Caput 43
Capitulum 43
POST opinionem Avempace et Alexandri, venit. confutanda Averrois opinio, Ideo. Sanctus Thomas primo ipsam opinionem explicat; secundo, eam refellit .
I. Quantum ad primum, inquit quod, quia maxima in opinione Alexandri est difficultas ex hoc quod ponit intellectum possibilem in habitu esse totaliter corruptibilem, Averroes faciliorem viam se invenisse existimavit ad ostendendum nos quandoque substantias separatas intelligere, ex hoc quod intellectum possibilem incorruptibilem ponit, et a nobis secundum esse separatum, sicut et intellectum agentem.
Unde dixit primo, in III de Anima, comm. 36, quod intellectus agens ad principia a nobis naturaliter cognita se habet aut sicut agens ad instrumentum, aut sicut forma ad materiam: quia facere intellecta in actu est actio et intellectus in habitu, et intellectus agentis; una autem actio non est duorum nisi unum eorum comparetur ad alterum sicut agens ad instrumentum, vel sicut forma ad materiam.
Ad manifestationem autem primae propositionis, notat quod intellectus in habitu, quo intelligimus, non solum habet hanc actionem quae est intelligere, sed etiam hanc quae est facere intellecta in actu. Quod quidem declarat, quia per ipsum intellectum in habitu, quantum ad prima principia, quae fiunt intellecta in actu, per solum intellectum agentem fiunt intellecta in actu, aliaque ex studio acquirimus, Sed licet utraque istarum actionum conveniat intellectui in habitu, facere tamen intellecta in actu magis notificat intellectum in habitu quam intelligere: quia prius est facere intellecta in actu quam intelligere.
Dixit secundo, quod hoc modo intellectus agens com-. paratur ad prima intellecta quo modo forma ad materiam. Nam, cum intellectus possibilis, secundum ipsum, sit substantia separata, intelligit intellectum agentem et alias substantias separatas, et etiam prima intellecta speculativa. Ideo oportet ut sit subiectum utrorumque. Quaecumque autem conveniunt. in uno subiecto et habent ordinem. ad invicem, sicut habent intellecta speculativa et intellectus agens, qui ea facit intellecta in actu, alterum eorum est sicut forma alterius: ut patet in luce respectu coloris, quorum utrumque recipitur in diaphano. Ex quo sequitur quod, cum intellecta speculativa sint nobis copulata per pnantasmata, quod etiam intellectus agens copuletur nobis, inquantum est ipsorum forma.
Dixit tertio, quod secundum quod intellecta speculativa copulantur nobis aut in potentia, aut in actu completo, aut partim in actu et partim in potentia, ita proportionaliter et intellectus agens nobis copulatur. Unde quanto plura intellecta in actu in nobis fuerint facta, tanto perfectius intellectus agens continuatur nobis, Perfectus autem motus ad continuationem istam fit per studium in scientiis speculativis: et. ad hunc profectum se iuvant homines, sicut et in scientiis speculativis.
Dixit quarto quod, cum omnia intellecta in potentia fuerint in nobis facta in actu, tunc intellectus agens perfecte copulabitur nobis ut forma: et tunc per ipsum intelligemus substantias separatas, sicut nunc perfecte intelligimus per intellectum in habitu, Et hoc erit ultima hominis felicitas, in qua homo erit sicut quidam Deus.
II. Circa primum dictum Averrois, considerandum primo, quod quando duo ad unam operationem ordine quodarh concurrunt, ita scilicet quod uni operatio per alterum .convenit, oportet quod unum comparetur ad alterum aut sicut agens principale ad instrumentum, sicut artifex in sectione se habet ad serram; aut sicut forma ad materiam, sicut in calefactione se habet calor ad ignem. Conveniunt autem isti duo modi, ut inquit Sanctus Thomas Prima Parte, q. 1xxxvr, a. 1, quia utrobique unum comparatur ad alterum sicut perfectio ad perfectibile, et sicut actus ad potentiam. Cum ergo intellectus agens et intellectus in habitu conveniant in una operatione, quae intellectui in habitu per intellectum agentem communicatur, oportet quod altero illorum. modorum comparetur, intellectus agens ad intellectum in habitu. Et licet utroque modo comparetur, praetermisso tamen primo modo, Averroes prosequitur secundum, utpote magis deservientem sibi, et magis congruentem suae positioni, dum arbitratur tam intellectum agentem quam intellectum in habitu recipi in intellectu. possibili: quae enim in uno subiecto conveniunt tanquam ad unam operationem illi etiam subiecto convenientem ordinata, convenientius dicuntur se habere ut forma et materia, quam ut agens principale et instrumentum; quamvis et illud de ipsis vere aliquando dici possit.
