Caput 40
Capitulum 40
Tertio ostenditur quod neque in cognitione habita de Deo ab omnibus per fidem, (quae excedit cognitionem de ipso per demonstrationem habitam, in hoc quod quaedam :per. fidem de:Deo cognoscimus. ad quae, propter sui eminentiam; demonstratio pervenire non potest, ut in Primo dictum est) humana felicitas non. consistit,
I. Probatur autem primo sic. In cognitione-fidei invenitur operatio intellectus imperfectissima ex: parte intellectus, (non autem: ex parte obiecti): cum intellectus non capiat illud cui assentit credendo. Ergo.:in :tali cognitione. non consistit felicitas. .— Probatur consequenti; nula: felicitas est perfecta intellectus operatio.
Ad evidentiam antecedentis, considerandum quod, cum ipunrtib. intellectus-sit quasi: quoddam -medium- inter intellectum 'et obiectum, ex utroque bonitatem aliquam et perfectionem accipit: ex obiecto quidem, inquantum tanto est operatio intellectus perfectior- secundum specieiri, quanto ad obiectum formale -perfectius terminatur; 'ex intellecta vero $urhitur eius perfectio inquantum intellectio per quam obiectum. clarius et evidentius cernitur, est perfectior, ex' eo quod magis de lumine se tenente ex parte intellectus participat. Actus ergo fidei ex parte obiecti formalis, ^e maxime perfectus: quia, ut habetur Il^ I5; q. r a. 1; et Verit.; q. xiv, a. 8; et III Sent, d. xxiv, a. 1, eius obiectum formale est veritas prima, Qu :. quae omnem aliat rationem formalem intelligibilem excedit. - Sed ex parte intellectus, est imperfectus: quia neque per lumen naturale intellectus, neque per Iumen fidei irifusae, videtur: id quod creditur in particulari, ut scilicet intellectus videat et clare apprehendat id quod creditur verum esse, videndo habitudinem praedicati ad subiectum; licet. lumen fidei faciat intellectum videre ea quae fidei subsunt esse credenda, ut dicitur I II, q. 1, a. 4, ad 2 et 3; sed adhaeret intellectus | particulari credibili ex imperio voluntatis. inclinantis intellectum ad eius assensum. Hoc est ergo quod dicit Sanctus Thomas: quoniam, inquam, in cognitione fidei invenitur operatio intellectus impertectissima ex parte intellectus, cum intellectus son capiat, idest non comprehendat neque clare et aperte videat, illud cui assentit credendo. Prima enim principia ipso suo lumine immediate videt intellectus; conclusiones vero scitas videt ex principiis, a quibus illas dependere cognoscit ; sed propositiones creditas neque immediate in seipsis videt ex suo aut ex superaddito lumine fidei, neque per resolutionem ad aliquid visum. et apparens intellectui. Et propterea imperfectissima est illarum cognitio ex parte intellectus.
II, Secundo. Voluntas in cognitione fidei principalitatem habet: quia intellectus assentit per fidem iis quae sibi proponuntur, quia vult, non autem ex ipsa evidentia rei | necessario tractus. Ergo: etc. — Probatur consequentia. Quia ultima felicitas hominis non consistit principaliter | in actu voluntatis.
