Text List

Caput 38

Capitulum 38

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas felicitatem | substantiae intellectualis in Dei contemplatione consistere, vult nunc ostendere in quali Dei cognitione consistat Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit in qua Dei cognitione non consistat felicitas; secundo, in qua consistat, circa finem capitis r .

Circa primum, ostendit primo , quod. felicitas non consistit in cognitione Dei quae communiter habetur a pluribus. Et duo facit: Primo, declarat conclusionem; secundo eam probat .

I. Quantum ad primum, inquit quod per cognitionem communem Dei intelligit confusam quandam cognitionem quae quasi omnibus adest: sive quia, secundum aliquos, cognoscitur Deum esse tanquam per se notum ; sive, quod verius est, quia videtur naturali ratione oportere esse aliquem ordinatorem rerum quas videmus. Quis autem, vel qualis sit, et an unus tantum sit ordinator naturae, non habetur statim ex hac communi consideratione. — Declaratur per similitudinem cognitionis animae ex motu et operibus aliis.

Hanc igitur cognitionem Dei inquit Sanctus Thomas ad felicitatem non sufficere.

2. Advertendum primo, quod Sanctus Thomas duas opiniones de esse Dei tangit, superius in I libro adductas: quarum una dicebat quod Deum esse demonstrari non potest eo quod sit per se notum nobis, sicut et nota nobis sunt prima principia demonstrationis; altera vero dicebat quod non est per se notum nobis. Et quia prima opinio falsa est et secunda vera, ideo inquit Sanctus

Thomas, Secundum verius est. Quia tamen ambae opiniones in hoc conveniunt quod aliqua cognitio Dei communis est quasi omnibus, ideo utramque ad sui propositi confirmationem adduxit.

Advertendum secundo, quod non dixit hanc confusam Dei cognitionem omnibus adesse, sed quasi omnibus: quia haec actualis cognitio ab aliquibus removetur propter impedimentum virtutum sensitivarum. Sunt enim quidam quibus defectus rationis inest, eo quod male affectas habeant virtutes sensitivas interiores, ut patet in amentibus, et istis haec actualis cognitio non adest. Sed omnibus ratione utentibus videtur quandoque inesse. Nullus enim huiusmodi est cui non aliquando insit consideratio quod aliquis universi gubernator sit. Unde et Cicero, in I Quaest. Tusc., ait quod "nulla gens tam fera est, et nemo hominum tam immanis, cuius mentem non imbuerit deorum opinio".

II. Quantum ad secundum, arguitur primo sic. Haec cognitio multorum errorum admixtionem suscipit: ut patet ex eo quod quidam corpora caelestia; quidam vero ipsa elementa, utpote a quibus, secundum eos, alia ordinantur, et eorum motus et actiones a nullo ordinatore eis insunt; quidam vero homines qui alios ordinant, deos esse dixe- runt. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia felicitatem oportet operationem perfectam esse.

Secundo. Ad istam cognitionem non ordinantur humani actus sicut in finem: immo quasi a principio, ab usu videlicet rationis, omnibus adest. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia felicitas est finis humanorum actuum.

Adverte quod de ratione felicitatis, cum sit ultimus finis, est ut sit ultima perfectio, ad quam homo suis operibus bene actis nititur pervenire. Ideo ex eo quod illa confusa cognitio a principio adest, utpote a natura proveniens, optime arguit Sanctus Thomas in ipsa humanam felicitatem non consistere.

Tertio. Ex eo quod praedicta cognitione aliquis caret, maxime vituperabilis apparet, et stolidus reputatur: iuxta illud Psalmi, Dixit insipiens etc. Ergo etc. — Probatur [consequentia]. Quia nullus per hoc vituperabilis apparet quia felicitate careat: quinimmo carentes ea et in ipsam tendentes laudantur.

Adverte quod carere felicitate non est vituperabile si secundum se accipiatur, ut patet in hominibus viventibus, et in pueris in solo originali decedentibus, inquantum sunt particulares personae. Et sic intelligit Sanctus Thomas. Carere tamen felicitate sua culpa, ut in damnatis contingit, vituperabile est, ratione culpae adiunctae, quae voluntaria est,

Quarto. Talis cognitio est imperfectissima: quia huiusmodi cognitio est per quam res cognoscitur in potentia tantum, cum propria in communibus potentia contineantur. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia felicitas est operatio perfecta; et summum hominis bonum oportet esse secundum id quod est in actu, et non id quod est in potentia; cum potentia perfecta per actum habeat boni rationem.

Adverte quod ultima verba, scilicet, potentia perfecta per actum habet boni rationem, adducuntur pro ratione praecedentis propositionis. Et est sensus quod ideo summum. bonum hominis non est id quod est in potentia, quia quod est in potentia, ut sic, non habet rationem boni, cum careat actu, ex quo aliquid habet ut sit bonum; sed omnem perfectionem et bonitatem habet inquantum potentia est perfecta per actum. Sic enim arguatur. Quod est in potentia, ut sic, non habet rationem boni, sed tantum quod habet actum. Ergo quod est in potentia, non potest esse summum bonum: oppositum enim consequentis repugnat antecedenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 38