Text List

Caput 39

Capitulum 39

Commentaria Ferrariensis

SECUNDO, ostendit Sanctus Thomas quod non sufficit ad humanam felicitatem cognitio Dei quae per demonstrationem habetur.

Sed notat primo, quod per demonstrationem habetur altior cognitio de Deo, et magis acceditur ad propriam eius cognitionem, quam per praemissam: eo quod per demonstrationem removeantur ab eo multa, per quorum remotionem ab aliis discretus intelligitur. Demonstratur enim ipsum esse immobilem, aeternum, incorporeum, etc.

Notat secundo quod, cum ad propriam rei cognitionem perveniatur non solum per affirmationes, sed etiam per negationes, differt tamen inter istos modos propriae cognitionis: quia per affirmationes proprias scitur de re quid est, et quomodo ab aliis separatur; per proprias vero negationes scitur quod est ab aliis separata, sed quid sit remanet ignotum, Et talis est propria cognitio quae habetur de Deo per demonstrationes. - De hoc modo cognoscendi Deum per negationes, determinatum est in I libro, cap. xtv.

I. Istis praesuppositis, probatur conclusio primo sic. Felicitas est quoddam commune bonum, possibile provenire omnibus hominibus, nisi accidat aliquibus impedimentum quo sint orbati. Sed ad praedictam cognitionem pauci perveniunt, propter impedimenta huius cognitionis, quae in I libro sunt tacta, Ergo etc. - Probatur maior. Quia quae sunt unius speciei, perveniunt ad finem illius speciei ut in pluribus: eo quod quae sunt a natura, aut semper aut in pluribus sint, et raro deficiant, Felicitas autem est finis humanae speciei: cum ipsam omnes homines naturaliter desiderent,

Adverte, cum dicitur omnes homines naturaliter desiderare beatitudinem, quod hoc, iusta superius dicta, intelligitur de felicitate formaliter. sumpta: idest, de felicitate quantum ad communem rationem nomine felicitatis importatam, quae estratio perfecti et completi boni; naturaliter enim unusquisque desiderat complementum suae perfectionis, et supremum suum bonum. Non autem intelligitur de felicitate materialiter sumpta: idest de eo cui convenit ratio summi boni. — Itern, intelligitur quantum ad specificationem actus: non autem quantum ad exercitium.

III. Circa istam rationem multipliciter dubitatur. Primo, Circa processum rationis. Videtur enim fieri transitus ab esse ad possibile, et a possibili ad esse. Nam ad probationem: maioris assumitur quod ea quae sunt unius speciei, perveniunt ad finem illius speciei ut in pluribus; et concluditur quod felicitas est bonum . possibile provenire omnibus hominibus, nisi accidat impedimentum aliquibus; cum deberet concludi quod est bonum ad quod omnes aut plures homines perveniunt. — Similiter sub maiori subsumitur minor de inesse, scilicet, pauci perveniunt ad illam cognitionem: cum tamen deberet subsumi, pauci possunt ad illam. pervenire. — Et sic videtur processus falsus esse.

Secundo, quia per hanc rationem probaretur quod etiam felicitas quae in hac vita haberi potest, non consistit in cognitione Dei et substantiarum separatarum qualis potest haberi: nam et pauci ad ipsam perveniunt. Quod .est contra Aristotelem, I et X Ethicorum.

Tertio, quia par hanc rationem etiam probaretur quod visio Dei per essentiam non est humana felicitas. Nam et ad hanc pauci perveniunt: iuxta illud Matth. xx, "Multi sunt vocati, pauci vero electi".

III. Ad primum horum respondetur quod non est in hoc processu error. Nam maior, licet videatur loqui de possibili tantum, intelligitur tamen et de inesse. Sensus enim est' quod felicitas est bonum quod potest omnibus adesse, idest, a cuius consecutione nullus prohibetur, nisi sint aliqui orbati, idest carentes aliquo principio naturae: et per consequens plures ad ipsam quandoque perveniunt.

