Text List

Caput 44

Capitulum 44

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas non posse nos inP telligere substantias separatas sicut praedicti philosophi posuerunt, vult nunc ostendere quod in cognitione huiusmodi substantiarum separatarum non consistit humana, felicitas.

I. Et arguit primo sic, Intelligere substantias separatas est homini impossibile secundum praedictas positiones, ut ex dictis patet. Ergo in tali cognitione ipsarum non est felicitas humana constituta. — Probatur consequentia. Quia tunc homo esset in vanum; :et naturale eius desiderium de felicitate, quae est finis hominis, esset inane.

Adverte quod, cum vanum dicatur, ut patet ex Aristotele, II Phys,, quod non consequitur finem ad quem est, ex eo assumit Sanctus Thomas in vanum fieri quod sit ad aliquem finem ad quem pervenire non potest: sic enim constat quod tale nunquam finem consequitur. Idcirco, si homo ordinatur ad cognoscendas substantias. separatas tanquam ad finem; et impossibile est ut illas cognoscat: sequitur, ut deducit Sanctus Thomas, quod sit factus in vanum. Simili ratione sequitur quod naturale desiderium sit inane et frustra: quia videlicet nunquam implebitur.

Attendendum tamen quod, licet non repugnet aliquid esse finem naturae, et tamen impediri in aliquibus particularibus naturam ne illum finem assequatur, ut in. operibus naturae videmus; repugnat tamen aliquid esse finem naturae et esse impossibile ut ad illud natura perveniat: quia natura non inclinat neque movet ad impossibile, ut dicitur II. Caeli, text. 51 , Ideo Sanctus Thomas primo ' proponit quod non potest poni felicitas hominis, quae est eius finis, in eo ad quod homo pervenire non potest: deinde illud probat, quia, si admitteretur illud esse finem et felicitatem, tunc homo in vanum esset. Quod nullus sapiens de aliqua tota natura diceret: licet de aliquo individuo naturae non. sit inconveniens quod sit in vanum respectu alicuius finis, quando scilicet non pervenit ad aliquem finem a natura intentum,

II. Secundo. Ad hoc ut intellectus agens copuletur alicui, oportet quod intelligat actu per intellectum speculativum omnes naturas rerum sensibilium, et omnes virtutes et operationes et motus eorum, Sed hoc est impossibile aliquem scire per principia scientiarum, per quas, ut ipsi dicunt, movemur ad ipsam continuationem. Ergo impossibile est quod homo ad illam continuationem perveniat per modum ab illis assignatum, Ergo etc. — Maior Probatur. Quia tam secundum Alexandrum, quam secundum Averroem, ad hoc ut intellectus agens uniatur nobis ut forma, requiritur quod omnia intellecta speculativa sint facta in nobis in actu. Omnes autem rerum sensibilium species sunt intellectae in potentia. — Minor quoque probatur, Quia ex iis quae nostris sensibus subsunt, ex quibus praedicta principia sumuntur, non potest pereenirt ad omnia praedicta cognoscenda,

Circa hoc quod dicitur, neminem posse omnium sensibilium naturas, et omnes virtutes et operationes et motus eorum intelligere, considerandum quod hoc non dicit impossibilitatem simpliciter, quae, inquam, est impossibilitas per implicationem contradictionis; non enim, cum dico, Homo omnia huiusmodi cognoscit, praedicatum repugnat subiecto: sed dicit impossibilitatem quae est ex defectu aut debilitate potentiae, sicut dicimus hominem aegrum non posse ambulare. Sic enim, quia prima principia, ex quibus in nobis originatur scientia, debilia in nobis sunt; non se extenduntque nisi ad ea quae sensibus subsunt, aut ad quae per huiusmodi sensata manuducimur: nequimus per huiusmodi principia omnia praedicta cognoscere, Nam quae unius hominis sensibus subsunt, non: valent in omnium .nos rerum sensibilium notitiam ducere, neque ratione similitudinis, neque ratione causalitatis : multa enim, et quasi infinita sunt quorum, unum neque est alteri simile, neque illius est aliquo modo effectus aut causa.

