Caput 15
Capitulum 15
Ex omnibus praedictis deducit Sanctus Thomas quod E Non potest esse aliquod summum malum, quod sit omnium malorum principium .
Et arguit primo sic. Non potest esse aliquod malum omnino separatum a bono. Ergo non est summum malum. — Patet consequentia. Quia summum malum oportet esse absque consortio omnis boni: sicut et summum bonum est omnino separatum ab omni malo.
Secundo. Malum nullam habet essentiam. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia oportet ut summe malum sit per essentiam malum: sicut et summe bonum est quod est per essentiam bonum.
Adverte quod, sicut bonum dicitur et per essentiam et per participationem, ita, si daretur summum malum, oporteret malum dividi in malum per essentiam et malum per participationem. Summum autem malum non esset malum per participationem: alioquin non esset summum malum. [deo necesse esset ut esset per essentiam suam malum, ut Sanctus Thomas assumit.
Tertio. Omne malum causatur a bono. Ergo malum non est primum principium: cum primum principium non sit ab aliquo causatum.
Ad hanc rationem dici posset quod, licet malum non sit primum principium simpliciter, est tamen aliquod malum primum principium omnium malorum. Sed haec responsio nulla est: quia, ut ex superioribus patet, opor- teret etiam in causatione mali resolutionem fieri in bonum; ut etiam in sequenti ratione tangitur.
Quarto. Malum non agit nisi in virtute boni. Ergo non potest esse primum principium: cum tale agat virtute propria.
Quinto. Malum non evenit nisi per accidens et praeter intentionem. Ergo non est primum. Ergo non est primum principium. — Probatur prima consequentia. Quia per accidens est posterius eo quod est per se.
Adverte quod ponentes esse summum malum principium omnium malorum, existimaverunt malum esse primum et per se effectum ipsius. Et ideo haec ratio optima est contra eos. Si enim malum non producitur nisi per accidens et praeter intentionem, ut ex superioribus constat, satis apparet quod non potest esse primo et per se intentum. Ex quo sequitur quod non est aliquod primum principium mali, tanquam scilicet prima et per se causa mali, ut volebant Manichaei.
Sexto. Malum omne habet causam per accidens. Ergo non est primum principium: cum illud non habeat causam neque per se neque per accidens.
On this page