Caput 37
Capitulum 37
OSTENSO quod felicitas in nullo praedictorum consistit, concludit Sanctus Thomas ipsam in Dei contemplatione consistere . Circa hoc autem duo facit: primo, praemittit quasdam conclusiones; secundo, infert propositum .
Probatur dupliciter. Primo, inducendo per omnia in quibus potest videri felicitas consistere. Et arguitur sic. Non consistit in bonis fortunae, - Non in bonis corporis. - Non in bonis animae quantum ad partem sensitivam; neque quantum ad intellectivam secundum actus morales, aut secundum actus prudentiae et ertis. — Ergo in contemplatione veritatis.
Advertendum quod actus virtutum moralium ponuntur ad partem intellectivam pertinere, non quia sint actus ab intellectu eliciti, cum sint actus appetitus: sed quia sunt actus ratione regulati, inquantum appetitus sensitivus hominis,in quo sunt virtutes morales quae sunt circa passiones, subditur rationi; appetitus autem intellectivus, in quo sunt virtutes quae sunt circa operationes, per rationem dirigitur.
2. Secundo arguitur ex conditionibus verae felicitatis, quas Aristoteles I et X Ethicorum ponit. Contemplatio veritatis est homini propria. — Haec non ordinatur ad aliud sicut ad finem: cum propter seipsam quaeratur. — Per hanc homo substantiis superioribus coniungitur per similitudinem: cum haec sola de humanis operationibus in Deo et substantiis separatis sit. — Per hanc superioribus ipsa cognoscendo aliquo modo coniungitur. — Ad hanc homo sibi magis est sufficiens: utpote parum ad eam auxilio exteriorum rerum egens. - Ad eam omnes aliae operationes ordinari videntur sicut ad finem. Artificialia enim quae sunt ad vitam necessaria, ad incolumitatem corporis ordinantur, quae requiritur ad contemplationis perfectionem. Per virtutes quoque morales, et per prudentiam et artem, pervenitur ad quietem a perturbationibus, passionum scilicet interiorum; regimen vero totius vitae civilis ordinatur ad quietem ab exterioribus passionibus; quae quietes ad contemplationem requiruntur. — Ergo etc.
3. Advertendum primo, ex Sancto Thoma I II, q. 1v, a. 6, quod bona corporis dispositio ad veritatis contem- plationem requiritur tam in hac vita quam in patria: non quidem ut ad ipsam beatitudinis operationem conferens, sed tanquam excludens invalitudinem, quae eam impedire posset,
Advertendum secundo, cum dicitur quod homo ad veritatis contemplationem est magis sibi ipsi sufficiens, quod licet, ut hic dicitur, omnes artes et omnia officia humana servire videantur contemplantibus veritatem, non tamen auxilio omnium indiget homo de necessitate ad contemplandum, sed per se habet vim contemplandi, rebus autem exterioribus non indiget nisi ad corporis sustentationem. Ín vita autem activa illis indiget non solum ad corporis sustentationem, sed etiam ad opera virtutis: liberalis enim ad actum liberalitatis indiget divitiis, quas aliis possit impertire; et sic de multis aliis virtutibus moralibus. Ideo hic.dicitur quod homo parum indiget rebus exterioribus ad veritatis contemplationem; et quod est magis suffciens sibi ad hanc, quam scilicet ad operationes vitae activae, in quas non potest nisi rebus exterioribus abundet.
II. Secunda conclusio est: U/tima felicitas hominis non consistit in contemplatione quae est secundum intellectum principiorum, scilicet primorum.
Probatur. Tum quia est imperfectissima: utpote maxime universalis, et rerum cognitionem in potentia continens.
Tum quia est principium, non autem finis humani studii: utpote a natura, non autem per studium virtutis proveniens.
Adverte quod cognitio primorum principiorum naturaliter cognitorum dupliciter considerari potest: uno modo, ut est ipsorum principiorum per se; secundo modo, ut est cognitio aliquo modo conclusionum in ipsis virtualiter contentarum. Cum ergo hic dicitur quod illa cognitio est imperfectissima, non intelligitur ut est ipsorum principiorum secundum se: sic enim est perfectissima, cum sit maxime certa et evidentissima. Sed intelligitur ut est conclusionum in ipsis contentarum: sic enim est cognitio universalis et potentialis, non autem actualis et distincta. Et ideo respectu conclusionum est imperfectissima.
III. Tertia conclusio: Ultima felicitas hominis non est in contemplatione veritatis secundum scientias quae sunt de rebus infimis. Probatur. Quia oportet felicitatem: esse in operatione intellectus per comparationem ad nobilissima intelligibilia.
Adverte, ex doctrina Sancti Thomae I II, q. III, a. 6, quod res non perficitur aliquo inferiori se nisi inquantum in ipso est aliqua participatio superioris. Unde, cum res sensibiles sint intellectu inferiores, non perficitur intellectus earum formis inquantum tales formae sunt, sed inquantum in eis participatur aliquid simile alicui quod est supra intellectum, scilicet lumen intelligibile, vel aliquid | huiusmodi. Cum ergo felicitas ultima hominis dicit cognitio- nem intellectus perfectissimam, qua aliquo intelligibili perficitur, impossibile est ut consistat in scientia quae est de rebus infimis, idest de rebus sensibilibus, quae sunt intellectu humano inferiores. Et in hoc consistit ratio conclusionis.
IV. Ex praedictis conclusionibus infert Sanctus Thomas conclusionem principaliter intentam, scilicet quod i» contemplatione sapientiae, quae, inquam, est secundum divinorum considerationem, ultima hominis felicitas consistit. Ex qua ulterius constat, per viam inductionis, quod in contemplatione Dei ultima hominis felicitas consistit: id quod superius multis rationibus est ostensum.
On this page