Ad evidentiam antecedentis, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae II II, q. mn, a. 15; III Sent., d. xxu, q. ii, a. 2; et Verit., q. xiv., a. 1, quod fides cum intellectu, qui est habitus primorum principiorum, et cum scientia, | quae est habitus conclusionum demonstratarum, convenit in hoc, quod ita per fidem intellectus est determinatus totaliter ad'unam partem contradictionis, sicut per habitum principiorum et per habitum conclusionum. Sed differunt quantum ad causam determinationis. Circa prima enim principia determinatur intellectus ex ipsismet principiis et lumine naturali intellectus: quia statim, cognitis terminis, ipsorum veritas apparet et manifesta est intellectui. Circa conclusiones vero determinatur intellectus virtute primorum principiorum: ex ipsa, inquam, ratione. qua ostenditur conclusio a veritate primorum: principiorum dependere, quae ratio cogit intellectum ad assentiendum conclusioni. Et sic in cognitione tam primorum principiorum, quam conclusionum deductarum ex illis, intellectus determinatur ex ipsa rei evidentia, et ex ratione quam apud seipsum habet.. Circa ea autem quae sunt fidei, determinatur immediate. intellectus, non ex aliquo existente in intellectu, sed ex ipsa voluntate credentis, qui eligit determinate adhaerere uni parti, quia est aliqua ratio qua iudicatur bonum esse et conveniens assentire et adhaerere dicenti et revelanti, utpote quia revelans est dignus fide et non falleret. Quae. quidem ratio, inquantum ostendit bonum esse.ut rei propositae adhaereatur, sufficit movere voluntatem, et ipsam inclinare ad eligendum assentire illi determinate: licet non sufficiat per se movere intellectum ad assentiendum, cum nullam rei evidentiam faciat. Voluntas autem, sic mota ex illa ratione, imperat intellectui ut firmiter adhaereat huic parti determinate, puta quod: Deus est trinus in personis et unus in essentia. Propterea . ergo optime inquit Sanctus Thomas quod in cognitione fidei principalitatem habet voluntas. Unde et Augustinus ait quod cetera potest homo nolens, credere: non nisi volens.
Advertendum tamen, cum inquit Sanctus (Thomas, in probatione antecedentis, quod intellectus assentit iis quae sunt fidei quia vult, quod impropria locutio est, consueta tamen. apud philosophos. Non enim, proprie loquendo, intellectus vult, cum intellectus et voluntas sint potentiae distinctae: sed. dicitur. intellectus credere quia vult, inquantum ex imperio. voluntatis movetur ad credendum. Unde proprie dicetur quod homo: per intellectum credens assentit iis quae sunt fidei quia vult: improprie vero intellectus, credit quia vult, inquantum homo per intellectum motum a voluntate. credit,
III. Tertio , Est aliqua cognitio hominis de Deo altior cognitione fidei:.sive ipse homo proponens fidem immediate videat veritatem, ut de Christo credimus; sive immediate a vidente accipiat, sicut credimus Apostolis et Prophetis. Ergo etc,
Probatur antecedens. Credens habet cognitionem similem magis auditui quam visioni: cum praebeat. assensum iis quae: sibi ab alio proponuntur; quae ipse non. videt. Sed non crederet quis proponenti non visa, nisi existimaret eum. de illis. perfectiorem notitiam habere quam ipse habeat. Ergo, cum ista existimatio non sit falsa, cum fides non possit esse falsa, ita erit quod proponens--habeat perfectiorem cognitionem propositorum. Non .est autem processus in infinitum, ut scilicet hic ab alio audiat, et ille ab alio, in infinitum: tune enim esset vanus et. absque certitudine. fidei assensus, quia non esset devenire. ad aliquod primum certum, quod certitudinem fidei eorum qui: credunt afferret; quod fidei non convenit. Ergo. est devenire ad aliquem videntem ea quae proponit, Ergo etc.
2. Circa istam propositionem, Fides magis habet cognilionem similem auditui quam visioni, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae ll^ II^, q. r, a. 4; et IIl Selitj d. xxiv, a. 2, quod illa videri dicuntur intellectu quorum essentia intellectui praesentatur, et quae vel ex seipsis intellectum ad sui cognitionem movent, vel per aliud. ex se cognitum ab intellectu: ea autem de quibus est fides, non sunt intellectui secundum suam essentiam praesentia, tanquam per se aut per aliud cognitum moventia intellectum. Ideo cognitio. fidei non est visio intellectiva, proprie loquendo de visione: quamvis largo modo possit. dici visio, inquantum omnis cognitio visio potest dici. Et propterea visioni corporali non assimilatur, sed magis assimilatur auditui: quia auditu cognoscimus ea quae, cum nobis. praesentia non sint, nobis recitantur; et similiter per fidem adhaeremus iis quae nostro intellectu non videmus.
