Caput 33
Capitulum 33
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod felicitas non consistit in bonis fortunae neque in bonis corporis, vult nunc ostendere quod in nulla animae operatione consistit .
Tum quia oporteret esse summum bonum in cibis et venereis: cum maximae delectationes secundum sensum in illis sint.
Tum quia sensus diliguntur propter utilitatem, et propter : cognitionem. Utilitas autem ista ad corporis bona refertur; et cognitio sensitiva ad intellectivam ordinatur.
II. Advertendum, secundum doctrinam Sancti Thomae IaIIae, q. III, a. 3, quod licet in operatione sensuum non consistat essentialiter beatitudo, ipsa tamen aliquo modo ad hominis beatitudinem pertinet. Ad imperfectam enim beatitudinem, qualis in hac vita haberi potest, antecedenter . concurrit, inquantum operatio intellectus operationem sensus praeexigit. Ad perfectam autem beatitudinem, qualis habetur in patria, concomitanter se habet: quia secundum Augustinum, in Epistola ad Dioscorum, post resurrectionem, ex animae beatitudine fiet quaedam redundantia ad corpus et ad sensus corporeos, ut, in suis operationibus perficiantur.
On this page