Text List

Caput 41

Capitulum 41

Commentaria Ferrariensis

QUARTO ostendit Sanctus Thomas quod felicitas hominis non consistit in cognitione Dei habita ex quidditativa cognitione substantiarum separatarum.

Circa hoc autem duo facit: primo ostendit, discurrendo per philosophorum positiones, quod homo in statu viae non potest substantias separatas quidditative cognoscere ; secundo, declarat quod in cognitione substantiarum separatarum qualem illi philosophi posuerunt, non consistit humana felicitas, cap. xrrv.

Circa primum duo facit: primo, proponit intentum; secundo, exequitur propositum, in hocmet capitulo.

I. Quantum ad primum, notat primo, ex superius ostensis in secundo libro, quod substantiae separatae, ex eo quod Deus est ipsarum causa, cognoscendo suam essentiam, quae est quaedam Dei similitudo, cognoscunt ipsum Deum per modum cuiusdam visionis: eo quod res illa per intellectum .modo visionis cognoscatur cuius similitudo in intellectu existit, ut patet ex visu corporali.

Notat secundo, tanquam ex praecedentibus sequens, quod quicumque intellectus apprehendit quidditative substantiam separatam, videt Deum altiori modo quam aliqua praedictarum cognitionum cognoscatur: idest, quam communi ipsius cognitione quae omnibus adest; et cognitione demonstrativa;'et cognitione per fidem.

Notat tertio quod, quia quidam posuerunt ultimam felicitatem. hominis. esse in hac vita per hoc quod cognoscit substantias separatas, considerandum est utrum homo in hac vita possit pervenire ad cognoscendum substantias separatas ex phantasmatibus, qui est modus sibi proprius in hac vita, Si enim hoc possit, possibile erit quod aliquis in hac vita intelligat substantias separatas; et per consequens, videndo ipsas, participabit modum illius cognitionis quo substantia separata, intelligens se, intelligit Deum. Si autem illud non possit, non erit possibile ut homo in statu viae praedictum. modum divinae cognitionis assequatur.

2. Circa primum dictum, considerandum quod rem videri per intellectum dupliciter dicitur. Quandoque enim idem est quod ipsius essentiam perfecte ut in se est cognosci. Aliquando vero, prout distinguitur contra cognosci per relationem alterius et per auditum: et sic, cognosci per. similitudinem. sui existentem in intellectu est videri. Cum ergo hic dicitur quod substantia separata, cognoscendo se, cognoscit Deum per modum visionis, non accipit - visionem primo modo, quia, ut alibi ostendit, substantia creata. naturali cognitione non potest videre divinam essentiam ut in se est: sed accipit visionem secundo modo, ut scilicet cognoscere Deum modo visionis, distinguitur contra cognoscere ipsum per fidem, quod est per auditum cognoscere, de quo. modo tractatum est in praecedenti capitulo.

3. Circa secundum et tertium dictum, advertendum quod, sicut videns aliquid in quo aliud repraesentatur, videt et ipsum repraesentatum, licet videat ipsum in alio, non in se; sicut videns speculum. videt ea quae in speculo repraesentantur: ita cognoscens per intellectum aliquam. es- sentiam perfecte quae est alterius intelligibilis naturalis similitudo, cognoscit etiam ea quae: per talem essentiam repraesentantur, dum ipsa essentia et ut re cognita, et ut ratione cognoscendi utitur; sicut, quia divina essentia est similitudo omnium creaturarum repraesentativa, ideo Deus, suam essentiam intuendo, omnia alia intuetur. Quia ergo substantiae separatae essentia est quaedam similitudo Dei, per cuius inspectionem ipsa. substantia separata Deum naturali cognitione cognoscit; ideo, si intellectus humanus in via ad hoc perveniat quod ipsam essentiam substantiae separatae perfecte cognoscat, ipsum etiam Deum, naturaliter per essentiam substantiae separatae repraesentatum, cognoscet.

Propterea in secundo dicto inquit Sanctus Thomas quod quicumque intellectus apprehendit substantiam separatam cognoscendo de ipsa quid est, videt Deum altiori modo quam fide et demonstratione cognoscatur: quia videlicet cognoscere ipsum secundum quod per essentiam substantiae separatae repraesentatur intellectui cognoscentis, est cognoscere ipsum altius quam per creaturas sensibiles, et per auditum ab aliis.

