum, formando organum quod requiritur ad videndum.
Cum autem dicitur quoniam naturalis aptitudo potest per agens naturale in actum reduci: — respondetur, ut haberi potest ex doctrina Sancti Thomae Tertio, d. 1, q. 1, a. 3, ad 4, quod utique aptitudo naturalis, secundum suam speciem absolute considerata, potest reduci in actum ab aliquo agente naturali: non autem oportet ut unaquaeque singularis aptitudo in actum reduci possit, quia propter aliquod impedimentum provenire potest ut in actum reduci non possit. Et sic dicitur quod aptitudo naturalis ad visum, secundum speciem considerata, reduci potest ad actum per agens naturale, videmus enim per naturalem generationem talem aptitudinem impleri: in eo autem qui privatus est visu, non potest per agens naturale reduci in actum propter impedimentum quod supervenit. Cum enim ordine quodam respiciat visum et caecitatem, quia scilicet non pervenit ad caecitatem nisi per visum; non potest fieri reditus ab ipsa ad visum per agens naturale, quia, cum materia ad diversa se habet secundum ordinem, non potest ex posteriori rediri in prius, ut inquit Sanctus "Thomas VIII Metaph., eo quod cuiuslibet rei sit determinatus modus generationis. ldeo, cum ponitur in animali caecitas, ponitur impedimentum ne habilitas ad visum reduci possit ab agente naturali in actum, — Nec obstat quod aliquando homo est caecus a nativitate: et sic non videtur quod materia semper perveniat ad caecitatem per virtutem visivam. Dicitur enim quod, licet tunc non habeat prius virtutem visivam, habuisset tamen nisi fuisset impedita. Unde sicut corrumpens oculum dicitur corrumpere visum in eo existentem, et caecitas concomitans est corruptio visus qui praefuit; ita causans impedimentum aut contrariam. dispositionem ad visum in generatione animalis, dicitur indirecte corrumpere visum qui affuisset si non fuisset impeditus; et caecitas concomitans est corruptio visus qui debebat adesse.
On this page