IV. Circa processum autem huius rationis statim occurrit dubium. Quia posset aliquis dicere quod, licet in cognitione eorum quae ab alio proponuntur credenda et non videntur, sit devenire ad aliquem habentem claram eorum notitiam; non tamen oportet ut illud primum habens evidentiam talium .sit aliquis homo, sed est Deus, a quo aliquis homo, puta Moyses sive quicumque alius propheta, primo et immediate cognitionem fidei accepit, et ille aliis proposuit credenda, et illi aliis, quousque ad nos pervenit. Et sic ultima consequentia non tenet, scilicet; Ergo est aliqua hominis cognitio de Deo altior. cognilione fidei: sed quod cognitio Dei de iis quae nobis credenda proponuntur, est altior nostra cognitione fidei, ...
V. Ad evidentiam huius difficultatis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae II II, q. v, a. 1; et Verit., q. xviu, a..3, quod, cum fides sit ex auditu, ut dicitur ad Rom. x, sicut duplex est auditus et locutio, scilicet exterior sive corporalis, et interior ac spiritualis, ita duplex . est fides. Una quae oritur in cordibus fidelium per auditum exteriorem: cum scilicet Deus per aliquos homines aliis credenda proponit. Et ista est fides quae nobis, sive communi statui fidelium convenit, ex eo quod adhaeremus revelationibus Prophetis et Apostolis factis, qui suis praedicationibus- fideles ad fidem traxerunt. — Alia est quae oritur in aliquibus per spiritualem locutionem, qua Deus aliquibus per. internam inspirationem credenda revelat, nullo hominis ministerio utens: sicut est fides- Apostolorum et Prophetarum, qui ab ipso Deo per intrinsecam illuminationem sunt de credendis instructi, vp alios docere debebant.
Conveniunt utraque fides in hoc quod utraque. habet pro formali obiecto divinam veritatem: propter quod dicitur esse una fides. modernorum et antiquorum. — Conveniunt etiam quia utraque est aenigmatica. cognitio: inquantum per nullam ipsarum videtur essentia divina, sive veritas prima; neque, inquam, per seipsam, neque per rationem naturalem,
Differunt autem, primo, secundum quandam nobilitatem ex modo recipiendi. Nobilius est. enim et altius cognitionem fidei a Deo per internam illuminationem accipere, quam mediantibus hominibus per exteriorem locutionem : quia per primum modum Deus est magis praesens homini, et homo magis de propinquo ad Deum accedit; et propterea habet sub aenigmatica cognitione minus obscuram notitiam. de iis quae. credit, et magis firmam ac stabilem, quam per secundum modum. — Differunt secundo, ut patet ex iis quae dicit Sanctus Thomas ibidem in II ll^, quod, licet quantum ad id quod est formale in obiecto fidei, fides. sit in omnibus fidelibus communiter, inquantum videlicet in iis quae fidei sunt omnes inhaerent primae veritati, assentiendo ilis eo quod sunt a Deo revelata; quantum tamen ad ea quae materialiter credenda proponuntur, est differentia: quia primi, qui divinitus per intrinsecam illuminationem de rebus divinis sunt instructi, quaedam de divinis mysteriis manifesta et aperta cognitione cognoscere potuerunt quae nos, solo lumine fidei, non possumus nisi credendo cognoscere; sicut et in praesenti statu quaedam .sunt credita ab uno quae sunt manifeste scita ab alio, ut Deum esse unum.
VI. Ad dubium ergo dicitur quod dupliciter possumus interpretari processum Sancti Thomae, Primo, ut velit deducere ad hoc quod oportet devenire ad aliquam cognitionem hominis de Deo altiorem omni cognitione fidei, utpote per quam videantur clare omnia quae sunt per fidem tradita. Et sic non videtur intendere. Quia non ponit ipse quod primi qui acceperunt fidem per internam illuminationem, sicut Apostoli et Prophetae, sicut etiam angeli ante confirmationem, et homo ante peccatum, habuerint claram et evidentem notitiam omnium quae sub fide nostra cadunt: licet, ut diximus, ponat de Adam ante peccatum, et de angelis ante confirmationem, posse dici quod quaedam de divinis mysteriis aperte cognoverint quae nos per fidem tenemus. Similiter, ab alio homine fidem non acceperunt: et per consequens, non oportet reducere eorum fidem in aliquam . hominis altiorem cognitionem de Deo quam sit cognitio fidei; sed oportet omnium fidem ultimo reducere in divinam cognitionem et divinam sapientiam, a qua ad nos divina mysteria pe venerunt.