Non approbo autem interpretationem quorundam Averroistarum dicentium quod in principio intellectus agens est agens respectu intellectus speculativi, et intellectus in habitu respectu eiusdem est instrumentum; in fine vero unum est ut forma, alterum ut materia. Nam assignat Averroes rationem quare unum est ut forma et alterum ut materia, quod ista actio quae est facere intellecta speculativa in actu, est utriusque actio. Constat autem quod ista actio convenit istis in principio generationis habitus speculativi respectu nostri. Ergo iste respectus formae ad materiam non convenit eis. "auia in fine, sed etiam in principio.
2. Attendendum ocalbe cum dicitur quod intellectui in habitu convenit facere intelligibilia. in actu et intelligere, quod per intellectum. in habitu duo possumus intelligere: scilicet aut habitum primorum principiorum tantum, ut videlicet distinguitur ab habitu conclusionum ex primis principiis deductarum, qui apud Averroem imtellectus speculativus vocatur; aut habitum omnia intellecta facta, tam videlicet prima quam. secundaria, comprehendentem, Primo modo non videtur accipi ab Averroe. Nam cum intelligere fiat cum. quadam receptione intellecti in actu, ratione cuius inquit Averroes, III de Anima, comm, 36, quod est actio de genere passionis; hoc quod est intelligere non conveniet ipsi habitui primorum principiorum neque ratione ipsorum principiorum, neque ratione intellectus agentis, cuius sunt instrumentum; et sic non poterit dici de intellectu in habitu quod sibi utraque illarum actionum conveniat.
Accipitur ergo secundo modo. Aperte enim hinc constat utramque illarum. actionum intellectui. in habitu convenire: ratione tamen diversorum quae in ipso includuntur. Sibi enim inquantum est circa prima principia, convenit hoc quod est facere intellecta in actu virtute intellectus agentis, cuius sunt veluti instrumenta et veluti materia: nam primo convenit intellectui agenti talis actio; ipsis autem primis principiis ratione intellectus agentis, inquantum ex ipsis, a nobis per intellectum agentem naturaliter cognitis, studio et exercitio alia a nobis innotescunt. Unde Sanctus Thomas, de mente Averrois, inquit quod facere intellecta secundaria in actu est actio intellectus in habitu, quantum ad prima principia, et intellectus agentis: quasi diceret: Est actio intellectus in habitu, non quidem quantum ad omnia sub ipso contenta, sed tantum ratione primorum principiorum.
Alia autem actio, quae est intelligere ea quae ex studio et voluntate nostra facta sunt intellecta in actu, cuiusmodi sunt intentiones rerum materialium, convenit huic intellectui inquantum est circa ipsa secundaria intellecta, sed ratione intellectus possibilis. Nam sicut intellectus agens est primum cui convenit facere intellecta in actu, ita intellectus possibilis est primum cui convenit ca recipere et intelligere.
3. Attendendum tertio, cum dicitur ab Averroe, de mente Alexandri , quod facere intellecta in actu est prius quam intelligere, et propterea magis notificat intellectum in habitu, quod triplicem prioritatem hic possumus intelligere: scilicet prioritatem nobilitatis ; prioritatem praesuppositionis; et prioritatem appropriationis. Omnibus enim istis modis verificari potest quod facere intellecta in actu est prius quam intelligere, ut scilicet receptionem intellecti in actu dicit. Est enim nobilitate prius: quia, ut inquit Averroes , illud est de genere actionis, istud vero de genere passionis ; constat autem quod agere nobilius est quam recipere, saltem respectu unius et eiusdem. Est etiam prius naturaliter, tanquam praesuppositum alteri: nam |o prius- intelligimus fieri intellecta in actu quam illa recipi. Est etiam prius secundum appropriationem : quia hoc est proprium intellectui, non. autem illud; quia facere intellecta in actu nulli animali virtuti convenit, nec etiam proportionaliter; sed recipere intellecta in actu convenit etiam sensui per nam et sensus recipit sensata in actu.
Propter has prioritates, convenienter dicitur quod magis proprie notificatur natura intellectus in habitu per hoc quod est facere intellecta in actu, quam per hoc quod est intelligere. Nam magis proprie notificatur natura alicuius per propriam 'et digniorem et naturaliter priorem operationem, quam per eam quae communis est sibi et aliis, et est indignior et posterior.