Unde ex illa propositione dat intelligere Sanctus Thomas sensum et sequentium et praecedentium propositionum. Illius enim propositionis, Ea quae sunt unius speciei, perveniunt ad finem illius speciei ut in pluribus, sensus est quod maior pars eorum quae continentur sub specie, habet potentiam perveniendi ad finem ultimum speciei; habetque sufficientia principia ad eius consecutionem ; et consequitur ipsum finem; sicut et in aliis rebus naturalibus in paucioribus evenit quod effectus secundum speciei inclinationem non eveniat. Similiter et haec propositio, Ad praedictam cognitionem de Deo habendam per viam demonstrationis, pauci perveniunt, eodem modo intelligenda est. Sensus est enim quod ad cognitionem Dei per demonstrationem habendam, pauci sunt qui non impediantur: quia plures sunt quibus adsunt impedimenta ad talem cognitionem, de quibus in primo libro dictum est; quam qui illis impedimentis carent. -

2. Ad secundum dicitur primo, quod felicitas perfecta, etiam naturalis, in hac vita haberi non potest: ut patet etiam per Aristotelem, in locis praeallegatis. Unde cognitio substantiarum separatarum quae per scientias speculativas acquiritur, non est perfecta felicitas, sed quaedam perfectae felicitatis participatio.

Dicitur secundo, quod non sequitur ex hoc processu felicitatem possibilem haberi in hac vita, non consistere in cognitione Dei et substantiarum separatarum qualis in hac vita haberi potest, licet pauci in hac ad ipsam pervenire possint. Illa enim propositio, Ea quae sunt unius speciei, possunt ad finem illius speciei ut in pluribus pervenire, habet veritatem simpliciter considerata natura, et de fine naturae absolute sumpto: non autem consi- derata natura secundum: statum aliquem determinatum, puta secundum statum. huius vitae. Unde dicitur quod, considerata natura humana secundum se, et. considerato fine talis naturae, plures pervenire possunt ad illum finem qui est cognitio substantiarum. separatarum; et plures ad ipsum perveniunt, saltem post mortem. Non oportet autem quod ad illum finem plures in hac vita perveniant: quia sunt in hac vita multa quae a 'consecutione talis finis impediunt. Si qui tamen consequuntur aliquam similitudinem felicitatis in hac vita, eorum felicitas in cognitione substantiarum separatarum consistit.

Dicitur tertio, quod aliter loquendum est de iis quae ab alio tantam moventur ad finem consequendum: et aliter de iis quae sua operatione libere ad finis acquisitionem seipsa movent. In illis enim quae ab alio tantum moventur ad finem, plura consequuntur finem, si ad finem moveantur: et quia naturalia habent aliquod principium in se per quod a dante naturam moventur ad finem, ideo pro maiori parte finem consequuntur. In istis autem quae seipsa movent propria operatione ad acquirendum finem, verum est quod ut in pluribus ad finem perveniunt, non quidem absolute, sed sj ad acquisitionem finis operentur. Et ideo, si omnes homines scientiis speculativis vacarent, tenderentque ad substantiarum separatarum cognitionem possibilem in hac vita haberi, pro maiori parte ad hunc finem pervenirent. Sed quia, propter occupationes huius vitae, et propter studii laborem, pauci ad hanc acquirendam cognitionem operantur, ideo pauci ad ipsam perveniunt, et sic pauci consequuntur naturae rationalis finem.

3. Ad tertium dicitur quod haec ratio concludit de fine qui naturae virtute acquiri potest: ut patet ex propositione hac assumpta, Ea quae sunt a natura, sunt semper vel in pluribus, deficiunt autem in paucioribus. Visio autem Dei per essentiam est finis virtutem naturae excedens. Ideo non oportet ipsum pluribus hominibus advenire, sed sufficit ut paucioribus adveniat: licet omnes homines sint vocati ad fidem et ad gloriam. — Inferius vero ostendet Sanctus Thomas quod nec ipsa naturalis felicitas, ad quam omnes saltem post mortem perveniunt, est completa felicitas hominis.

IV. Secundo, Cognitio de Deo per demonstrationem habita remanet in potentia ad aliquid ulterius de Deo cognoscendum, vel eadem nobiliori modo: posteriores enim conati sunt aliquid traditis de Deo ab antiquioribus adiungere. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia felicitas, quae est ultimus finis, est actus cui non adiungitur potentia ad ulteriorem actum: cum esse in actu sit finis existentis in potentia.

2. Sed non videtur ista ratio concludere. Per ipsam enim probaretur quod nullus videns divinam essentiam est beatus: quia, cum nullus videntium Deum ipsum comprehendat, visioni cuiuslibet beati adiungitur potentia ad aliquid de Deo cognoscendum, vel eadem nobiliori modo.

