Caput 35
Capitulum 35
TERTIO ostenditur quod neque in actu prudentiae est ultima. hominis felicitas, ut Diogenes Cynicus et Stoici voluerunt: quamvis in ipso sit activa et civilis felicitas, ut in praecedenti capitulo , de mente Aristotelis, dictum est.
I. Et arguitur primo: quia actus prudentiae est solum circa ea quae sunt virtutum moralium, in quibus non est ultima hominis felicitas .
Secundo. Quia ultima felicitas hominis est in optima hominis operatione, quae est circa perfectissima obiecta.
Prudentiae autem operatio non est circa. nobilissima obiecta intellectus vel rationis: cum sit circa contingentia tantum. .
Tertio. Quia actus prudentiae ordinatur.ad aliud sicut ad finem. Tum quia est practica cognitio. Tum quia prudentia facit hominem bene se habere in iis quae. sunt ad finem: ut patet VI Ethicorum.
Quarto. Quia bruta aliquid. prudentiae participant: ut patet I Metaphysicae. Nihil autem participant felicitatis : ut I Ethicorum ostenditur.
II. Circa. primam rationem. advertendum, ex doctrina Sancti Thomae I? I^, q. rvur, a. 3, ad 1; Tertio, d. xxu, q. tL, a. 4, qu 2, ad 3; de Virt. Cardin. a. 1, ad 3, quod prudentia est media inter intellectuales virtutes et morales: est enim secundum essentiam et subiectum virtus intellectualis; secundum materiam vero moralis, cum sit recta ratio agibilium, et sit virtutum moralium directiva. Ideo hic dicitur quod .actus prudentiae est solum circa ea quae sunt virtutum moralium, scilicet tanquam circa materiam.
2. Circa secundam rationem advertendum, ex Sancto Thoma I I^, q. nvir, a. 4, ad 2; et a. 5, ad 3; et IP. I5, q. XLvit, a. 5; et est de mente Aristotelis VI Ehic., quod licet prudentia et ars sint de numero virtutum intellectualium secundum essentiam et secundum subiectum, distinguuntur tamen ab habitibus intellectualibus speculativis, quia illi sunt circa necessaria, istae autem sunt circa contingentia aliter se habere: ars enim est circa factibilia, quae scilicet in materiam exteriorem transeunt; prudentia vero circa agibilia, quae scilicet sunt operationes immanentes in agente; est enim humanarum electionum regulatrix et gubernatrix, electio autem consequitur iudicium rationis de agendis, quod iudicium est eirca contingentia, ut dicitur I IF5, q. xim, a. 6, ad 2. Ideo bene hic dicitur quod prudentia est circa contingentia; zi d
3. Circa tertiam rationem advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Verit, q. v, a. 1, quod, cum duo in rebus agibilibus sint consideranda, scilicet finis, et ea quae sunt ad. finem; affectionem et bonam dispositionem ad finem faciunt virtutes morales; prudentia vero dirigit in iis quae sunt ad finem, inquantum dirigit consilium et electionem, quae sunt circa ea quae sunt ad finem. Ideo hic dicitur quod prudentia facit hominem bene se habere in iis quae sunt ad finem.
4. Circa quartam, attendendum quod bruta aliquid prudentiae participare dicuntur, non quia virtus. prudentiae aliquo modo. in ipsis sit, cum [in] ipsis non sit ratio, prudentia autem sit recta ratio agibilium, ut dicitur VI Ethicorum: sed quia in operibus suis aguntur simili modo quo prudens operatur. Quemadmodum enim. prudens in. suis operibus ordinate procedit, utpote ex ratione quid sibi agendum. sit deliberans, ita bruta, ut I I^, q. xm, a. 2, ad 3; et in I Metaph. , Sanctus Thomas inquit, ex naturali instinctu ad ordinatissimas quasdam operationes inclinantur, utpote a divina arte directa. Unde prudentia in ipsis dicitur naturalis quaedam existimatio de convenientibus .prosequendis et nocivis fugiendis: non autem cognitio qua, cum deliberatione, unum ordinatum ad finem alteri iudicatur esse praeeligendum, quod proprie ad rationem pertinet.
On this page