2. Secundo possumus interpretari quod oportet devenire ad aliquam cognitionem bominis de Deo altiorem fide quam pro praesenti statu. communiter omnes fideles habent. Et sic videtur intelligere. 'Tum quia in principio capituli ostendit. se loqui de cognitione qua Deus ab omnibus per fidem cognoscitur. - Tum quia deducit quod oportet devenire ad aliquod primum quod ex se, idest non ex relatione alterius hominis, certum sit de iis quae creduntur, et aliis credentibus certitudinem afferat. Sufficit autem ad hoc ut aliquis sit qui a Deo per internam illuminationem cognitionem fidei acceperit. Sicut enim is qui ab alio aliquid immediate audit, dicitur ex se habere certitudinem quod ille id dixerit, quia non ab' alio id accipit, sed per se audivit; ille autem qui non im- | mediate ab illo audivit, sed ab alio qui audivit, non dicitur ex se certus esse quod primus id dixerit, sed narranti se audivisse credit: ita qui ea quae sunt fidei ab aliis hominibus dicentibus ea esse a Deo revelata, audiunt, non ex seipsis habent de illis certitudinem tanquam de revelatis a Deo, sed tantum credunt ea praedicantibus; qui autem a Deo acceperunt per internam illuminationem, certo sciunt ex seipsis, virtute divini luminis in eis infusi, esse sibi illa a Deo revelata; et ex hoc aliorum fides habet certitudinem, et non proceditur in infinitum.
Vult ergo. habere Sanctus Thomas quod est aliqua hominis cognitio de Deo altior cognitione fidei quam communiter fideles. habent, scilicet cognitio. primorum quibus facta est a Deo fidei revelatio. Illa enim est perfectior, quia et abundantiori lumine facta est; et certior, in hoc quod cognoscebant manifeste illa quae cognoscebant et praedicabant, sibi fuisse a Deo revelata; et etiam quia de aliquibus claram notitiam habuerunt de quibus nos fidem duntaxat habemus; et quoniam poterant, tanquam magis Deo propinqui, per illam illuminationem plura manifeste cognoscere de divinis mysteriis et effectibus quam nos possimus.
Unde explicans Sanctus Thomas esse aliquam hominis : cognitionem de Deo altiorem fide, declarat per disiun- . ctionem: sire, inquiens, ipse homo fidem proponens immediate videat veritatem, sicut credimus Christo : sive a vidente immediate . accipiat, sicut. credimus «Apostolis et Prophetis. Ac si diceret: Quomodocumque fides ad nos ex hominibus perveniat; sive, inquam, immediate ex ipso Christo clare. vidente ea quae nobis credenda proponit; sive ex hominibus. qui non habent evidentiam. omnium quae nobis proponunt, sed eorum cognitionem accipiunt ab aliquo habente evidentiam, sicut sunt Apostoli et Prophetae: oportet ut sit devenire ad hominem habentem perfectiorem notitiam de iis quae nobis credenda proponit, quam communis status hominum: per fidem habeat. Si enim ipse habeat evidentiam horum quae proponit, constat quod eius notitia est altior. Si autem non habeat claram notitiam, sed ab eo accipiat immediate per internam iluminationem qui claram notitiam habet: constat etiam quod eius notitia est altior nostra, utpote propinquior clarae notitiae, et per consequens minus aliquo modo obscura, et magis firma ac stabilis, magisque a dubietatis motibus seiuncta.
3. Patet igitur quod obiectio non est contra intentionem rationis. Quia non intendit Sanctus Thomas deducere, ut obiectio supponit, quod oporteat devenire ad cognitionem hominis videntis clare et manifeste omnia quae credimus: sed absolute, quod est devenire ad aliquam cognitionem hominis nostra fide, quae nostro scilicet statui competit, perfectiorem; sive illa sit visio clara eorum quae credimus, sicut est in Christo; sive sit a clara illorum visione per internam inspirationem causata, ut fuit in pid eiim et Prophetis.
