Text List

Caput 30

Capitulum 30

Commentaria Ferrariensis

TERTIO ostenditur quod nec divitiae sunt summum hominis bonum.

I. Et arguitur primo sic. Non appetuntur divitiae nisi propter aliud, inquantum utimur eis vel ad corporis sustentationem, vel ad aliquid aliud huiusmodi. Ergo non sunt summum bonum, quod est propter se, et non propter aliud desideratum.

Secundo. Divitiae in hoc maxime conferunt quod expenduntur. Ergo earum possessio non potest esse summum bonum, — Probatur consequentia. Quia illarum rerum possessio non potest esse summum hominis bonum quae maxime conferunt homini in hoc quod emittuntur. - Ista ratio particulariter probat de divitiis quas Aristoteles, I Polit., artificiales vocat, cuiusmodi sunt pecuniae.

II. Tertio. Magis laudabilis est actus liberalitatis et magnificentiae ex hoc quod pecuniae emittuntur, quam ex eo quod conservantur: cuius signum est, quod ex hoc nomina harum virtutum sumuntur, Ergo felicitas in" possessione pecuniarum non consistit. - Probatur consequentia. Quia actus virtutis laudabilis est ex eo quod ad felicitatem accedit..

Ad evidentiam huius rationis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae II II, q. cxvir, quod duo sunt ui actus liberalitatis circa pecuniam habitam: unus est uti pecunia, quod in ipsius emissione | consistit; alius est conservare ipsam ad idoneum usum, Inter hos actus, usus pecuniae, sive eius emissio, est principalis: utpote ad quem alius ordinatur. Ideo magis laudabilis est usus pecuniae quam ipsius conservatio. Et ex hoc vult Sanctus Thomas concludere quod possessio pecuniarum non est felicitas. Quia, si sic esset, tunc esset magis laudabilis actus liberalitatis qui est conservare pecunias, quam usus eius, qui est emittere: quia tanto actus virtutis est laudabilis, quanto ad felicitatem accedit; conservatio autem magis-accedit ad. possessionem pecuniae quam emissio, per quam aliquis ab ipsarum possessione recedit; unde et Aristoteles, IV. Eth., ait quod usus: pecuniarum in dando et erogando consistere videtur, quia capere et conservare magis possessio est. Hoc autem constat esse falsum. Idcirco in pecuniarum possessione felicitas consistere non potest.

Circa illam propositionem,: Nomina liberalitatis et munificentiae trahuntur ab eo quod emittuntur pecuniae, considerandum, secundum doctrinam Sancti Thomae loco allegato , quod hoc nomen liberalitas convenienter Art. 2. ab emissione sumptum esse videtur: quia, cum. aliquis a se emittit aliquid, quodammodo. illud a sua custodia et dominio liberat, et animum suum. ab eius affectu liberum esse demonstrat. Hoc idem in graeco idiomate inspicere possumus: dicitur enim liberalitas latine graece eleutheriotes , quod nomen ab hoc verbo eleutheroo originem. ducit, hoc autem verbum latine significat libe- rum facio, quod in ipsa emissione pecuniarum fit, per quam a suo dominio aliquis eam liberat.

Adverte quod ista ratio differt a priori: quia haec procedit ex ordine actuum liberalitatis, et ex eorum bonitate: illa autem procedit ex utilitate quae homini provenit ex pecuniis.

III. Quarto. Homo divitiis melior est: cum ad eius usum ordinentur. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia summum hominis bonum oportet homine melius esse.

Quinto. In. consecutione divitiarum maxime locum habet fortuna. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia summum hominis bonum fortunae non subiacet: cum fortuita absque studio rationis eveniant; homo autem per rationem proprium finem consequatur.

2. Circa istam propositionem, Summum hominis bonum fortunae non subiacet, dubitatur. Quia Philosophus, II Phys., ait quod fortuna et felicitas circa idem esse videnter

Respondetur ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. XLIX, q. 1, q 1, ad 5, quod fortuna et felicitas sunt quidem. circa idem. subiectum, quia utraque non misi in rationalibus esse potest: non. autem sunt circa idem obiectum, quia fortuna est eorum quae propter aliud aguntur, quando aliquid praeter intentionem accidit ; felicitas autem non ad aliud ordinatur, et est quae ab omnibus intenditur.

IV. Sexto. Divitiae involuntarie amittuntur; malis evenire possunt, qui summo' bono. carere debent; et sunt instabiles. Ergo etc.

Adverte, circa primam conditionem hic positam, quod de ratione summi boni est quod per violentiam alicui detrahi non possit: cum, praeter Legem Evangelicam, quae ponit beatam vitam aeternam esse, ut patet Matth. 25, etiam secundum Boetium, et Tullium in Libro de Finibus via.iotra, n. v. Bonorum et Malorum, ac etiam secundum Aristotelem I Ethicorum, felicitas :sit;-bonum per se sufficientissimum, Cap. x, 7, 8; et per consequens stabile ac perpetuum. Nam, ut Tullius Xa ibidem ait, si aliguid sit esse beatum, id oportet totum Lib. 1, cap. poni in potestate sapientis: nam, si amitti vita beata potest, beata. esse 'mon potest; Sanctus Thomas etiam, I IIa, q. v, a. 4, probat beatitudinem amitti non posse, si fuerit perfecta. Idcirco, si divitiae amitti per violentiam possunt, in ipsis felicitas consistere non poterit, et earum possessio longe est a beatitudine aliena.

V. Sed quod in divitiis consistat felicitas, arguitur ex duobus. Primo, quia ex V Ethicorum . habetur quod nu- TOP eios misma ad hoc est inventum ut sit fideiussor habendi quodcumque homo voluerit. Constat autem, secundum Boetium, III de Consol., quod "felicitas est status omnium bonorum aggregatione perfectus".

Secundo, quia Aristoteles, I Polit., ait quod desiderium Me do isi circa pecunias et divitias, scilicet artificiales, est infinitum. Hoc autem ad summum bonum pertinere videtur, ut eius desiderium sit infinitum.

2. Ad haec respondet Sanctus Thomas IaIIa, q. i, a. 1, Ad primum quidem, quod intendit Aristoteles pecunia haberi posse omnia venalia, non autem simpliciter omnia: quia spiritualia bona, quae venalia non sunt, pecunia haberi non possunt.

Ad secundum ait quod aliter est infinitum desiderium pecuniarum, et aliter desiderium summi boni, Quia quando habentur quaecumque temporalia, contemnuntur, et alia appetuntur : eo quod magis eorum insufficientia cognoscatur cum habentur. Summum autem. bonum, quanto perfectius possidetur, tanto magis amatur. Ideo ratio nulla est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 30