4. Attendendum quarto, cum inquit Sanctus Thomas prima intellecta esse initium intellectus in habitu, quod hoc dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut prima pars rei dicitur eius initium. Sic enim constat quod prima intellecta sunt initium intellectus in habitu: nam primum per intellectum agentem solum fiunt ipsa prima intellecta in actu; deinde per intellectum agentem simul cum primis intellectis, fiunt intellecta alia, quae studio et exercitatione acquirimus. — Alio modo, ut causa effectiva rei dicitur eius initium. Et sic etiam prima principia sunt initium intelleetus. in habitu quantum ad secundaria intellecta: sunt enim ipsorum causa. — Propter utrumque horum Aristoteles habitum primorum principiorum, ut ab habitu aliorum distinguitur, sive ut prima pars a secunda sive ut causa ab effectu, vocavit intellectum: quia videlicet ab ipso tota nostra cognitio intellectiva originatur, sicut et a virtute intellectiva.
III. Circa secundum dictum Averrois , attendendum quod ad hoc ut intellectus possibilis aliquid essentialiter intelligat, necesse est ut ex ipso et intelligibili fiat unum, ut multoties, de mente Aristotelis, superius est dictum. Hoc autem non potest esse nisi aut ipsum intelligibile sit omnino idem quod intelligens; aut in ipso intellectu recipiatur. Ideo Averroes, arbitratus intellectum agentem esse substantiam a materia separatam et per se actu intellectam, ac distinctam ab intellectu possibili; ex hoc quod intellectus possibilis ipsum intellectum agentem intelligit, concludit quod intellectus possibilis est subiectum intellectus agentis, quemadmodum et aliorum intellectorum.
2. Sed dubium occurrit circa id quod dicitur, intellectum possibilem esse subiectum intellectus in habitu. Nam oppositum videtur dici ab Averroe in III de Anima, commento 20, ubi vult quod habitus scientiarum sunt in virtute cogitativa sicut in subiecto: id quod etiam Sanctus Thomas, in secundo Libro , de mente Averrois adduxit.
Respondetur quod non pro eodem accipiuntur habitus scientiae qui est in cogitativa, secundum Commentatorem; et intellectus in habitu, qui ab ipso ponitur in intellectu possibili. Nam per habitum scientiae qui est in cogitativa, accipit quandam dispositionem et habilitatem, ex studio et exercitio in cogitativa causatam, qua faciliter et prompte homo est dispositus ad copulationem cum intellectu possibili; ut in commehto allegato patet. Per intellectum autem in habitu, intelligit ipsa intellecta, sive ipsas intentiones et similitudines intelligibilium, quae in intellectu possibili ponuntur, et nobiscum per phantasmata copulantur.
IV. Circa ultimum dictum , curn inquit Averroes quod in perfecta copulatione intellectus agentis cum homine, homo erit sicut Deus, adverte quod dupliciter possumus istam similitudinem interpretari. Primo, quod sit similitudo quantum ad cognitionem ' substantiarum immaterialium dumtaxat, et maxime ipsius Dei. Et tunc sensus est quod homo ultimate felix est sicut Deus, quia sicut Deus substantias separatas, et praesertim seipsum, perfecte cognoscit, in quo eius beatitudo consistit, ita et homo, cum fuerit perfecte intellectui agenti copulatus, substantias separatas et Deum intelliget.
Secundo modo, potest importari . similitudo quantum ad universalitatem entium et cognitorum. Sicut enim Deus in se rerum omnium perfectiones continet et omnia cognoscit, ita et homo, cum et omnia intellecta et intellectus agens sibi fuerint perfecte copulata, erit omnia intelligibiliter, et omnia cognoscet.
V. Sed contra ipsam arguit multipliciter Sanctus Thomas : quoniam procedit ex suppositione multorum quae in superioribus sunt improbata.
Primo. Hoc fundamentum, scilicet quod intellectus possibilis sit substantia separata, est superius improbatum, Ergo propter illud fundamentum non oportet ut sit subiectum substantiarum separatarum, ut arguit haec opinio.
Confirmatur. Quia videtur apud Aristotelem quod sit subiectum solum eorum quae fiunt intellecta in actu: cum dicat quod est quo est omnia fieri.
