Caput 32
Capitulum 32
Vno quod felicitas non consistit. in' bonis fortunae, vult ostendere Sanctus Thomas quod nec in bonis corporis, cuiusmodi sunt sanitas, pulcritudo, robur, et huiusmodi, consistit: quemadmodum Carneades Accus existimavit.
I. Probatur. Tum quia haec bona sunt lanis et malis communia; et instabilia sunt; et voluntati non subiacent.
Tum quia, cum multa animalia, quantum ad bona corporis, sint homine potiora, sunt enim quaedam ipso velociora, et quaedam robustiora, et sic de aliis: sequeretur quod homo non esset optimum animalium.
II. Sed circa tertiam rationem dubitatur: quia videtur magis ex illo assumpto oppositum concludi. Quanto enim bonum est communius, tanto est divinius: ut dicitur I Ethicorum , Ergo, si bonum corporis est communius quam quodcumque aliud bonum spirituale hominis, utpote et homini et bruto conveniens, sequitur quod. sit divinius. Et sic magis in ipso consistit felicitas quam in bono spirituali.
2. Contra etiam conclusionem arguitur . a quibusdam. Primo. Sanitas conservat esse. Ergo est optimum : sicut et aegritudo pessima est, quia tollit esse.
Tertio, Omnium terribilissimum est mors. Ergo summum appetibilium est vivere: per locum a contrariis. Ergo etc.
III. Ad primum horum respondetur, ex doctrina Sancti Thomae. in IV. Sent., eodem articulo , ad 3, quod. propositio assumpta .habet veritatem de communi secundum participationem unius et eiusdem rei secundum numerum : quod enim est communius isto modo, est divinius; sicut divina natura est communis omnibus, inquantum omnes ipsa, secundum aliquam similitudinem . participant. Non autem habet veritatem de communi secundum praedicationem, quo modo bonum corporis est communius quam bonum spiritudle hominis. Ideo ratio non infringit propositum.
2. Ad primum contra conclusionem dicitur quod magis concludit oppositum. Tum quia ex. eo. quod sanitas ad conservationem esse ordinatur, sequitur quod non sit summum bonum. — Tum quia nec ipsa conservatio. hu- mani esse potest esse ultimus finis humanae Wars et rationis. Quod ostendit Sanctus Thomas I II, q. x, 5, quia impossibile est quod rei ordinatae ad aliud sicut ad Jinem, conservatio in esse sit eius ultimus finis. ManiJestum est autem quod homo ordinatur ad aliud sicut finem: cum ipse non sit summum bonum. Ad rationem ergo, negatur consequentia.
On this page