II. Tertio. Data etiam possibilitate nuiusmodi continuationis hominis ad intellectum agentem, constat quod talis perfectio paucissimis hominum advenit, nec etiam ipsis philosophis, Unde omnes plurima a se asserunt ignorata: sicut patet de Aristotele circa quadraturam circuli, et circa ea'quae ad corpora caelestia pertinent: Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia felicitas, ut dicitur I Ethicorum, est quoddam commune bonum, ad quod plures pervenire possunt, nisi sint orbati, idest, nisi careant aliquo principio ' ad :acquirendam virtutem necessario: quemadmodum amentibus accidit, in. quibus est defectus rationis propter aliquam virium sensitivarum indispositionem. Verum etiam est hoc de omni fine naturali alicuius speciei,

Circa probationem consequentiae, attendendumi est quod illud assumptum habet veritatem de felicitate naturali, ad quam virtute suae naturae potest pervenire unusquisque. Unde et subiunxit Sanctus Thomas quod illud verum est de omni fine naturali. Nam, cum natura in paucioribus deficiat, ea quae sunt unius speciei, pro maiori parte habent principia sufficientia ad acquisitionem finis suae speciei; et, dum moventur ad illum, tandem eum assequuntur. ldeirco; cum non pluribus, immo forte nullis eorum qui studio vacant et acquisitioni scientiarum, contingat ut ad illam perfectam continuationem. cum intellectu agente per suum studium perveniant; manifeste relinquitur felicitatem hominis naturalem, sive ultimum eius naturalem finem, in praedicta continuatione non consistere.

IV. Quarto. Aristoteles, I Ethicorum, probat felicitatem hominis esse operationem ipsius secundum virtutem perfectam. In X autem ostendit ipsam esse in speculatione; et, ut ex ipso ibidem habetur, in actu sapientiae consistit. Sapientia autem, apud ipsum, VI Eth. et I Metaph., est una de scientiis speculativis, et est caput aliarum scientiarum. Ergo opinio Aristotelis, cuius sententiam praedicti sequi conantur, fuit quod ultima hominis felicitas quam homo in hac vita acquirere potest, sit cognitio de rebus divinis qualis per scientias speculativas haberi potest. Ergo non consistit, secundum ipsum, in tali continuatione: sed iste modus cognoscendi res divinas post adeptionem scientiarum speculativarum, est ab ipsius expositoribus, scilicet Alexandro. et Averroe, confictus. .

2. Circa Aristotelis opinionem statim occurrit dubium, Nam constat quod pauci sunt, in comparatione ad totam hominum multitudinem, qui perveniant ad illam cognitionem rerum divinarum quae per scientias speculativas habetur, Sed de ratione felicitatis, secundum ipsum Aristotelem, est quod. plures ad eam perveniant, ab ipsaque pauciores deficiant. Ergo in tali cognitione non consistit humana felicitas. Et sic ex ipsius dicto sequitur oppositum suae positionis,

Respondetur quod non est de ratione felicitatis huius vitae, apud Aristotelem, quod maior pars hominum ad illam perveniat: sed quod possit sua virtute pervenire, et quod, si moveatur ad illam, suo motu eam assequatur; quia pauci homines sunt qui sint orbati, et principiis naturalibus ad acquirendam virtutem careant. Et sic etiam pauci sunt qui studio et acquisitioni scientiarum MpeAi lativarum vacent, qui eam cognitionem rerum divinarum in qua humana felicitas consistit, non assequantur. Unde . non sequitur oppositum positionis ipsius ex suo dicto,

3. Si autem instetur, ex verbis Sancti Thomae hic et in praecedentibus , quod finem naturalem alicuius speciei consequuntur ea quae sunt illius speciei ut in pluribus; et sic non sufficit quod possint illum assequi, et quod, dum moventur ad illum, eum assequantur: — dicitur, ut superius etiam respondebatur, quod utique finem naturalem alicuius speciei maior pars eorum quae sub specie continentur, assequitur: non tamen oportet ut in quolibet statu illius naturae hoc eveniat, sed suffcit quod in aliquo statu contingat, Sic autem verum . est quod finis naturalis hominis est rerum divinarum cognitio, ad quam homo potest naturaliter pervenire; et quod maior pars hominum ad illam perveniet, aut forte omnes, non quidem in hac vita, sed post mortem; licet modum quo tunc res divinas homo intelliget, ab Aristotele non habeamus. Unde et ipse Aristoteles posuit quod homo non consequitur felicitatem perfectam in hac vita, sed suo modo : quasi vellet dicere quod aliquando, post hanc vitam, perfectam beatitudinem assequetur, quae est absolute finis humanae naturae; in hac autem vita homo quidem consequi potest beatitudinem imperfectam. Sed et pauci sunt qui ad eam perveniant: quia pauci sunt qui in scientiis speculativis se exerceant, propter impedimenta huius vitae, de quibus dictum est in praecedentibus . Unde cognitio rerum divinarum in hac vita per scientias speculativas acquisita, non est simpliciter finis humanae naturae: sed est finis ipsius pro isto statu mortali, in quo multa sunt impedientia et retrahentia a consecutione talis finis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 44