In tertio quoque dicto ait quod intellectus noster, videndo substantias separatas, participabit modum illius cognitionis quo substantia separata, intelligens se, intelligit Deum: quia scilicet, sicut ex eo quod substantia separata, intelligens suam essentiam, utitur ipsa etiam ut ratione intelligendi Deum, cuius est participata similitudo; ita et intellectus noster, intelligens essentiam substantiae separatae, intelliget per ipsam. cognitam Deum; et sic erit similis modus cognitionis, ex parte medii cognoscendi in quo Deus cognoscetur.

II. Quantum ad secundum , ostendit Sanctus Thomas intellectum nostrum non posse ex phantasmatibus cognoscere. quidditates substantiarum separatarum.

Circa hoc autem tria facit: primo, ostendit quod non potest eas cognoscere eo modo quo posuit Avempace; secundo, quod non eo modo quo posuit Alexander, cap. seq.; tertio, quod non eo modo quo posuit Averroes, cap. XLIII.

Circa primum duo facit: primo, ponit positionem Avempaces; secundo, illam. improbat .

Posuit ergo Avempace quod per studium scientiarum speculativarum, ex iis intellectis. quae per phantasmata cognoscimus, possumus pervenire ad intelligendas substantias separatas. Hoc autem dupliciter declarat. Primo. Per intellectum possibilem, qui natus est cognoscere quamlibet quidditatem inquantum est quidditas, cum eius proprium obiectum sit quod quid est, possumus abstrahere quidditatem cuiuslibet habentis quidditatem quod non est sua quidditas. Et sic, cum non sit procedere in infinitum, erit successive devenire, via resolutionis, ad cognoscendam quidditatem substantiae non habentem aliam quidditatem; qualis est quidditas substantiae separatae. Hanc viam, ut inquit Commentator, III. de Anima, commento 36, tetigit Avempace in Epistola quam appellavit Continuationem Intellectus.

Secundo idem declarat ia libro de Anima: quia intellectus noster natus est intelligere quidditatem cuius intellectum est idem apud omnes. Talis autem est quidditas substantiae separatae. — Assumptum declaratur. Quia, cum intellectum unius rei apud me et apud te multiplicetur solum per multiplicationem specierum spiritualium, oportet ut intellectum quod in huiusmodi specie non sustentatur, sit idem apud me et apud te. Quidditas autem intellecti quam intellectus noster natus est abstrahere, cum non sit quidditas individui, — eo quod intellectum, inquantum huiusmodi, sit universale - non habet aliquam speciem spiritualem et individualem.

2. Adverte circa secundam viam huius positionis, quod per formas spirituales, secundum quas dicit Avempace diversificari intellecta, intelligit, non species intelligibiles, sed species et formas imaginabiles: ut Sanctus Thomas exponit IV Sent., d. xu, q. 1t a. 1. Sicut enim natura speciei non diversificatur nisi ut principiis individuantibus est coniuncta, ita, inquit Avempace, forma intellecta non diversificatur nisi secundum quod diversis. formis imaginabilibus coniungitur, quae scilicet individuales sunt, et conditiones individui repraesentant.

Utraque istarum viarum convenit in hoc fundamento, quod, quia intellectus noster potest abstrahere quidditates rerum materialium, ideo etiam potest cognoscere quidditates separatas. Propter hoc dixit Sanctus Thomas secundam viam esse similem primae.

III. Arguit Sanctus Thomas hoc fundamentum, quod etiam Themistii fuit, frivolum esse, cum ipsa Avempace positione.

Primo sic. Quidditas universalis, scilicet generis vel speciei horum sensibilium, quae est quidditas intellecti cuius cognitionem intellectivam per phantasmata accipimus, comprehendit in se materiam et formam. Ergo est omnino dissimilis quidditati substantiae separatae, quae est simplex et immaterialis. Ergo non potest, per hoc quod intelligitur quidditas rei sensibilis per phantasmata, intelligi- quidditas substantiae separatae.

