Text List

Caput 29

Capitulum 29

Commentaria Ferrariensis

SECUNDO ostenditur quod mec in mundana gloria consistit summum hominis bonum.

Primo: sic. Honor non est summum bonum. Ergo multo minus gloria. — Probatur consequentia. Quia gloria quaeritur propter honorem: cum, secundum Tullium et Ambrosium, consistat in celebritate famae: ad hoc autem volunt homines cum laude innotescere, ut. honorentur.

Sed occurrit unum dubium. Nam, ut dicitur Il II5, loco praeallegato in praecedenti capite, ad 3, gloria est effectus honoris et laudis. Ergo non videtur quod sit propter honorem: immo magis sit honor propter gloriam, sicut causa est propter suum effectum.

Respondetur quod gloria et est effectus honoris, et est causa. Ex hoc enim quod testificamur de bonitate alicuius, fit quod per honorem clarescit bonitas eius in notitia plurimorum, in quo consistit gloria. Ex hoc autem quod bonitas alicuius clarescit, moventur homines ad illius honorem. Ille igitur qui gloriam quaerit, eam fina- liter ad honorem ordinat: quia ipsam quaerit tanquam honoris:causam, non autem tanquam eius effectum.

2. Secundo. Gloria principaliter in laude consistit. Ergo non potest esse summum bonum. Probatur . consequentia. Quia laus non attribuitur ei qui iam est ultimum finem assecutus, sed magis honor: cum laudabilia sint secundum quae aliquis ordinatur ad finem.

Adverte quod antecedens habet Sanctus Thomas tanquam manifestum ex definitionibus gloriae positis ab ipso in prima ratione. Nam Tullius eam sic definit, quod est frequens de aliquo fama cum laude; et Ambrosius, super Epistolam ad Romanos , quod est clara cum laude nolitia. Ex iis namque definitionibus apparet gloriam ad laudem pertinere.

3. Tertio. Gloria consistit in hoc quod aliquis cognoscatur, Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia nobilius est cognoscere quam cognosci: cum cognoscere nobilioribus rebus conveniat, cognosci vero etiam infimis.

Quarto, ex eodem fundamento arguitur. Gloria: consistit in hoc quod aliquis cognoscatur. Ergo etc. — Pro-

batur consequentia. Quia, cum cognosci non desideret quis nisi in. bonis, constat ipsa bona meliora esse, propter quae cognosci est desiderabile.

Quinto. Cognitio famae, in qua gloria humana consistit, est imperfecta: eo quod plurimum incertitudinis habeat et erroris. Ergo etc. — Patet. consequentia. Quia summum bonum oportet esse perfectum : cum quietet appetitum.

Sexto, Gloria, quae: in fama consistit, est instabilissima. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia id quod est summum hominis bonum, oportet esse stabilissimum in rebus humanis: cum naturaliter desideretur. diuturna boni constantia.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 29