Text List

Caput 13

Capitulum 13

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod malum non causatur nisi a bono, si aliquod malum habet causam, nunc vult ostendere quod Cuiuslibet mali oportet esse aliquam causam per accidens .

Et arguit primo sic. Malum est in bono ut in subiecto. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia omne quod est in subiecto, causatur vel ex principiis subiecti, vel ex aliqua causa extrinseca.

Secundo. Malum est in subiecto quod est in potentia ad ipsum et ad suum oppositum. Ergo etc. — Patet antecedens. — Consequentia vero probatur. Quia quod est in potentia ad opposita, non constituitur in actu alicuius eorum nisi per aliquam causam: cum nulla potentia faciat se.in actu.

Adverte circa antecedens, quod non est universaliter verum, ut dicitur Verit., q. xxt, a. 2, ad 1, quod omne subiectum habitus possit esse etiam subiectum privationis: quia aliquando habitus inest a natura, et a subiecto separari non potest. Sed bene est universaliter verum quod omne subiectum mali est etiam susceptivum boni oppositi, Et ideo non dixit quod omne subiectum formae sit - in potentia ad formam et suum oppositum, quod est privatio; sed e contrario quod subiectum mali est in potentia ad utrumque oppositum. Cum enim malum sit privatio, ut inquit, eius quod quis natus est et debet habere, necesse est ut, si in aliquo subiecto sit malum, illud sit in potentia et ad malum et ad bonum sibi oppositum, ita quod sit utriusque receptivum.

Tertio. Malum semper inest praeter naturam eius cui inest: cum sit privatio perfectionis debitae inesse. Ergo etc.— Probatur consequentia. Quia quod advenit alicui praeter naturam suam, advenit ei ex aliqua alia causa: ut patet in motu lapidis sursum, et in aqua quae calefit.

Quarto. Omne bonum praeter primum habet aliquam causam. Ergo et omne malum habet causam per accidens: quia omne malum. consequitur ad aliquod: bonum, sicut corruptio ad generationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13