Advertendum quod, licet per id quod est omnino dissimile alteri secundum propriam differentiam, possit. deveniri in aliqualem ipsius cognitionem, inquantum in aliquo communi conveniunt, aut inquantum unum est alterius effectus, sicut per cognitionem creaturarum devenimus in cognitionem Dei: non possumus tamen per ipsum devenire in talem illius cognitionem qualis est cognitio qua videtur ipsa quidditas ut est in seipsa; cum unumquodque quod per alterum cognoscitur, aut per simile cognoscatur, aut aliquo modo per contrarium. Ideo optime arguit Sanctus Thomas, ex eo quod est omnimoda dissimilitudo inter quidditatem materialem et quidditatem immaterialem, non posse per quidditatis materialis cognitionem quidditatem immaterialem .cognosci.

IV. Secundo: et est confirmatio praecedentis. Quidditas generis vel speciei rerum sensibilium non potest separari secundum esse ab hac individuali natura: nisi. forte, praetermisso Aristotele, velimus Platonem sequi. Ergo est omnino dissimilis substantiis separatis. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia non est eiusdem rationis forma quae secundum se non potest separari ab aliquo subiecto, cum illa quae separatur secundum esse, licet utraque secundum considerationem accipiatur absque tali subiecto: sicut non est eadem ratio magnitudinis, et substantiae separatae.

V. Tertio. Si huiusmodi quidditates ponantur. esse eiusdem rationis, hoc non erit nisi quantum ad rationem quidditatis inquantum est quidditas: cum non possint esse eiusdem rationis secundum speciem, nisi forte Platonicos sequamur ponentes species horum sensibilium esse ipsas substantias separatas. Ergo per sensibiles quidditates de substantiis separatis non poterit aliquid intelligi nisi remotum genus ipsarum. Ergo etc. - Probatur prima consequentia. Quia ratio, quidditatis est ratio communis, generis scilicet et speciei substantiae . — Secunda etiam probatur. Quia, cognito genere, non propter hoc cognoscitur. species nisi in potentia.

Ad evidentiam huius rationis, considerandum quod quidditas dicitur essentia rei secundum quod per definitionem significatur. Essentia autem proprie convenit substantiis et complete: sicut et substantia sola complete et proprie definitur et habet esse. Ideo dicit Sanctus Thomas de quidditate quod eius ratio est communis generi et speciei substantiae : quia videlicet tam genus quam species substantiae sunt quidditates quaedam secundum quod in abstracto significantur, et solae substantiae proprie et perfecte quidditatem habent, sicut et definitionem. — Alia littera habet genus et speciei et substantiae. Et tunc esset sensus quod est communis omni generi, omni speciei, et omni substantiae, scilicet completae. - Ex hoc ergo quod ratio quidditatis est communis generi et speciei substantiae, habetur quod est veluti remotum genus cuiuslibet substantiae separatae: sive nomine gemeris intelligamus id quod proprie genus est, scilicet substantiam, quae est genus generalissimum, quae est communis et omnibus generibus et omnibus speciebus sub ea contentis sive nomine generis intelligamus rationem omnem coinmunem pluribus generibus et pluribus speciebus, sicut substantia divisa per primam et secundam de genere generalissimo substantiae praedicatur, .et de omnibus speciebus substantiae et individuis. Et ideo, utro modo: accipiatur genus, sequitur quod per cognitionem quidditatum materialium non poterit cognosci de substantiis immaterialibus nisi genus remotum ipsarum, scilicet substantia et quidditas, in qua sola materiales et immateriales quidditates conveniunt, ut substantiae et quidditates sunt: quia non potest unum ducere in cognitionem alterius ratione similitudinis inter ipsa, nisi quantum ad illam rationem in qua conveniunt et similia sunt.

VI. Quarto. Intelligere quidditatem unius sensibilis non sufficit ad intelligendam quidditatem alterius sensibilis : non enim caecus natus, per hoc quod intelligit quidditatem soni, intelligit coloris quidditatem. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia maior est distantia substantiae separatae a. sensibilibus quam unius sensibilis ab alio.

Quinto. Si ponamus substantias separatas ex motibus orbium: causare formas sensibilium, hic modus non est in proposito sufficiens. Et arguitur sic. Neque ratione similitudinis sensibilium ad substantias separatas, neque ratione virtutis:demonstratae, potest ex quidditate sensibili cognosci quidditas substantiae separatae. Ergo etc.