VIL. Attendendum autem quod, cum dicitur; sive ipse homo proponens fidem immediate videat veritatem, sive -a vidente immediate accipiat, quod ly immediate dupliciter potest construi. Uno modo, ut in prima determinet illud participium proponens, ut sit sensus quod immediate proponens, puta Christus, qui immediate Apostolis et etiam ludaeis fidem' proposuit, videat, idest, aperte et clare cognoscat, veritatem, eorum quae nos credimus: in alia vero determinet ly accipiat, ut sit sensus quod proponens fidem accipiat immediate cognitionem ab habente claram. notitiam, et non mediantibus hominibus quibus fuerit prius facta. de credendis revelatio. — Alio modo, quod determinet in utraque propositione videntem: ut sit sensus, sive is qui proponit fidem videat immediate veritatem, sive accipiat ab eo qui immediate videt. Licet autem uterque sensus litterae adaptari possit, secundus tamen mihi convenientior videtur: cum secundum ipsum in utraque ly immediate referatur ad unam intentionem.
Pro quo sciendum, ex doctrina Sancti Thomae in quaestione ,de Veritate adducta, art. 1; ad 1; et art. 3, quod cognoscere veritatem de Deo contingit dupliciter. Uno modo, per ipsam divinam essentiam unitam intellectui: ut est in beatis. Alio modo, per aliquam speciem intellectualem: sive sit species a creaturis accepta; sive sit a Deo in intellectu causata. Prima dicitur cognitio immediata, quia videlicet non est. per aliquam speciem quae sit similitudo Dei, tanquam per medium: secunda vero dicitur mediata, quia est mediante tali similitudine, Prima etiam est clara notitia veritatis, quia per ipsam videtur ipsa Dei essentia, de quo veritates cognoscuntur: secunda autem est aenigmatica et obscura, quia similitudo illa per quam est cognitio, non repraesentat Deum perfecte, sed imperfecte et deficienter.
Sensus ergo propositionis Sancti Thomae est quod est aliqua cognitio hominis de Deo altior cognitione fidei quae communiter habetur: sive ipse homo proponens credenda cognoscat Veritatem videndo ipsam divinam essentiam per ipsammet, et per consequens videndo clare et aperte veritatem eorum quae proponit, sicut Christus, qui, cum simul esset viator et comprehensor, ipsam divinam essentiam videbat; sive cognoscat veritatem, non quidem videndo divinam essentiam, et per consequens non videndo clare, sed accipiendo cognitionem a vidente ipsam, sicut Prophetae et Apostoli, qui per aliquam similitudinem spiritualem divinae sapientiae, qua Deus et se et alia cognoscit, a Deo in eorum mentibus impressam, veritatem eorum quae nobis. proposuerunt credenda,: cognoverunt.
2. Attendendum. quoque quod Apostoli dupliciter a vidente essentiam divinam. cognitionem' fidei susceperunt: scilicet a Christo, qui beatus erat, per corporalem- auditum; eta Deo per internam illuminationem, quando Spiritum Sanctum acceperunt. Videtur autem Sanctus Thomas hic loqui de:cognitione Apostolorum secundum quod ipsarn a Deo. acceperunt; non autem secundum quod eam acceperunt a; Christo: quia illa sola cognitio hominis viatoris de Deo est altior communi fide, quae pet interiorem inspirationem, et per similitudinem divinae sapientiae menti impressam;: accipitur, Unde et.ipsos in eodem ordirie cum Prophetis ponit, quos constata solo Deo, .non' autem ab homine-.talem: bes rar sr accepisse: et in QQ. de Veritate, ubi supra , ait quod Zn. Apostolis et Prophetis orta est fides per. auditum interiorem.
VIIL..Sed:occurrit dubium. Nam .etiam fides nostra est infusa in mente cuiuscumque fidelis; et est quoddam spirituale lumen. Et sic videtur quod fides primorum qui tradiderunt fidem nobis,.non sit altior nostra fide quia illam habuerint per internam inspirationem, non autem nos.