Respondetur quod. dupliciter loqui possumus de potentia. Uno modo, ut nominat tantum carentiam alicuius perfectionis cum aptitudine ad eam suscipiendam. Et sic conceditur quod visioni cuiuscumque beati adiungitur potentia ad perfectiorem actum. Sed de potentia hoc modo sumpta non est sermo in hac ratione. — Alio modo, ut nominat huiusmodi carentiam formae et aptitudinem ad ipsam, et ultra hoc, tendentiam ad perfectionem: quando scilicet carens perfectione ad illam movetur. Et sic accipitur potentia hoc loco. Ille enim qui novit aliquid de Deo per demonstrationem, conatur aliquid ulterius de ipso cognoscere, vel idem nobiliori modo; vel saltem posteriores aliquid cognitioni ab aliis traditae conantur adiungere. Quod est signum cognitioni habitae adiungi potentiam ad ulteriorem actum tendentem et motam. Modo dicitur quod potentia hoc modo non adiungitur visioni beatorum. Quia neque videns Deum secundum aliquem gradum, movetur ad quaerendam visionem secundum altiorem gradum, sed eius appetitus in illo gradu visionis quem habet, quietatur; nec qui posterius efficitur beatus, quaerit addere ad visionem alterius beati, cum talis visio non. habeatur per. rationis inquisitionem, sed per Dei gratiam. Sed de iis erit inferius? latior sermo.

V. Tertio, Praedictae cognitioni multiplex error adiungi potest: ut patet in. multis qui, aliquid de.Deo per demonstrationem cognoscentes, dum circa aliqua eis, demonstratio deesset, in multiplices errores inciderunt. Ergo. etc. — Probatur consequentia. Quia felicitas omnem miseriam excludit, Deceptio autem et error est magna pars rene unde omnes eam naturaliter refugiunt, . .

Si dicatur quod aliqui absque adiunctione erroris veritatem de Deo via demonstrationis invenerunt: — patet eos fuisse paucissimos... Quod non congruit felicitati: scilicet naturali, quae est communis finis, idest omnibus aut pluribus conveniens.

Advertendum, ex "iiim Sancti 'Thomae Pins, q q. XXI, a. 4; et I? IE, q. xxx, a..1, quod, cum miseria felicitati opponatur; felicitas . autem .sit bonum intellectualis. naturae tantum; oportet et miseriam, proprie loquendo, esse malum intellectualis tantum naturae; sive,, inquam, contrarietur appetitui naturali ipsius, sive appetitui electivo. Quia ergo, error et deceptio intellectus est malum ipsius intellectus; et per consequens magnum hominis malum, cum per intellectum. homo ..sit homo: .ideo. dixit, Sanctus ,''homas «qued error 8t. deceptio est magna pars miseriae.

VI. Quarto. Praedicta, cognitio . anultum incertitudinis habet. Quod demonstrat diversitas. scientiarum de divinis eorum.qui via demonstrationis processerunt. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia felicitas in operatione . perfecta consistit; ad perfectionem autem; cognitionis . requiritur certitudo, ut patet I. Posteriorum. .,... yon

2. Sed videtur. quod antecedens huius rationis ' contradictionem implicet. Si enim cognitio per demonstrationem habetur; demonstratio autem. facit scire; non dicimur autem aliquid. scire, ut habetur I Poster., nisi cognoscamtus quod impossibile est aliter se babere, quod, est habere certam. cognitionem: sequitur quod cognitio per demonstrationem sit certa. Et sic, dicere cognitionem habitam de. Deo, per demonstrationem habere multum incertitudinis, est dicere contradictoria. .

Responderi potest dupliciter. Primo, quod non. loquitur Sanctus Thomas in illo antecedente. praecise de. cognitione Dei quae per demonstrationem, causatur, quia, ut deducitur, talis cognitio certitudinem habet: sed de. cognitione tali simu] cum aliis cognitionibus adiunctis, quando. aliquis, cum,.cognitione habita de Deo. per: demonstrationem, per discursum .et ratiocinationem ' probabilem devenit in aliquam aliam cognitionem Dei non .per demonstrationem. Accepta enim hac, totali cognitione, in ipsa: est multum. incertitudinis; non ratione. conclusionis demonstratae, sed ratione eorum quae Pp ita 'esse existimantur.

