Text List

Caput 31

Capitulum 31

Commentaria Ferrariensis

QUARTO ostenditur quod nec in mundana potentia cap. pracc., init, Q summum hominis bonum esse potest.

Et arguitur primo sic. In ea obtinenda fortuna plurimum potest; et est instabilis; et non subiacet hominis voluntati; et plerumque malis advenit; quae omnia summo bono repugnant. Ergo etc.

Advertendum, ex I IP, q. n, a 4, quod ad beatitudinem per principia intrinseca homo ordinatur: cum ad ipsam naturaliter ordinetur. Ideo bene ex eo quod aliqua bona ab extrinseco tantum proveniunt, et praesertim a fortuna, concluditur illud summum non esse hominis bonum, et in ipso beatitudinem non consistere.

Secundo. Si sic esset, homo diceretur bonus secundum quod habet potentiam : quia homo maxime dicitur bonus secundum quod ad summum bonum attingit. Sed hoc est falsum: quia non est bonus omnis qui potest. bOUK facere. Ergo etc.

Tertio.:Omnis potentia est ad alterum. Non autem summum bonum. Ergo etc.

Adverte: quod ;potestas, ut patet V Metaph., habet rationem. principii. Principium autem ad alterum dicitur : scilicet ad id quod est a principio. Ideo bene hic dicitur quod: potentia ad. alterum est. .

Quarto. Potentia quis potest bene et male uti: cum potentiae rationales ad opposita sint. Hoc autem . repugnat summo hominis bono. Ergo etc.

Quinto. Potestas humana est imperfectissima : quia radicatur in hominum: voluntatibus et opinionibus, in quibus est maxima inconstantia. Et quanto magis reputatur, tanto a pluribus dependet, et consequenter multi- pliciter destrui potest. Ergo etc. — Patet consequentia; Quia si aliqua potestas est summum bonum, RC illam esse perfectissimam.

Concludit ex supra dictis Sanctus Thomas dobretsilitet quod in nullo bono exteriori consistit felicitas hominis : cum omnia talia bona sub praedictis contineantur.

IL. Contra hanc conclusionem argui potest: tum quia per potestatem homines sunt Deo proximi ; tum quia per potentiam sufficit quis sibi et aliis.

Sed nullum istorum. convincit. Non quidem primum: quia, ut inquit Sanctus Thomas loco praeallegato, ad 1, non sufficit ad beatitudinem quod homo appropinquet ad Deum quantum ad potestatem, sed requiritur etiam quod appropinquet quantum ad bonitatem. Quod non convenit e ex humana potentia, cum illa possit bene et male Deus autem non possit sua potestate nisi bene uti, cum sua potestas sit sua: bonitas.

Non etiam secundum urget. Quia non sufucit ad beatitudinem quod aliquis sit in aliquibus sufficiens sibi et aliis: sed exigitur quod id quo sufficit sibi et aliis, se habeat tantum :ad bonum, non autem ad bonum iss malum, sicut est in potentia mundana.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 31