Respondetur quod duo ad fidem requiruntur: scilicet quod "homini: credibilia proponantur quae explicite credere: debet; et assensus credentis ad ea quae proponuntur. Quantum ad secundum, fides nostra et fides primorum fidelium conveniunt: in utrisque enim: est habitus infusus quo iis quae credenda proponuntur, homo firmiter adhaeret et assentit, et quo illuminatur intellectus ad cognoscendum illa esse credenda. Sed quantum ad primum differunt: quia nobis, quibus ab hominibus per auditum corporalem credenda proponuntur, voces significativae exhibentur exterius, quae surnit signa illarum rerum quae debemus explicite credere; illis autem qui a Deo per internam inspirationem huiusmodi rerum cognitionem accipiunt, exhibetur non. exterior vox, sed aliquod divinae essentiae signum; scilicet aliqua spiritualis similitudo divinae sapientiae, qua explicite credenda.innotescunt. Unde Sanctus Thomas, Verit, q. 12; a. 1, ad ult., ponit differentiam inter prophetiam et fidem, quia prophetia perficit intellectum secundum. se, et ideo oportet ut ea ad quae propheta est instructus, possit distincte inspicere: fides autem perficit intellectum in ordine ad affectum, unde nihil habet nisi ut per ipsam intellectus. sit paratus ad assentiendum iis quae Deus credi mandat. Et sic non oportet quod habens habitum fidei. distincte cognoscat omnia credibilia.
Ex quibus patet quod, licet tai fides nostra quam aantiquorum, qua rebus fidei firmiter. adhaeremus, : sita: "Deo causata in mente fidelis, et sit quoddam: lumen faciens nos cognoscere credibilia in' communi, scilicet quod sint credenda; ea tamen quae explicite credere debemus, illis altiori modo: et altiori: lumine proposita sunt,' scilicet lumine- divinae sapientiae a mentibus ipsorum participato, quod potest quoddam propheticum: lumen appellari; nobis autem sensibili voce, a nostro intellectu adinventa, proponuntur. Et. proptet hoc illorum. cognitio est altior, utpote firmior et'stabilior nostra; ac etiam 'aliqua'ex- parte -manifestior, inquantum: per llam internam illumipnationem' ad: plura divina mysteria cognoscenda mens eoruni extendebatur, et minus obscure et distincte singula credenda hin pir eos Unde consequentia adducta: non. tenet. : d
IX. Quarto ; Cognitio fidei. non-quietat deuidoriuid sed magis accendit: quia unusquisque -desiderat videre quod credit. Ergo 'etc. — Probatur consequentia: haer " felicitatem ' quietatur desiderium.
Ultimo. Per cognitionem fidei non fit res. dem praesens intellectui perfecte: cum sit de absentibus, ut patet per Apostolum, Il Cor, v. Ergo etc.'— Probatur: consequentia. Quia: cognitio de: Deo dicta est finis inquantum ultimo fini rerum, scilicet Deo, .coniungit.— Addit Sanctus Thomas quod fit. tamen per fidem" Deus ' praesens affectui, cum credens voluntarie Deo teseetuen OT: si gnificat Apostolus Ephes. ur ^.
Advertendum quod res dicitur praesens datelldeedio pet. fecte, quando secundum suam vessentiam- intellectui praesentatur aut per seipsam, aut per sui perfectanr et adaequatam similitudinem. Dicitur autem praesens affectui, quando im ipsam per amorem affectus inclinatur; Quia ergo Deus, de quo aliqua creduntur, per suam essentiam non praesentatur intellectui, sed. bene affectus ipsius im illum inclinatur, utpote volens assentire iis quae ab ipso dicuntur, quod non esset nisi affectus inclinaretur in Deum ; ideo bene hic: dicitur quod per cognitionem fidei non fit res credita praesens intellectui perfecte (licet, inquam, fiat praesens imperfecte), sed bene per fidem fit Deus praesens affectui. — Posset etiam dici quod per fidem fit Deus praesens affectui consequenter: inquantum 'ex fide quis in Dei amorem accenditur.
On this page