Adverte quod substantiae separatae sunt quidem intellectae in actu, quia sunt omnino abstractae a materia. Sed hoc convenit eis per naturam, non per actionem intellectus agentis. Ideo non habent recipi in intellectu possibili: cuius est recipere ea dumtaxat quae per intellectum agentem fiunt intellecta in actu.
VI. Secundo. Intellectus agens non est substantia separata, sed pars animae, cui Aristoteles attribuit hanc operationem, scilicet facere intellecta in actu, quae est in nostra potestate. Ergo non oportet quod intelligere per ipsum sit nobis causa quod possimus intelligere substantias separatas. — Probatur consequentia. Quia alias semper eas intelligeremus.
2. Advertendum primo quod, secundum. positionem praedictam, tota ratio quare possumus intelligere substantias separatas est quia nobis continuari potest intellectus agens, cuius est intelligere substantias separatas, et quod per continuationem eius perfectam nobiscum illas intelligemus. Si autem ponamus quod intellectus agens sit pars animae, sequitur quod sit semper nobis secundum suam essentiam unitus. Ideo optime deducit Sanctus ' Thomas quod per ipsum semper substantias separatas intelligamus.
Si quis autem diceret quod, licet intellectus agens sit pars animae, et per consequens sit semper unitus nobis secundum substantiam, non tamen est nobis semper unitus secundum omnem suam actionem et virtutem, sed tunc tantum quando intellectus possibilis fuerit perfectus omnibus intellectis in actu; ideo non sequitur quod homo semper intelligat substantias separatas: — hoc nihil est. Quia non ponitur, secundum praedictam positionem, requiri intellecta in actu nobis continuari ad hoc quod substantias separatas intelligamus, nisi quoniam sunt medium et dispositio ad hoc ut intellectus agens nobis copuletur secundum suam substantiam : quia tunc per ipsum possumus substantias separatas intelligere. Ergo, secundum Averroem, sola unio substantiae intellectus agentis nobiscum est causa quod intelligamus substantias separatas: unio enim secundum actionem et virtutem intelligendi substantias separatas, sequitur copulationem substantiae eius nobiscum. Ergo, si posuerimus nullam requiri dispositionem acquisitam ad hoc quod nobis. substantia intellectus agentis uniatur, sed sit semper nobis naturaliter unitus, utpote.pars animae existens; sequitur quod semper per ipsum substantias separatas ' intelligamus.
3. Circa hoc quod ait Sanctus Thomas, Aristotelem attribuere intellectui agenti Aanmc operationem quae est facere intelligibilia in actu, quae operatio est in nostra potestate, advertendum quod per intellectum in actu duo significari possunt: scilicet aut ipsa sola species intelligibilis in intellectu possibili causata; aut quodcumque intellectum quod actum intelligendi terminat, Per intellectum ergo in actu non est accipiendum hoc loco quodcumque obiectum terminans actum intelligendi: quia hoc facere pertinet ad intellectum possibilem et ad habitum primorum principiorum, secundum quod intellectus format conceptum quidditatis rei, vel per discursum pervenit ad cognitionem actualem eius quod in potentia tantum cognoscebat. Sed accipiendae sunt species intelligibiles: has:enim ipse intellectus. agens in intellectu possibili, simul cum phantasmate, immediate causat, Et dicitur hoc esse in potestate nostra, quia est in nostra potestate phantasiari, et sic ordinare phantasmata in imaginatione ut sint conveniens instrumentum intellectus agentis ad causandam huiusmodi speciem: non enim quaecumque phantasmata confusa et inordinata sunt eius conveniens instrumentum.
VIL. Tertio. Secundum hanc positionem, nec intellectus agens nec intellectus possibilis copulatur nobiscum. nisi per species factas intellectas in actu, Intellecta, in actu nobis non copulantur nisi per phantasmata. Phantasmata, secundum Aristotelem, se habent ad intellectum possibilem sicut colores ad visum; ad agentem sicut colores ad lucem. Ergo neque actio intellectus possibilis homini potest attribui, ut intelligat substantias separatas : neque actio intellectus agentis, ut faciat intellecta in actu. — Probatur consequentia. Quia constat quod lapidi, in quo est color (sicut scilicet phantasmata in homine), neque actio visus attribui potest, ut videat; neque actio lucis, ut illuminet.
