Caput 34
Capitulum 34
SECUNDO ostendit quod ultima felicitas hominis non consistit in operationibus moralibus, idest in actibus virtutum moralium : ut Diogenes Cynicus posuit, et Stoicorum schola.
I. Et arguit primo sic. Omnes morales operationes sunt ordinabiles ad. aliud: sicut actus fortitudinis ad victoriam et pacem, et actus iustitiae ad servandam pacem inter homines, Ergo in ipsis non est ultima hominis felicitas. — Probatur consequentia. Quia felicitas humana non est ad ulteriorem finem ordinabilis, si sit ultima,
Circa probationem consequentiae, advertendum est quod, secundum mentem Aristotelis X Ethic. ; et Sancti Thomae, ibid. lect. 12; et in QQ. de Virtut., q. 1 a. 5, ad 8; et III Sent., d. xxxiv, q. 1, a. 4; et clarius Verit,, q. xiv, a 2, duplex est humana felicitas: una scilicet activa sive civilis, quae consistit primo in actu prudentiae, quo homo et se el alios gubernat, et secundario in actibus aliarum virtutum moralium ; alia speculativa, quae est actus sapientiae, scilicet contemplatio summae veritatis. Quia autem activa felicitas ad speculativam ordinatur veluti quaedam eius dispositio, ideo non est simpliciter ultima felicitas: licet sit summum bonum in genere vitae activae et civilis. Propter hoc ergo dixit Sanctus "Thomas hoc loco quod felicitas humana non est ordinabilis ad aliud si sit ultima, ut praeservaret se a felicitate activa et civili, quae quidem est aliqua hominis felicitas, sed est ad aliam ordinata, et non est ultima. — Simili ratione in principio capituli proposuit quod ultima felicitas hominis non consistit in operationibus virtutum moralium; wut, inquam, daret intelligere quod non negat aliquam felicitatem humanam in actibus huiusmodi virtutum consistere; sed quod negat in illis ultimam felicitatem esse, quae est simpliciter summum hominis bonum, et.non solum in aliquo genere.
II Secundo. Modificatio passionum vel rerum exteriorum non potest esse ultimus finis humanae vitae: cum ipsae passiones et res exteriores sint ad aliud ordinabiles. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia virtutes morales ad hoc sunt. ut per eas in huiusmodi medium conservetur,
Adverte, ex doctrina Sancti Thomae in plerisque locis, praesertim T I5, q. 1x, a. 2, quod virtutes morales distin- guuntur quia quaedam sunt, sicut circa materiam, circa passiones, sicut temperantia circa concupiscentias: quaedam vero sunt circa operationes, sicut iustitia circa emptiones, venditiones, commutationes, et huiusmodi. Ideo hic dicitur quod virtutes morales ad hoc sunt ut per eas conservetur medium in passionibus intrinsecis, quae scilicet sunt motus appetitus sensitivi, non autem extrinsecus dumtaxat illatae; et exterioribus operationibus, et rebus circa quas huiusmodi exteriores operationes sunt.
III. Tertio. Bonum moralis virtutis est quoddam a ratione in rebus aliis a se institutum. Ergo non est optimum hominis, quod est felicitas, — Probatur consequentia. Quia proprium hominis bonum est secundum id quod est proprium rationi; cum homo sit homo ex eo quod est rationem habens. Magis autem proprium rationis est quod ipsa in se habet, quam quod in alio facit.
Advertendum, ex Sancto Thoma, III Sent., d. xxxur, a. 1, qu? 1 et 2, quod bonum virtutis moralis est bonum rationis, idest, bonum quod est ratione regulatum: nam ratio dirigit et regulat omnes actus humanos; et in tantum aliquis actus humanus est bonus, in quantum rationi conformatur. Ideo hic dicitur quod bonum moralis virtutis est bonum a ratione in aliis a se institutum: quia videlicet in motibus appetitus et operationibus quae a virtute morali moderationem accipiunt, quae sunt alia a ratione, attenditur bonum ex ordine ad rationem; et ipsi actus qui a virtute morali producuntur, qui sunt a ratione extrinseci, sunt boni inquantum rationi conformantur,
IV. Quarto. lllud secundum quod homo maxime assimilatur Deo, est eius felicitas: cum finis omnium rerum sit Deo assimilari, ut ostensum est supra. Hoc autem non est secundum actus morales: cum tales actus Deo non conveniant nisi metaphorice, eo quod ipsi non conveniant passiones vel aliqua huiusmodi circa quae sunt actus morales. Ergo etc.