Antecedens probatur. Pro prima quidem parte, quia sensibilia non sunt eiusdem speciei cum substantiis separatis. - Pro secunda vero parte, quia nullus effectus sensibilis adaequat virtutem substantiae separatae : cum virtutes substantiarum separatarum excedant effectus omnes sensibiles quos intellectu comprehendimus, sicut virtus universalis effectum particularem. — Consequentia quoque ostenditur. Quia per effectum non scitur causa nisi aut ratione similitudinis inter causam et effectum: aut inquantum effectus demonstrat virtutem causae. — De materia huius rationis determinatum est in praecedentibus .

VII. Sexto. Per nullam scientiarum speculativarum contingit.scire de aliqua substantiarum separatarum quid est : cum nulla hoc doceat, sed tantum quia sunt, Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omnia intelligibilia in quorum cognitionem per inquisitionem et studium devenimus, ad aliquam scientiarum speculativarum pertinent.

Si dicatur quod possibile est esse aliquam talem scientiam speculativam, quamvis adhuc non sit inventa: hoc nihil est. Quia sensibilia non sufficienter ducunt nos in cognitionem rerum immaterialium, ut est ostensum. Omnia autem principia cuiuscumque scientiae dependent ex principiis primis indemonstrabilibus per se notis, quorum cognitionem a sensibilibus accipimus.

2. Ad evidentiam huius rationis, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae super Boetium, Trin., art. ult. quod cum, tam in demonstrationibus quam in inventionibus definitionum, in scientiis speculativis semper procedatur. ex aliquo prius noto; et non sit processus in infinitum in huiusmodi resolutione: necesse est devenire ad aliqua prima per se nota, tam in propositionibus quam in conceptibus; sicut sunt primae propositiones indemonstrabiles; et conceptio entis omnibus notissima, et similiter conceptio unius, et aliorum huiusmodi, Quo fit ut .ea tantum via demonstrationis aut definitionis in scientiis cognosci possint ad quae haec ipsa naturaliter nota se possunt extendere, quae sunt prima nostrae cognitionis principia, sicut et.causa particularis non: potest nisi contenta sub universali causa producere. Ista autem nobis naturali lumine intellectus agentis nota sunt. Quo quidem lumine nihil homini manifestatur nisi. inquantum per ipsum phantasmata fiunt actu intelligibilia. Phantasmata autem a sensu accipiuntur. Ideo ista principia naturaliter nota non se extendunt nisi ad ea quorum cognitionem ex iis quae sensu percipimus, accipere possumus.

Propterea optime deducit Sanctus Thomas, ex eo quod per quidditates sensibiles non possumus quidditates immateriales cognoscere, quod nulla scientia speculativa humana potest esse quae nos ducat in notitiam huiusmodi quidditatum, cum omnes. scientiae ex ewrad principiis naturaliter notis procedant.

VIII. Ex his rationibus: relinquit Sui cil Thomas tanquam manifestam rationum Avempace solutionem. Constat enim utramque consequentiam falsam esse: scilicet hanc, Intellectus noster potest abstrahere quidditatem, Ergo potest cognoscere quidditatem per se abstractam ; similiter et hanc, /ntellectus noster natus est intelligere quidditatem cuius intellectus est unus apud omnes, Ergo et STRIS tatem immaterialem ac separatam.

Si quis autem diceret quod Avempace non adducit illas rationes tanquam demonstrativas simpliciter, sed tanquam ostendentes a signo: ex eo enim quod videmus intellectum intelligere quidditatem abstractam, et ipsam abstrahere etiam si in infinitum esset abstrahibilis, signum nobis est quod etiam quidditates per seipsas abstractas potest intelligere: — respondetur. quod illud non est sufficiens signum. Quia quantumcumque intellectus noster multas abstrahere possit quidditates, omnes illae quidditates per ipsum abstractae sunt aliquo modo eiusdem rationis, inquantum omnes sunt quidditates rerum materialium. Quidditas autem ex se separata non est eiusdem rationis cum quidditatibus per intellectum abstractis: cum sit. omnino extra genus materialium. Ideo non est simile.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 41