VIII. Quarto. Secundum hanc. positionem, intellectus agens non potest esse forma in nobis nisi secundum quod in actione eius intellecta speculativa communicant. Sed in hac operatione quae est intelligere substantias separatas, communicare non possunt: cum sint species rerum sensibilium. Ergo etc. — Maior constat. Quia intellectus .agens non ponitur continuari nobiscum ut forma nisi per hoc quod est forma intellectorum speculativorum. Istorum etiam ponitur forma per hoc quod eorum et intellectus agentis est eadem actio, scilicet facere intellecta in actu.
Adverte quod haec ratio habet pro fundamento quod, cum duae actiones intellectui in habitu conveniant, ut superius est ostensum; sicut intellectus agens non ponitur forma intellectorum .speculativorum . quantum. ad prima intellecta, nisi inquantum actio intellectus agentis quae est facere intellecta in actu, est etiam actio ipsorum intellectorum; ita etiam non debet poni forma ipsorum quantum ad secunda intellecta, quibus convenit alia actio, quae est intelligere (eo scilicet modo quo ipsa dicuntur intelligere: quia videlicet intellectus possibilis et homo per illa intelligit), nisi quia actio intellectus agentis quae est intelligere substantias separatas, est etiam actio ipsorum. Quod cum non sit, quia talia intellecta. secundaria sunt species rerum sensibilium, ex quidditatibus autem sensibilibus non possunt cognosci substantiae separatae, ut contra Avempace est ostensum : sequitur quod intellectus agens non potest ipsorum forma esse; et per consequens neque forma in nobis. Et sic constat quod ista positio, quae ponit quod substantias separatas possimus intelligere per hoc quod intellectus agens continuatur nobiscum ut forma, vana est et frivola.
IX. Quinto. Aliter intellectus agens comparatur ad intellecta speculativa, quorum est factivus; et aliter ad substantias separatas, quarum est intellectivus tantum; secundum Averrois positionem. Ergo.non oportet, si copulatur nobis per hoc quod est illorum factivus, quod copuletur etiam secundum quod est separatorum cognoscitivus: sed est deceptio secundum. accidens.
Adverte quod in hac argumentatione, /ntellectus agens unitur nobis ut forma. per hoc quod est factivus intellectorum. sensibilium. Sed ipse intelligit substantias . separatas. Ergo et hoc modo nobis copulatur, committitur manifeste, ut ait Sanctus Thomas, deceptio et fallacia accidentis: ex eo enim quod intellectus agens et homo sunt aliquo modo unita, arguitur tanquam si omnibus modis essent unita, in quo fallacia accidentis committitur. Unde, supposita opinione Commentatoris quod intellectus agens sit substantia separata, dicitur ad illam minorem, Intellectus agens intelligit substantias separatas, quod accidit intellectui agenti quod. intelligat substantias ratas secundum quod unitur nobis, quia illud. convenit sibi, non secundum quod nobis copulatur, sed secundum quod a nobis est separatus:. sicut: accidit amimali quod sit genus inquantum est idem homini, licet vere animal sit genus.. . ]
X. Sexto. Per intellectum agentem possumus intelligere substantias separatas inquantum ipse fit forma in nobis. Ergo homo a principio hoc potest. Sed hoc ista positio non dicit, Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia fit forma in nobis etiam per prima. intellecta speculativa: (supple) quae nobis a principio insunt.
Si dicatur quod intellectus agens non fit perfecte forma per quaedam intellecta speculativa, ut per ipsum possimus intelligere substantias separatas, sed per omnia: contra. Hoc non est nisi quia ipsa intellecta speculativa non adaequant virtutem intellectus agentis in intelligendo substantias separatas. Sed nec omnia simul adaequant illam perfectionem: cum non sint intelligibilia nisi quia facta sunt intellecta, illa. vero sint intelligibilia secundum suam . naturam. Ergo etc.
Adverte quod haec ratio supponit quod intellectus agens, secundum positionem praedictam, non fiat forma in nobis nisi quia fit forma intellectorum speculativorum ; illorum vero non fiat forma nisi quia communicant in actione quae est intelligere substantias separatas, ut in quarta ratione est ostensum . Sic enim constat quod aut a principio possumus intelligere substantias separatas, quia a principio sunt in nobis prima intellecta naturaliter nota, quibus mediantibus intellectus agens fit forma in nobis. Aut, si hoc non potest esse, quia prima intellecta, cum non adaequent virtutem intellectus agentis, non possunt in illa operatione communicare, sequitur quod nunquam illud possimus: quia nec omnia quae facta sunt intellecta, possunt in illa operatione communicare, cum nec etiam omnia illa simul sumpta intellectus agentis virtutem adaequent.
On this page