Advertendum hoc loco quod, licet summum bonum aliarum. rerum consistat in aliquo bono ad quod per propriam operationem perveniunt, puta in gravi esse deorsum; hoc tamen in homine esse non potest. Quia quod in illis est summum bonum, in Deo formaliter non inventum, est id in quo maxime Deo assimilari possunt. In homine autem non est sic. Nam praeter assimilationem ad Deum tanquam ad exemplar, quantum ad ea quae Deo formaliter non conveniunt; habet in se unde illi assimiletur secundum eandem rationem operationis supremae quae Deo convenit, scilicet secundum intelligere et velle, secundum quae creatura maxime Deo appropinquat. Ideo optime arguit Sanctus Thomas ultimam hominis felicitatem non consistere in operationibus moralibus, ex eo quod per ipsas homo non maxime Deo assimilatur, cum illae Deo non conveniant, sed alia habeat in se per quae magis appropinquat ad Deum et illi magis assimilatur, scilicet intelligere et velle, quae etiam sunt nobilissimae operationes divinae. Unde et Aristoteles, X Eh. , ostendit in contemplatione maxime consistere hominis felicitatem quia dii, qui beati sunt, hanc solam operationem habent, non autem morales operationes: ideo secundum ilam maxime homines diis similes sunt.
V. Sed occurrit unum dubium. Videtur enim hic velle Sanctus Thomas quod nullae virtutes morales Deo proprie conveniant, sed tantum metaphorice. Hoc autem in primo libro dixit verum esse de virtutibus moralibus quae sunt circa passiones: sed de iis quae circa operationes sunt, ut sunt iustitia et Jiberalitas, vult quod proprie Deo conveniant.
Respondetur, ex iis quae ibidem dicit Sanctus Thomas; et Prima, q. xxr, a. 1; 1? I^, q. rxr, a. 5; item IV Sent., d. x,vi, a. 1, quod huiusmodi virtutes morales quae sunt circa actiones, dupliciter accipi possunt: scilicet secundum quod circa civiles actiones humanas sunt; et secundum quod absolute et communiter circa actiones versantur. Primo modo non conveniunt Deo, ut dicitur X Ethicorum: iustitia enim humana est circa emptiones et venditiones ac depositiones et huiusmodi; similiter liberalitas circa dationes pecuniarum et huiusmodi ; quae non attribuuntur Deo proprie. Et sic intelligit Sanctus Thomas hoc loco. — Secundo autem modo Deo conveniunt. Et sic intellige superius primo libro. Est enim Deus rerum omnium naturalium distributor, et bonorum omnium largitor, absque retributione, proprie loquendo. Vide ibi primo libro, cap. xcrr.
VI. Quinto. Actus morales non sunt maxime proprii homini inter bona humana respectu aliorum animalium, sed tantum actio intellectualis: cum alia animalia aliquid vel liberalitatis vel fortitudinis participent, non autem intellectualis operationis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia felicitas est proprium hominis bonum, et ideo quaerenda est in eo quod est maxime proprium homini. Adverte quod bruta non dicuntur liberalitate et fortitudine participare quasi istae virtutes illis conveniant: sed quia habent aliquos actus similes actibus illarum virtutum; ad quos quidem non per electionem moventur, quod est de ratione virtutis, sed per naturalem instinctum. VH. Attendendum etiam quod Stoici ad ponendum felicitatem in actibus moralibus movebantur, ut videtur Cicero in libro de Finibus Bonorum et Malorum tangere, quia solum honestum bonum esse dicebant: honestum autem dicebant in virtute consistere, secundum quam homo bonus dicitur. Sed eorum ratio non concludit. Respondetur enim, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. v, a. 6; et II II5 q. cxLv, quod Aonestum dupliciter accipi potest. Uno modo, ut dividit bonum humanum nobis per experientiam notum: ut proprie videntur accipere doctores dividentes bonum in utile, delectabile et honestum. Et sic honestum dicitur quod in rebus humanis est per se eligibile, tanquam existens secundum rationem ordinatum: et honestum idem est quod virtus. Sed tunc falsum est quod honestum sit ipsa ultima hominis felicitas. Immo ad ipsam felicitatem sicut ad finem ordinatur: quamvis in se etiam aliquam rationem bonitatis habeat, etiam si nihil aliud boni nobis per ipsum proveniret. — Alio modo potest accipi ut dividit bonum in communi: ut scilicet omne quod propter se appetitur, honestum dicitur. Et sic falsum est quod virtus tantum habeat rationem honesti. Immo ipsa Dei contemplatio magis habet rationem honesti: quia ita propter se appetitur quod nullo modo appetitur propter aliud; virtus autem ita propter se est appetibilis quod etiam propter aliud,'scilicet propter consequendam beatitudinem, est appetibilis.
On this page