Caput 16
Capitulum 16
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod omnia propter aliquid agunt, ostendit quod Cuiuslibet rei finis sil
I. Et arguit primo sic. Omne agens agit propter bonum, ut probatum est. Ergo ipsum bonum est' finis. - Probatur consequentia. Quia omne agens ordinatur in finem per suam actionem: vel enim ipsa operatio est finis; vel finis actionis est finis agentis. Quod est eius bonum.
Advertendum quod, quando agens non intendit aliquid aliud praeter ipsam operationem, sicut in speculatione accidit, ipsa operatio est finis. Quando autem agens intendit aliquid aliud praeter ipsam operationem, sicut cum domificando aliquis intendit domum vel habitationem ; tunc illud quod intenditur ab agente, est finis et agentis et actionis; agentis quidem sicut intendentis ad illud per suam operationem pervenire, actionis vero tanquam eius quod ad ipsum ordinatur. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod aliquando actionis finis est finis agentis.
2. Sed occurrit dubium. Quia aliquando agens intendit bonum alterius per suam actionem: sicut cum quis facit domum ut aliquis alius eam inhabitet. Ergo falsum est quod, universaliter loquendo, finis agentis sit eius bonum.
Respondetur dupliciter. Primo, quod finis agentis, licet quandoque sit aliquid extrinsecum, tamen est eius bonum et perfectio inquantum est agens, ut dicitur II Sent. d. xxxvit, art. ult., "eo quod moveat ipsum ad operandum", et per consequens ad actum ipsum reducat; ac etiam ex
Respondetur secundo, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. cur, a. 2, ad 1 et 2, quod bonum alicuius dicitur aliquando quo efficitur et actuatur ut forma, sicut sanitas est bonum hominis sani; aliquando tanquam per ipsum operatum, sicut domus est bonum domificatoris, aut aliquid huiusmodi; aliquando sicut habitum vel possessum, ut ager emptus est bonum ementis; aliquando sicut repraesentatum per ipsum, sicut Hercules est bonum imaginis quae fit ad ipsum repraesentandum. Et sic constat domum aut habitationem esse aliquo modo bonum domificatoris, licet sit quid extrinsecum ab ipso. Unde negatur consequentia. Stant enim simul quod finis agentis sit alicuius alterius bonum uno modo, sit etiam alio modo agentis bonum.
II. Secundo arguitur. Appetitus cuiuslibet rei terminatur ad bonum: ut patet ex boni definitione. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia finis rei est in quod terminatur eius appetitus.
Advertendum circa antecedens et probationem consequentiae, quod loquitur Sanctus Thomas de terminatione primo et per se appetitus. Ut enim dicitur Prima, q. xx, a. 1, bonum principalius et per se est obiectum voluntatis, malum autem secundario et per aliud, inquantum scilicet opponitur bono: non enim appetitus fugit aliquod malum misi quia contrariatur bono in quod inclinatur per se. Et sic appetitus rei terminatur ad bonum primo et per se, licet secundario et per aliud terminetur ad malum, fugiendo ipsum. —- Similiter intelligendum est quod assumitur ad probationem consequentiae. Finis enim rei est in quod primo et per se terminatur appetitus.
Tertio. Finis uniuscuiusque est eius perfectio. Ergo bonum. — Probatur antecedens. Quia unumquodque, si caret perfectione propria, movetur ad ipsam, quantum in se est, idest, nisi impediatur: si autem ipsam habet, in ipsa quiescit. Haec autem est conditio finis.
Quarto. Ea quae cognoscunt finem, semper ordinantur in bonum sicut in finem: quia voluntas non fertur in aliquid nisi sub ratione boni, quod est eius obiectum. Ergo etiam ea quae finem non cognoscunt. Et sic omnium finis est bonum. - Probatur consequentia. Quia eodem modo ordinantur in finem ea quae cognoscunt finem, et quae finem non cognoscunt, licet ad illum diversimode moveantur.
III. Circa ea quae in hac ratione dicuntur, duo occurrunt dubia. Primum est circa antecedentis probationem. Nam videtur insuffuciens probatio. Probandum enim erat universaliter quod cognoscentia finem ordinantur in bonum. Et non probatur nisi de voluntate: cum tamen etiam bruta, quae non habent voluntatem, finem cognoscant.
Secundum est circa probationem consequentiae. Videntur enim repugnare quod eodem modo omnia ordinentur ad finem, et tamen diversimode ad illum moveantur : nam si diversimode moventur ad finem, sequitur quod non sint eodem modo ad finem ordinata.
2. Ad primum respondetur quod per ea quae cognoscunt finem intelligit Sanctus Thomas ea quae finem cognoscunt sub ratione finis, quia non tantum cognoscunt id quod est finis, sed etiam ipsam finis rationem: haec enim sunt quae proprie dicuntur per se moveri ad finem. Talia autem sunt ea tantum quae habent intellectum, ut superius est ostensum, non autem bruta. Et quia voluntas consequitur intellectum, ideo, dum probatur quod voluntas ordinatur in bonum, probatur universaliter quod cognoscentia finem ordinantur in bonum,
3. Ad secundum dicitur quod ly eodem modo non importat similitudinem ordinis ad finem, sed est expressivum veritatis. Est enim sensus quod ita verum est carentia cognitione ordinari et inclinari in finem, sicut verum est hoc de habentibus cognitionem finis. Et est simile sicut si diceremus de Sorte habente albedinem, posito quod etiam Plato sit albus, sed intensiorem habeat albedinem: Eodem modo Sortes est albus et Plato, idest, Ita verum est Sortem esse album, sicut verum est de Platone. Obiectio autem procedit acsi similitudinem importaret.
Potest secundo responderi quod importat similitudinem quantum ad id a quo provenit ordo et inclinatio. Sive enim aliqua cognoscant finem, ut intellectualia; sive non cognoscant, ut naturaliter mota; inclinatio et ordo sequitur cognitionem. Appetitus enim finis in habentibus cognitionem, sequitur cognitionem appetentis: appetitus autem non habentis cognitionem sequitur cognitionem, non quidem appetentis, sed alicuius alterius ordinantis ipsum ad finem. Unde II Physicorum dicitur quod opus naturae est opus intelligentiae. Et ideo optime arguitur quod, si finis unius est bonum, etiam et alterius finis est bonum: cum utrobique talis ordinatio a cognitione proveniat. Sed licet in hoc sit similitudo, non oportet tamen esse similitudinem quoad motum ad finem, ut, si unum per se moveatur ad finem, aliud etiam per se moveatur. Unde nulla est contradictio.
On this page