Caput 14
Capitulum 14
POSTQUAM determinavit Sanctus Thomas de causalitate mali quantum ad hoc quod causatur, nunc determinat de causalitate ipsius quantum ad hoc quod est aliorum causa.
I. Probatur primo. Malum est in bono. Ergo est causa per accidens. — Probatur consequentia. Quia quod accidit causae per se alicuius, est causa per accidens illius. Omne autem bonum est alicuius aliquo modo causa: sicut materia formae quodammodo, et e converso; et similiter est de agente et fine. Et ex hoc tollitur processus in infinitum in causis et causatis, si quodlibet est alicuius causa.
Circa hanc rationem advertendum quod causa per accidens, secundum quod accidentalitas se tenet ex parte causae, nihil operatur ad effectum: sicut, cum domificator albus aedificat, albedo, quae est causa aedificationis per accidens; nihil ad aedificium operatur, sed dicitur causare per accidens, quia subiectum cui accidit, et quod per ipsam denominatur, causat; verum est enim dicere quod album aedificat, quia quod albedini substat, aedificat. Similiter ergo malum dicitur causa per accidens, non quia aliquid circa effectum boni producat, sed quia suppositum agens substat malitiae. Unde cum dicitur, malum operatur, verum est: quia quod malitiae substat, et dicitur malum denominative, operatur.
Advertendum etiam quod ideo addidit Sanctus Thomas non sequi processum in infinitum in causis et causatis; si quodlibet est alicuius causa, ut removeat instantiam quae posset fieri contra assumptam hanc propositionem, Bonum omne est alicuius aliquo modo causa. Videtur enim sequi processus in infinitum in causis et causatis descendendo: uia si non. procedatur in infinitum, oportet devenire ad aliquod bonum quod sit causatum. et nullo modo causa. Respondetur negando consequentiam: quia nunquam devenitur ad aliquid quod nullo modo sit causa, et tamen non proceditur in infinitum, quia quod effectus est unius in uno genere causae, potest esse illius causa in alio.
II. Secundo. Privatio est causa per accidens in rebus mobilibus. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia malum est privatio quaedam: — (supple) et omnis privatio malum quoddam est.
Adverte quod privatio, quae in I Physicorum connumeratur cum materia et forma in numero principiorum naturalium, inquantum coniungitur materiae, non est principium rerum nisi inquantum transmutabilia sunt. Secundui enim quod sunt aliqua transmutabilia, sic privatio est eorum principium. Si enim aliqua sunt transmutabilia substantialiter, sicut corpora inferiora, sic privatio formae substantialis est illius principium per accidens, inquantum materiae eius coniungitur privatio alterius formae substantialis quam nata est habere: sicut materiae aquae coniungitur privatio formae ignis. Si autem aliquid sit accidentaliter transmutabile, privatio formae accidentalis est illius principium per accidens ut.est sic transmutabile, inquantum suae substantiae coniungitur privatio alterius formae accidentalis: sicut subiecto albo, ad nigredinem transmutabili, coniungitur privatio nigredinis. Propter hoc non dixit Sanctus Thomas absolute quod privatio sit principium per accidens in rebus, sed im rebus mobilibus.
III. Tertio. Defectus causae est causa per accidens defectus in effectu. Et est quoddam malum. Ergo etc. — Probatur quod sit causa per accidens. Quia res non est causa per hoc quod est deficiens, sed per hoc quod est ens. Cuius signum est quod, si tota deficeret, nullius esset causa.
Adverte quod causa formalis per se est id quo aliquid operatur, et quo elicit operationem. Hoc autem non potest esse nisi ens: quia nihil operatur nisi inquantum est in actu. Et ideo optime probatur quod malum formaliter sumptum non sit causa per se, quia res non est causa per hoc quod est deficiens: idest, defectus et privatio non est id quo operatur et quo elicit operationem.
IV. Quarto. Propter causae efficientis deficientem virtutem sequitur defectus in actione et effectu. Propter indispositionem materiae causatur defectus in effectu. Uni formae semper adiungitur privatio alterius formae: accipiendo scilicet large privationem. Indebito fini coniungitur semper malum, inquantum per ipsum finis debitus impeditur. Ergo secundum omnes species causarum malum est causa per accidens.
On this page