Secundo. responderi potest, iuxta, ea quae dicta sunt in I libro, cap. IV, quod non loquitur Sanctus Thomas.de cognitione quam, aliquis habet per veram demonstrationem apud ipsum existentem, quam scit esse demonstrationem; quia, ut arguitur, oportet talem cognitionem esse, certam: sed loquitur de cognitione a philosophis per, demonstrationem aliis tradita, Ista. enim incertitudinem habet apud eum qui docetur, licet non apud docentem. Quamvis enim aliquis philosophus. tradat. conclusiones verissime demonstratas, tamen- multi de huiusmodi conclusionibus dubitant, eo quod yim demonstrationis factae i ignorent: quando praesertim videant a diversis, qui. sapientes videntur, diversa et opposita doceri, Et ista videtur esse intentio Sancti Thomae: contra quam obiectio facta locum non habet. . i

VII. Quinto. Illa cognitio est essentialiter felicitas, qua habita, non restabit alicuius scibilis desideranda. cognitio. Sed talis non est. cognitio praedicta: cum, illa habita, alia desideremus scire nondum per illam.. cognitionem scita. Ergo ;etc. - Probatur maior, Quia . felicitas. est ultimus finis cognitionis humanae. Voluntas autem cum. fuerit ultimum finem consecuta,. quietatur.eius desiderium. .

VIII. Sexto. Intellectus videtur esse in potentia ad omnia intelligibilia. Ergo. ad eius ultimum finem, qui est felicitas; requiritur ut sit totaliter reductus ad actum. Ergo etc.

Probatur prima consequentia, Quia finis cuiuslibet existentis in. potentia est ut educatur in actum secundum quod est possibile: ut scilicet cuius potentia tota non potest reduci in actum simul, reducatur. in actum. successive, ut est in materia prima. respectu formarum ;;,cuius vero potentia tota potest in actum,.reduci, totaliter in actum reducatur. Duo autem intelligibilia possunt simul in intellectu possibili esse secundum actum. ritis licet forte .non. secundum actum secundum. .. -

Secunda quoque consequentia probatur. Quia habite cognitione .de -Deo; quae .per. "Semonsidetioneg deben potest, adhuc multa ignoramus. .,-

2. Adverte circa antecedens, quod. ly siet non px nitur tanquam dubitationem continens: sed ut idem. significat quod est manifestum. Nam clarum est intellectum posse omnia intelligibilia: cognoscere: cum cognoscat. materiam .primam, quae est minimae: .entitatis; et Deum, qui perfectissimus est, et maxime a,sensibus remotus. .

Advertendum quoque; circa. probationem. primae consequentiae, quod, cum. velit probare;Sanctus "Thomas sequi ultimum finem intellectus. esse, ut sit' totaliter reductus in actum, assumit quod'.duo intelligibilia possunt simul esse in intellectu: cum tamen videatur quod.,debuerit. assumere. omnia. intelligibilia, simul.posse esse. in intellectu. Hoc enim .facit -ut..ostendat. quod eadem ratio: est de duobus intelligibilibus totaliter. diversis, et de omnibus. Nihil,enim videtur repugnare quod . plura . intelligibilia possint. simul esse, nisi quia sunt. formae eiusdem generis, utpote eandem potentiam respicientes. Si autem: hoc..non obstat duobus intelligibilibus, non obstabit etiam omnibus : sicut et philosophus,. IV. Phys., arguit, si duo corpora possunt simul esse in aodesn, loco, quod infinita.:simul esse possunt. " 5d

Attendendum etiam, cum ait, licet forte nou Dre actum. secundum, qui est consideratio, quod. non. ideo addidit forte quasi .apud ipsum dubium sit.an duo intelligibilia possint simul esse in intellectu secundum actum perfectum, cum determinaverit in praecedentibus . ipsa illo modo simul in intellectu esse non posse: sed ut ostenderet;non referre. ad suum propositum quodcumque illorum oppositorum dicatur. Sufficit enim sibi quod- duo intelligibilia, immo: omnia, possunt in intellectu simul . esse in actu primo: quidquid sit de actu secundo. Quia, cum per cognitionem habitam. de Deo demonstrationis via non sint.omnia intelligibilia in. actu neque primo, qui est habitualis scientia, neque secundo, qui est consideratio : optime sequitur quod ultima hominis felicitas in tali cognitione non consistit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 39